Obrazy na stronie
PDF
ePub

nult, submitit se ad mensuram discentis, relictis abenis pompæ; nunc dat manum, nunc gradum suum minuit, ne præcedat ultra quam comes possit. Præterea, quod plerumque accidit, faciliora sunt ad intelligendum et lucidiora rlto que a doctissimo quoque dicuntur. Ceterum de hac ipsa divi Raimundi doctrina non audeo aliquid discere. Licet enim a plerisque laudetur, illa tamen laus non congruit tanto viro. Non enim si ipsi præstarent Tulliana facundia, Liv`ana copia, Sallustia eloquentia, tanta de ipso excellenti doctore dixissent, quin maiora dicenda superessent. Quamobrem silento præteribo ea, quæ non possum verbis consequi. Nunc itaque dumtaxat te moneo atque cohortor ut hanc artem addiscas, quæ non solum cognitionem tantarum rerum importat; verum etiam præsefert nescio quam religionem morumque integritatem. Hæc est, hæc inquam est, qua omnes eius sequaces, ut compertum habeo, a cunctis detrahit vitiis, et Deo coniunctissime adhærendo divitias, honores et reliquas huius sæculi letifferas delectationes constanti animo contemnunt, et ad contemplationem Creatoris et omnium suorum operum, obliti rerum fragilium, ducuntur. ¿Quid igifur dulcius quam Deum intelligere? ¿quid iucundius quam res altas contemplari? ¿quid denique salutarius quam cognoscendo dignates Dei assidua cogitatione eas mente ac totis viribus complecti? Ipsum igitur sequamur Raimundum, quo duce eo altitudinis doctrinæ, Deo favente, evademus, ut in posteris non parvam memoriam relinquamus. Idcirco si flagrandi animo vis incumbere Raimundo, veni ad nos; et offero tibi meam domunculam ad nutum tibi paratam, in quo, licet paupercula, nihil tamen tibi deerit. Vale.

Idem Cossus altera epistola Boillum hortatur denuo ut Raimundi Lulli doctrinæ toto pectore incumbat; tum eum de filiorum suorum obitu, uxorisque prægnantis pessima valetudine instruit. Cui Boillus sic respondet:

Frater Bernard. B. anacoreta Arnaldo Cosso S. P. D.: Præstantissime vir, mihi plurimum observande. Reddidit mihi tuas litteras, qui has ad te perlaturus est; quas legi atque perlegi quam libentissime. Addidit is quædam tuo nomine, quæ ei demandaveras mihi referenda. Grata mihi admodum fuere quæ scripsisti omnia, grati oraque multum ac

cesissent, si his dolor orbitatis luctusque filiorum deesset, ac insuper prægnantis uxoris eiusdemque male habentis sollicitudo. Quæ omnia tamen eo minus moleste mihi ferenda putavi, quo ut tu ipse, cui acerbiora esse debent, ais, æquiori animo toleranda esse, dum quæ in Deum admissisti scelera mente volutas. In quo quidem potiora sapientissimo cuique consolationis argumenta e manibus eripuisti. Quid namque tam christiano viro dignum, quam quæcumque accidunt incommoda, vel in penam propriis culpis deputare, vel ne de collatis bonis nimium superbiret, propriæ scribere utilitati. Alterum enim nobis ad diluenda piandaque facinora, animæque morbos curandos, a sapientissimo medico propinatur; alterum vero, ne forte per incuriam ægrotemus, providet. Illa igitur, quæ nobis, interiecta dulcibus, amara primis aspeclibus visa sunt, si æquo animo considerentur, iustissimisque oculis conspiciantur, omnibus illis, quæ prospera ducimus, profecto anteponenda esse iudicabimus. Neque id solum; sed etiam, si recte sapimus, præ cæteris omnibus totis affectibus optanda cum non sint, quandocumque contingunt, læta fronte gratoque animo amplectenda. Quod cum te iam pene alterum eorum assecutum videam, tibi vehementer gratulor, mihique gaudeo, ulrumque te propediem assecuturum sperans. De his hactenus. Ad cætera quæ scribis iam dirigendus est calamus. Grata certe mihi fuerunt promissa tua; sed gratior multo animus tuus, unde illa proficiscuntur; gratissimaque mihi fuissent, si quo pacto his uti possem. Sed, ¡proh dolor! ademta est nobis spes in præsentia ad vos trasfretandi, ut nuper statueram. Serenissimus Rex voluit me huic redire. ¿Quid mulla? parendum est regiæ iussioni, præsertim quæ ex oplimo mitissimoque animo procedit. Quod igitur de adventu nostro scribam, nihil in præsentiarum certi habeo; postea videbimus. Siquidem non ille calor periit, aut sitis istius doctrinæ addiscendæ in nobis extincta est; sed latet intrinsecus, quousque fons apareat quo reficiatur. De rebus reverendi magistri multa scripturus eram, si longioris horæ tempus datum fuisset. Credidi huic quædam tibi meo nomine referenda. Si venerit paccatis in Urbe rebus, facile omnia venena, quæ per Hispaniam disseminata sunt, suffocabuntur, eius viri doctrinæ flumine arida prata atque horrida inundante. Cætera ex huius verbis intelliges uberius. Dabis

TOMO XXII.

22

interea veniam quoniam cogor semper ad te, virum in primis eruditum, utroque gladio utentem, nudus omnique doctrina vacuus, horridis, incultis atque impolitis litteris scribere. ¿Sed quid a tam horridis saxis aut lene aut blande posse tibi afferri credas? Accipe potius placido vultu, alioquin respuenda, nisi his aliquando carere mavis. Vale ex tuguriolo nostro apud sacellum divæ Trinitatis. Idem tuus pauper anachorita, indignusque sacerdos Fr. Boillus.

Rescripsit Cossus grates ei referendo ob veram consolationem quam animo ipsius instillavit. Tum et Joannem Gallum, præstantem in doctrina Lulli virum, ad Boillum mittere, nuntiat, ut quoniam ille Baleares venire non poterat, eum in ipsius arte instruat. Tum Boillus.

Arnaldo Cosso civi Maioricarum B. Boillus anachorita S. D. Redditæ sunt mihi litteræ tuæ, plenæ quidem officii et humanitatis, at eo tempore in quo nihil difficilius fuit, quam tanto viro, tantaque virtute ac doctrina prædito, ac denique de me tam benemerito, satisfacere, non modo rebus, sed ne verbis quidem. Quare dum me accingo itineri, vix horæ unius spatium nactus ad te scribendi; et propterea statueram in aliud tempus remittere. Sed ut id ipsum te non lateret, tandem decrevi has ad te perbreves, quæ arra boni tibi esse possunt, scribere: mallens exiguas sterilesque tibi videri, quam nullas. Itaque et litteras a me uberiores, el officia, quæ tibi debentur, expecta. Cætera ex domino Joanne, amico nostro intelliges, qui propter nostrum insperatum discessum, onus ad te scribendi recepit. Vale et me tuis felicissimis condiscipulis commendatum facito. Ego enim pulcerrima initia communis præceptoris nostri regiis litteris ad Summum Pontificem et ad Revmos. Cardinales, quoad potero, illustrare conabor. Vale iterum ex Barchinona VII. kal. martias.

Cossi litteræ perbreves grates referens ob pollicitam comendalionem in favorem P. Degui. Iterum Boillus.

Frater B. Boil presbyter anachorita indignus Arnaldo Cosso, civi Baleari eruditissimo S. P. D. Dedi ad te ex Barchinona proximis diebus litteras, et cum illic peregrinus essem,

quoniam accesitus hæc ad Regem me conferebam. Paucis ta. men tuis, quas ille bonus vir Gallus mihi reddidit, satisfeci, hac spe ut hinc te possent facile de omnibus facere certiorem. At non potuimus adhuc quicquam de rebus nostris statuere. Pendent enim non tam ex nostro, quam alieno arbitrio. Verum expectamus propediem fore, ut ad te mittere possimus de omni vita nostra magis explicatam rationem. Siquidem quocunque aufugimus, nos secularia negotia, importunæque curæ ac sollicitudines nunc amicorum et necessariorum, nunc dominorum, persequuntur. Nam cum ex rupibus divæ Mariæ Montisserrati ac deserta magis remotioraque loca propterea commigraremus, iamque illic optatæ quietis degustare fructum inciperemus; illinc nos ad te regia celsitudo venire coegit (a). Paruimus litteris, paruissemusque votis ac iussionibus tanti Principis, si nostris non tam essent votis a que institutis contrariæ. Itaque coram rei difficultatem ostendimus, institutique nostri rationem omnem aperuimus. Annuere iam nobis iuxta depræcantibus regia sublimitas cepit, et ni falllimur, libere discedemus. Quare sæpe promissa tua mente volutavimus, non tam ut hoc facilius vitare possimus, quam ut te cæterosque istius sanctissime doctrinæ professores aliquando videremus, degustaturi aliquid istius suavissimæ artis, quæ ægròlantis ingenii hebetudinem sanat perpetuamque ad intuendam divini luminis claritatem inducit valetudinem. Sed cum mente et corpore egrotemus, dubitamus multumque veremur ne forte molestus sit adventus noster. Sumus etenim mente et corpore pascendi, cum pene par sit nobis in utraque re paupertas. Et cum nondum assuetarn tot annis in sœculo superbiam exuerimus, vix nos ad hoc humilitatis mala consuetu. do descendere sinit, ut facile patiamur cuiquam prius oneri esset, quam usui. Verum quoniam non satis nobis exploratum sit, quid in re dubia sit potius eligendum, non possumus, aut institueramus, ad te in præsentia quidquam de nobis certe scribere; sed fiet tunc cum primum facultas dabitur certiora ad te scribendi. Intera vero malui quoque le ex no

[ocr errors]

(a) Hinc discas Boillum nostrum in orbem ea tempestate novum navigasse; an autem regio et pontificio iussu ut aiunt, fecerit, an ut salutis animarum zelo satisfaceret sub dubio hic reliquit.

stra incertitudine pendere, quam suspicari nos aut oblitos tuæ humanitatis, aut ingratos; præsertim tan opportuni nuntii nactus facultatem, qui non modo has fide ad te perferet, verum etiam ad omnia quæcumque de nobis percunctare volueris, responderet. Itaque dabis veniam, si tibi hactenus nulla in re satisfecimus; qui licet omnino optimus, n. . . . ... posumus ut cupere te tuis litteris . . . . . hendimus. Quod autem ad communem præceptorem attinet, litteras in eius commendationem expediemus; iamque expeditæ fuissent et missæ, nisi nos maioris hebdomadæ vacationes impedissent. Gaudeo tamen parum aut nihil opus ei esse huiuscemodi commendatione, quæ tantum sontibus est procuranda, non autem viris illustribus: quippe qui incorruptibilem sectantes gloriam, non humanis indigent laudibus, quæ plerumque acilius ad perniciosissimi cuiusque tutelam hac tempestate impetrantur, quam ad cuiuspiam studiosi virtutem detegendam atque ornandam. Quare omnino litteræ expedientur et mittentur per primum tabellarium; quamquam arbitror, negotio iam ad votum expedito, commendatio illi veniet. Quod quidem totum ei ad gloriam cedet, cum nullis favoribus, sed sola veritate causam tutatus fuerit. Et tamen post victoriam cognoscetur non indiguisse, nec caruisse favoribus, si eos in causæ suæ patrocinium advocare voluisset. Conaborque simul eum ad nos litteris regiis revocare (a); ut si forte quispiam illic remorari illum velit, ipse litterarum ipsarum præsidio se illinc explicet evellatque. Cetera ex Egidio, amico nostro, qui has ad te perlaturus est, intelliges. Vale, et nos simul omnibus amicis, condiscipulisque tuis commendatum facito. Dabis veniam quoniam propter huius insperatum discessum cogor ad te minus acurate impolitisque litteris, scribere. Ex Tirasona XII martii.

Tres subsequuntur litteræ A. Cossi, quibus Boillum monet multa adv. Raimundi doctrina hic convitia congeri, tum et eundem obsoniis quibusdam pro munere donat. Qua de re Boillum audiamus.

Cosso viro patritio B. Boil anachorita S. D. Misisti, Arnalde, quæ nobis alii diligentius promisserunt, quam mi

(a) Hinc collige quantum Boillus apud Regem auctoritate valeret.

« PoprzedniaDalej »