Obrazy na stronie
PDF
ePub

cum hoc nostro instrumento perpetuo valiluro. Volentes eliam quod si expediret et oporteret dicluni callum dictorum Judeorum augmentari, volumus el statuimus quod dicluin augmentum possint habere et recipere, et domicilia sua construere a locis et in locis diclo callo contiguis, ct versus dictam domum Templi. Mandantes tenenti locum nostrum in Maioric. , vicariis , baiulis et universis aliis officialibus nostris presentibus et futuris quod prædicta omnia firma habeant et observent, ut superius conlinentur, et non contraveniani, nec aliquem contravenire permitant aliqua ratione. Et ad maiorem firmitatem omnium prædictorum , præsens instrumentum sigillo nostro pendenti iussimus communiri. Dalum Maioricis quinto decimo kalendas aprilis anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo nono.=Sigtnum Jacobi, etc. Tesles sunt: Bernardus de Cano suspenso: Rymundus de Canelo: Jacobus de Muredine: Berengarius de Ulmis : Dalmacius de Guarrigua: Jacobus de Bernicio, utrisque iuris professor, miles, et Stephanus Sabors, judices dicli Domini Regis.=Sigtnum Petri de Calidis, qui mandato dicti Domini Regis hæc scribi secit el clausil loco, die et anno præfixis.

Paleat universis quod nos Sancius Dei gratia Rex Maioric., Comes Rossilionis et Ceritaniæ, et Dominus Montispesulani, visa et plenc intellecla quadam littera papirca, quam illustris Dominus Jacobus Rex Maioric. recolendæ meinoriæ genitor nosler reverendissimus missit Gregorio Sallembe, tunc procuratori suo, super facto Judeorum Maioric., qui valde erant timidi et stupefacti propter deiectionem Judeorum faclam de regno Franciæ, el ex hoc idem Dominus Rex paler noster dederit ipsis Judeis securitatem quo: Judei ipsi numquam sic eiicerentur de terris suis, immo tuerentur et desenderentur, et essent tuti et salvi cum omnibus bonis et rebus suis, dans eis inde securitatem et fidem; unde nos vestigia dicti Domini patris nostri sequi volentes, per Nos et nosiros eandem securitatem , tuitionem et fidem, per mare el terras damus el concedimus aliamæ Judeorum Maioric, et singulis, etc. Acta sunt hæc in civitate Maioric. decimo kalendas julii anno Domini millesimo CCC." undecimo.=Testes huius rei sunt: Inclitus Dominus Infans Ferrandus, germanus dicti Domini Regis Sancii: nobilis Petrus de Fonolleto: Guillermus de Guardia: Bereng. de S. Johanne: et Petrus de Pulcro

castro, mililes. -Ego Laurencius Plasensa scriptor præerali Domini nostri Regis , ipsius mandalo hanc cartam scribi feci, et clausi, et subsignavi mco publico et solito sigino.

XIV.

Littcræ Arnaldi Cossi et Bernardi Boil. (Vid. pag. 251.)

Monilum.

Arnaldus Cossus (patrio sermone Descos) Balericus, sirc. XV. declinante scu inilio sequentis floruil. Qui magna amicitia cum Bernardo Boil, presbitero ac Montisserrati heremita iunctus, multas ad eum dedit accepitque litteras, quas ille inter adversaria descripta reliquit. Librum eas complectentem cathedralis ecclesia Maioricensis possidet in archivo suo reconditum , unde sequentia desumpsimus, scilicet quæ ad Boiluin attinent, eiusque res gestis et vitæ modum illustrandum. Arnaldi autem litteras multas excripsimus, quod suum tantumodo erga Boilum amorem; magnumque viri desiderium contineant, res cius gestas ac sui temporis historiam nihil alioquin ditaturas. Hæc agebam Maioricis mense februario, ann. 1814.

Quce de Bernardo Boil, Montisserrati anacoreta inter adver. saria Arnaldi Descosis Balearici reperi, hæc sunt.

Wlagnifico viro Bofillo regenli Arnaldus Cossus, S. P. D. Percunctanti mihi de valetudine Hieronymi Pauli retulit . præstantia tua, adeo male se habere, ut fere nulla spes de ipsius incolumitate haberetur. Ea propter pergratum mihi facies, si me certiorem reddideris quomodo nunc valet : ad quem, si aliquantulum convaluerit, scribam. Celerum ad nostras pervenit aures fratrem Franciscum, qui ex Neapoli Barchinonem applicuit, in hanc nostram Balearem venlurum, quam primum pestis, quæ nunc viget, cessaverit. Quod , si hoc certe decreverit, oro te per virtutem, tuamque singularem huinanitalem, ut si quid cerli habes de suo ipso adventu, me certuin facias. Nec te prælereat, quæso, scribere ad me de noslro fratre Bernardo.Boillo anachoreta, si discessit adhuc a Barchinone, iturus parala regia classe

ad ipsas insulas novissime reperlas, ul mihi dixeras, vel si mulavit propositum. Quod si adhuc non discesseril, scribam stalim ad ipsum. Quamobrem te quam vehemenler oro ut de buiusmodi rebus vellis alloqui magistrum N. Clergam, quem existimo complures lilleras de ipsis habuisse a suis necessariis, qui eum certiorem sepe numero faciunt. Vale vir prestantissime; non moleste feras hunc laborem , quem fretus tua benivolentia ac singulari virtute libi imponere haud dubitavi. Cogor cnim tibi prius oneri, quam usui esse. Iterum vale. Ex Valld.musa VI. septembris.

A. Cossus fratri B. Boillo anachoritæ devolissimo S. P. D. Quamquam nulla amicitia hucusque inter nos fuerit, vir optime; verumtamen amor ipse, quem semper erga viros lilleratos et virtute præstantes habui, me cogit ut lui reverendæ palernitali scribam diu multumque peroplavi cum dissertissimis ac suavissimis hominibus aliquam habere familiaritatem, ut semper aliquid doctrinæ et virtulis possim consequi. Nam nemo unquam ad doctissimos accedit, quin doctior abeat. Quamobrem, charissime pater, non fuil nihi consiliuin prælerire silentio illum magnum amorem quo le proscquor. El quamvis caream fructu iucundissimæ confabulationis præsenlis; spero tamen te pro tua humanitate in scribendo crebro quam liberalem fore ; eo magnam me consequi utilitatem existimo. Scio cnim ut mibi retulil mag. P. Deguinus præceptor meus, le ad se scripsisse quasdam lilleras, quibus præ nimia sublimilate sententiarum, el polilorum verboruin nilore, tanto affeclus esl gaudio ac lælitia, ut illud libi amicissimum reddidisti. Cum præsertim cum certiorem fecisti de lua ipsa volunlate erga doctrinam nosiri divi Raimundi (Lulli); cui libenler, ut ais, operam dedisses, si oporliinitalem præceptoris habuisses. Quas ,ob res valde tiinui ut prædictus Deguinus gerens tibi morem, nobis Balearibus, et aliis compluribus advenis magnum recedendo delrimentum afferrel. Tametsi ego, præcognila utililale diclæ artis, decreveram ipsum quocumque ivisset, sequi magno cum studio el observantia. Nam ut alia magna et egregia sua omittam, tantam a Deo consecutus est graliam, ut qui arlem divi Raimundi addiscere volunt, si eum eligunt in præceptorem , brevi quam doctissimi evadunt. Est cnim prudens el non ignarus docendi; sed, ut Quintilianus null, subinilit se ad incnsuram discentis, relictis abenis pompæ; nunc dat manum, nunc gradum suum minuit, ne præcedat ullra quam comes possit. Præterea, quod plerumque accidit, faciliora sunt ad intelligendum et lucidiora rato que a doctissimo quoque dicuntur. Ceterum de hac ipsa divi Raimundi doctrina non audeo aliquid discere. Licel enim a plerisque laudetur, illa tamen laus non congruil lanlo viro. Non enim si ipsi præstarent Tulliana facundia , Liv ana covia, Sillustia eloquentia, tanta de ipso excellenti doclore dixissent, quin maiora dicenda superessent. Quamobrem silent o præteribo ea, quæ non possum verbis consequi. Nunc itaque dumlaxat te moneo alque cohortor ut hanc arlem addiscas, quæ non solum cognitionem tantarum rerum inportat; verum etiam præsefert nescio quam religionem morumque integritalem. Hæc est, hæc inquam est, qua 0mnes eius sequaces, ut compertum habeo, a cunclis delrahit viliis , et Deo coniunclissime adhærendo divitias, honores et reliquas huius sæculi lelifferas delectaliones constanli animo conlemnunt, et ad contemplationem Creatoris et omnium suorum operum, obliti rerum fragilium , ducunlur. ¿Quid igitur dulcius quam Deun intelligere? ¿quid iucundius quam res altas contemplari? ¿quid denique salutarius quam cognoscendo dignales Dei assidua cogitatione eas mente ac totis viribus complecti? Ipsum igilur sequamur Raimundum, quo duce eo altitudinis doctrinæ , Deo favente, evademus, ut in posteris non parvam memoriam relinquamus. Idcirco si slagrandi animo vis incumbere Raimundo , veni ad nos; el offero tibi meam domunculam ad nutum tibi paratam, in quo, licet paupercula, nihil tamen tibi deeril. Vale.

Idem Cossus altera epistola Boillum hortatur denuo ut Raimundi Lulli doctrinæ toto pectore incumbat; tum eum de filiorum suorum obitu, uxorisque prægnantis pessima valetu

dine instruit. Cui Boillus sic respondet:

Fraler Bernard. B. anacoreta Arnaldo Cosso S. P. D.: Præstantissime vir, mihi plurimum observande. Reddidit mihi tuas litteras , qui has ad te perlaturus est; quas legi atque perlegi quam libentissime. Addidit is quædam tuo nomine, quæ ei demandaveras mihi referenda. Grata mihi admodum fuere quæ scripsisti omnia, grati oraque multum ac

cesissent, si bis dolor orbitalis luctusque filiorum deessel, ac insuper prægnantis uxoris eiusdemque male habentis sollicitudo. Quæ omnia tamen eo minus moleste mihi serenda putavi, quo ut tu ipse, cui acerbiora esse debenl, ais, æquiori animo toleranda esse, dum quæ in Deum admissisti scelera mente volutas. In quo quidem potiora sapientissimo cuique consolationis argumenta e manibus eripuisti. Quid namque tam christiano viro dignum, quam quæcumque accidunt incommoda , vel in penam propriis culpis deputare, vel ne de collatis bonis nimium superbiret, propriæ scribere utilitati. Alterum enim nobis ad diluenda piandaque facinora, animæque morbos curandos, a sapientissimo medico propinatur; alterum vero, ne forte per incuriam ægrotemus, providet. Illa igitur , quæ nobis , interiecta dulcibus, amara primis aspeclibus visa sunt, si æquo animo considerentur, iustissimisque oculis conspiciantur, omnibus illis, quæ prospera ducimus, profecto anleponenda esse iudicabimus. Neque id solum; sed etiam , si recte sapimus, præ coeteris omnibus totis affectibus optanda cum non sint, quandocumque contingunt, læta fronte gratoque animo amplectenda. Quod cum te iam pene alterum eorum assecutum videam, tibi vehemenler gratulor , mibique gaudeo, ulrumque te propediem asseculurum sperans. De his hactenus. Ad cætera quæ scribis iam dirigendus est calamus. Grala certe mibi fuerunt promissa tua; sed gralior multo animus tuus , unde illa proficiscuntur; gratissimaque mihi fuissent, si quo pacto his uti possem. Sed, iproh dolor! ademla est nobis spes in præsentia ad vos trasfretandi, ut nuper slatueram. Serenissimus Rex voluit me huic redire. ¿Quid mulla? parendum est regiæ iussioni , præsertim quæ ex oplimo mitissimoque animo procedit. Quod igitur de adventu nostro scribam , nihil in præsentiarum certi habeo; postea videbimus. Siquidem non ille calor periit, aut sitis istius doctrinæ addiscendæ in nobis extincta est; sed latet intrinsecus, quousque fons apareat quo reficiatur. De rebus reverendi magistri mulla scripturus eram, si longioris horæ tempus datum fuisset. Credidi huic quædam tibi meo nomine referenda. Si venerit paccatis in Urbe rebus, facile omnia venena, quæ per Hispaniam disseminata sunt, suffocabunlur, eius viri doctrinæ flumine arida prata atque horrida inundante. Cætera ex huius verbis intelliges uberius. Dabis TOMO XXII.

22

« PoprzedniaDalej »