Obrazy na stronie
PDF
ePub

interea veniam quoniam cogor semper ad te, virum in primis erudilum, utroque gladio utentem, nudus omnique doctrina vacuus, horridis , incultis atque impolitis litteris scribere. ¿Sed quid a lam horridis saxis aut lene aut blande posse tibi afferri credas? Accipe potius placido vultu , alioquin respuenda, nisi his aliquando carere mavis. Vale ex tuguriolo nostro apud sacellum divæ Trinitatis. Idem tuus pauper anachorita, indignusque sacerdos Fr. Boillus.

Rescripsit Cossus grates ei referendo ob veram consolationem quam animo ipsius instillavit. Tum et Joannem Gallum, præstantem in doctrina Lulli virum, ad Boillum mittere, nuntiat, ut quoniam ille Baleares venire non poterat, eum

in ipsius arte instruat. Tum Boillus.

Arnaldo Cosso civi Maioricarum B. Boillus anachorita S. D. Redditæ sunt mibi litteræ tuæ, plenæ quidem officii et humanitatis, at eo tempore in quo nihil difficilius fuit, quam tanto viro, tantaque virlute ac doctrina prædilo, ac denique de me tam benemerito , satisfacere, non modo rebus, sed ne verbis quidem. Quare dum me accingo itineri, vix horæ unius spatium naclus ad le scribendi; et propterea statueram in aliud tempus remittere. Sed ut id ipsum te non lateret, tandem decrevi has ad te perbreves, quæ arra boni tibi esse possunt, scribere: mallens exiguas sterilesque tibi videri, quam nullas. Itaque et litteras a me uberiores, el officia, quæ tibi debentur, expecta. Cælera ex domino Joanne, amico nostro intelliges, qui propler nostrum insperatum discessum, onus ad te scribendi recepit. Vale et me tuis felicissimis condiscipulis commendatum facilo. Ego enim pulcerrima initia communis præceptoris nostri regiis lilteris ad Summum Pontificem et ad Reymos. Cardinales, quoad potero, illustrare conabor. Vale iterum ex Barchinona VII. kal. martias.

Cossi litteræ perbreves grates referens ob pollicitam comen

dationem in favorem P. Degui. Iterum Boillus.

Frater B. Boil presbyter anachorita indignus Arnaldo Cosso, civi Baleari eruditissimo S. P. D. Dedi ad te ex Barchinona proximis diebus litteras, el cum illic peregrinus essem,

quoniam accesitus hæc ad Regem me conferebam. Paucis ta. men tuis, quas ille bonus vir Gallus mihi reddidit, satisfeci, hac spe ut hinc te possent facile de omnibus facere certio. rem. At non poluimus adhuc quicquam de rebus nostris statuere. Pendent enim non tam ex nostro , quam alieno arbitrio. Verum expectamus propediem fore, ut ad te millere possimus de omni vita nostra magis explicalam rationem. Siquidem quocunque aufugimus, nos secularia negotia, importunæque curæ ac sollicitudines nunc amicorum et necessariorum, nunc dominorum , persequuntur. Nam cum ex rupibus divæ Mariæ Montisserrati ac deserta magis remotioraque loca propterea commigrareuius, iamque illic optatæ quietis degustare fructum inciperemus; illinc nos ad te regia celsitudo venire coegit (a). Paruimus litleris, paruissemusque votis ac iussionibus tanti Principis, si nostris non tam essenl votis a que institutis contrariæ. Itaque coram rei disficultatem ostendimus , institutique nostri rationem omnem aperuimus. Annuere iam nobis iuxta depræcantibus regia sublimitas cepit, et ni falllimur, libere discedemus. Quare sæpe promissa tua mente volutavimus, non tam ut hoc facilius vitare possimus, quam ut te cæterosque istius sanctissime doctrinæ professores aliquando videremus, degustaturi aliquid istius suavissimæ artis, quæ ægrolantis ingenii hebetudinem sanat perpetuamque ad intuendam divini luminis clarilalem inducit valetudinem. Sed cum mente et corpore egrotemus , dubitamus multumque veremur, ne forte moleslus sit adventus noster. Sumus etenim mente et corpore pascendi, cum pene par sit nobis in utraque re paupertas. Et cum nondum assuetar lot annis in sæculo superbiam exuerimus, vix nos ad hoc humilitatis mala consuetu. do descendere sinit, ut facile patiamur cuiquam prius oneri esset, quam usui. Verum quoniam non satis nobis exploratum sit, quid in re dubia sit potius eligendum, non possumus, aut institueramus, ad te in præsentia quidquam de nobis certe scribere; sed fiet tunc cum primum facultas dabitur certiora ad te scribendi. Inlera vero malui quoque le ex no

(a) Hinc discas Boillum nostrum in orbem ea tempestate novum navigasse; an autem regio et pontificio iussu ut aiunt, fecerit, an ut salutis animarum zelo satisfaceret sub dubio hic reliquit.

stra incertitudine pendere , quam suspicari nos aut oblitos tuæ humanitatis, aut ingratos; præsertim tan opportuni nuntii nactus facultatem, qui non modo has fide ad te perferet, verum etiam ad omnia quæcumque de nobis percunctare volueris, responderet. Itaque dabis veniam, si tibi haclenus nulla in re satisfecimus; qui licet omnino optimus, n. ..... ... posumus ut cupere te luis litteris . .... hendimus. Quod autem ad communem præceptorem attinet, litteras in eius commendationem expediemus; iamque expeditæ fuis. sent et missæ, nisi nos maioris hebdomadæ vacationes impedissent. Gaudeo tamen parum aut nihil opus ei esse huiuscemodi commendalione, quæ tantum sontibus est procuranda, non autem viris illustribus: quippe qui incorruptibilem sectantes gloriam, non humanis indigent laudibus , quæ plerumque acilius ad perniciosissimi cuiusque tutelam hac tempestate impetrantur, quam ad cuiuspiam studiosi virtutem detegendam atque ornandam. Quare omnino litteræ expedientur et mitlentur per primum tabellarium; quamquam arbitror, negotio iam ad votum expedilo, commendatio illi veniet. Quod quidem tolum ei ad gloriam cedet, cum nullis favoribus, sed sola veritale causam tutatus fuerit. Et tamen post victoriam cognoscetur non indiguisse, nec caruisse favoribus, si eos in causæ suæ patrocinium advocare voluisset. Conaborque simul euin ad nos litteris regiis revocare (a); ut si forle quispiam illic remorari illum velit, ipse lillerarum ipsarum præsidio se illinc explicet evellatque. Cetera ex Egidio, amico nostro, qui has ad te perlalurus esl, intelliges. Vale, et nos simul omnibus amicis, condiscipulisque tuis commendatum facilo. Dabis veniam quoniam propter huius insperatum discessum cogor ad te minus acurate impolitisque litteris, scribere. Ex Tirasona XII martii.

Tres subsequuntur litterae A. Cossi, quibus Boillum monet multa adu. Raimundi doctrina hic convitia congeri, tum et eundem obsoniis quibusdam pro munere donat. Qua de re

Boillum audiamus,

Cosso viro patritio B. Boil anachorita S. D. Misisti, Arnalde, quæ nobis alii diligentius promisserunt, quam mi

(a) Hinc collige quantum Boillus apud Regem auctoritate valeret.

serunt. Præripuisti ergo illis vicem atque fidem ; quoniam ea nec promissa a te, neque rogalus a nobis misisti. Scio le hac una re tuam apud nos benivolentiam potius testatum fuisse, quam illis fecisse invidiam; quippe quos non spero tecum officio certaturos, quem tam facile passi sunt in parvo munere superiorem. Nec tua dicimus parva munera, sed sua. llla enim nulla sunt, quoniam iam in verbis parva erant. Tua vero magna dicenda sunt, quoniam nulla credebantur. Salis ergo tibi a me fieri non poterit' unquam; quandoquidem non modo præces nostras tua munera spemque precedere, verum eliam contemnere videntur. Equidem faleor me plane a te, ut in ceteris omnibus , hac una iure maxime superatun, ne dicam deceplum ; ut non tam facile mihi sit emergi erigique ad referendam libi pro reliquis beneficiis gratiam , quam novis quotidie mihi a le collatis cumulatisque obrui. Sed quoniam isto novo aucupii genere ad inescandos homines uteris, non iam hæc nostra apud te dicenda amicitia est, sed proprio vocabulo ac nomine servitus apellanda est. Siquidem nos iam pridem oblatos gratis, non tam tibi placuit suscepisse, quam insperatis emisse muneribus. Neque hoc minus mirandum quod tam æquo animo patiamur a te ex amicis servos tuis artibus esse factos. Ergo nequaquam de servitute conqueri licebit, neque de amicitia gloriari. Domini namque benignitas optimam facit servi conditionem. Rursusque morosi amici frequens atque importunus occursus adducit fastidium. Mihi autem diligenter cum amicitia vera collata mitior, laxior, alque liberior videtur dura servitus, quam mitis amicitia. Et enim liberioris servi cuius apud Dominum clemens atque benigna servitus, cuius bona? nonne Domini omnia? amici autem cuius? nonne pari pacto amici, alque itidem adversa comunia ? Neque iam in hoc servi cum Domino æqua conditio parque fortuna erit. Crede mihi non libere servus pascet Dominum, non vitam sponte pro Domini libertate, proque vilanda morte, ponet. Fecisse hæc autem amicos nonnumquam non minus forliter quam amice, Orestis Pyladisque sive fabula sive historia docet. Maius ergo est amicitiæ vinculum quam servitutis. Hi siquidem nec bonis, nec vilæ parcere, ut amicum liberent, consueverunt. Illi vero dominorum et bonis inhiare, et iugulis ac neci ipsorum intenti esse, ut liberlali consulant, sepe numero de præsenli sum prælerea , ut dominos fugiant, quæcumque flagitant admile. re, .... tem, ut arctiori benivolentiæ atque amoris vinculo cum amicis connectantur, ardua quæcumque et difficilia agredi quotidie non prætermittunt. Quare non detestandam eam servitulem puto, quæ ex libero animi arbitrio profecla , perpetuam amici iucunditatem, suam ducit salutem; illamque mullo arctiorem, quæ ex voto animi, quæque ex legibus sancita est; cuiusmodi hanc nostram fuluram spero. Et propterea utrique nostrum gratissimam, addo et fructuosam, neque, ut arbitror, ipsa morte dissolvendam. Præterea misisti his tuis muneribus fralri eius siquidem epislolam nostræ additum insertumque deprehendi (a). Et eum profecto virum , cuius amicilia mihi, quoniam insperato contigit, magis nunc colenda atque admiranda est, quam si fuisset unquam antea optanda. Tu te ergo tibi pro tantis muneribus gratias age, quandoquidem nos impares sumus. Quid autem illis in portu contigit, quamque diligentiorem in portu piratam quam in pelago invenere, credo te ex D. Micaelis Ferran litteris iam pridem intellexisse, qui diu multumque laboravit, ut nobis ea incolumia ex ipsis faucibus eriperet prædonis. Vale, et da veniam imperitiæ litterarum, quoniam ulroque morbo laborant, et ingenii imbecillitate, et incorrectæ scriptionis vitio. Nam si quid poliliæ unquam asseculi sumus, illud, cum primum scalidam heremum ingressi fuimus, nos illico deservit, rediitque ad sæculum. Deinde nos iain longa scriptura gravat, tædetque plurimum laboris iterum scribendi quæ legi saltem a perilis posse videntur. Et quo tibi amicitior, eo in corrigendis litteris negligentior fio. Vale iterum ex tuguriolo nostro X. kalendas novembris.=Dominum Degui, et bene, ac iam prope ad votum negotium universale expedisse, el transacta hyeme istuc rediturum ad vos, audivi; quos ego beo, illud autem talibus discipulis felicem existimo. Et quoniam iam diu me hæc spes fefellit, quamdiu ipse erit in urbe, maxime eius vitæ timeo, ex qua nostra pendere videtur.

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »