Obrazy na stronie
PDF
ePub

y. Animo quorum.=«In continenti sindici vel quatuor presu obiteri de antiquioribus accedant ad D. Episcopum , et pe»tant remissionem et casus pro clericis.) Et D. Episcopus revertatur ad sacristiam. Denique fit absolutio (sine assistentia Episcopi) et processio ante capellam Corporis Christi per claustrum intrantes per portam prope organa, et ante capellam omn. SS. et intret per portam ante capellam S. Bernardi , et per chorum. Ut supra.

Hane posteriorem ordinationem de celebratione synodi in duplici die, et non unica ut prius, constituit D. Fr. Petrus Cima, Episcopus Maioricensis anno 1385 in synodo per eum celebrata die 14 aprilis. Qua in re sacrorum canonum institula , et ecclesiarum catedralium ditionis Regis Aragonum vestigia sequi se profitebatur.=Ita Consueta (sacristiæ ecclesiæ Maioricensis ms. anno 1511.

[merged small][ocr errors]

Constitutiones synodales ecclesiæ Maioricensis editæ in sy

nodo diæcesana ibidem cclebrata, ann. M.CCC.XCV. (Vid. pág. 169).

Ex Manuali negotiorum Capituli Maioricensis ab anno 1391

ad 1399.

Istæ sunt constitutiones synodales editæ per reverendum Ludovicum Dei gratia Episcopum Maioricensem cum eius

honorabili Capitulo Maioricensi.

1. Ad recolendam devotius salvificam hostiam, quam Deus et homo Dominus noster Jhesus Christus in ara crucis Deo Patri promptus obtulit die suæ sacratissimæ pasionis pro mortalitate humani generis redimenda, et ut per eam dirigamur propitius ad viam veritatis æternæ ; nos Ludovicus Dei et Apostolicæ Sedis gratia Episcopus Maioricen., de et cum consensu honorabilis (nostri Capituli Maioricen. hac constitutione perpetuo valitura statuimus et ordinamus, quod omnes et singuli presbiteri et clerici nostræ diocesis, cum per eos hymnus Ad eenam agni providi, etc. officij Resurrectionis dominicæ in ecclesia sancta Dei, aut alibi officiando decantabitur, seu dicetur, versum illum O vere digna hostia , etc. in dicto hymno contentum flexis genibi: devotissime proferant et decantent, et circunstantem fidelem populum audientem ut eorum genua flectant similiter admoneant et hortentur. Nos enim dictis presbiteris et clericis, ac quibuscumque aliis Christi fidelibus in dicto y., dum ut supra cantabitur seu dicetur , eorum genua flectentibus, ut ad hæc feruentius animentur, de omnipotentis Dei misericordia , et beatorum Petri et Pauli, Apostolorum eius meritis confisi , quadraginta dies de iniunctis sibi penitentiis misericorditer in Domino relaxamus.

II. Item præcipimus et mandamus observari omnino statutum per nos et nostrum honorabile Capitulum nuper factum super celebritate Conceptionis beate Mariæ Virginis gloriose, quod est tenoris sequentis: Reginam, etc. (mittatur totum statutum) Non licuit in actis eiusdem Capituli hucumque reperise.

III. Et has dictas constitutiones proxime supra dictas mandamus registrari et describi in libro Consuetæ singularum ecclesiarum nostræ dioces. sub pena C. solidorum a negligente habendorum, et fischo nostro aplicandorum , sine omni gratia et mercede.

IV. Item compescentes quorumdam clericorum et presbiterorum inhonestatem, quam in eorum vestibus et gestibus quo ad quædam secularium more demonstrant, de voluntate et consensu dicti nostri honorabilis Capituli, prohibemus et mandamus omnibus et singulis clericis beneficiatis , vel in aliquo sacro ordine constitutis , cuiuscumque preheminentiæ vel dignitatis existant, ne aliquis eorum audeat portare seu deferre gramasiam apertam in anteriori parte cum con-, dulis grossis, vel alias, neque epitegium sive manto cum condulis vel aliis inhonestis , nec capucium cum cucullo formam dicti caputii excedenti, et quod dictum caputium sit in forma clericali honestam, neque etiam aliquas superiores vestes inhonestas , imo sint clericatus ordini congruentes, neque etiam in eorum vestibus manicas amplas ultra duorum palmorum cum dimidio cannæ huius patriæ amplitudinem excedentes: neque eorum manicas vel collare vestire taliter seu deferre, quod camisiæ vel alcandora, seu quidquam aliud panni lini , vel cotoni , aut cirici camisiæ vel alcandoræ

huiusmodi simile videri possit exterius , seu aliqualiter aparere. Contrarium autem facientes condempnamus, videlicet gestantes dictas vestes et manicas ad penam omissionis vestium, in qua vel quibus manicæ fuerint iam dictæ ; et gestantes dictam camisiam ve alcandoram, aut aliud simile, ut prædicitur, aparentem, et dictam cucullam seu caputium ad penam decem librarum regalium Maioricen. minutorum. Quas penas adquiri nostro fischo decernimus, et a contra facientibus exigi, el haberi sine omni gratia et mercede totiens quotiens fuerint dicti clerici reperti culpabiles in præmissis. Manicas autem amplas nunc iam factas restringi volumus ad amplitudinem trium palmorum, illas gestantibus hæc ne tantus pannus vastetur de speciali gratia concedentes.

V. Item addendo constitutionibus super hiis iam factis, et eas declarando , et nos conformando iuri communi, statuimus ut supra quod omnes et singuli clerici supra dicti beneficiati, aut in sacris ordinibus constituti portent et deferant tonsuram in amplitudine suo ordini congruentem, et crines circum circa tonsos secundum congruentiam tonsuræ iam dictæ, et taliter quod iuxta seu infra diclos crines aures apareant in eisdem: alias contrafacientes in penam decem librarum aplicandarum ul supra condempnamus.

VI. Item mandamus omnibus et singulis curatis ecclesiarum civitatis et dioces. nostræ Maioric. quod ex parte nostra moneant, prout nos monemus cum præsenti, omnes et singulas personas habitantes in parrochiis ecclesiarum eoruni habentes et tenentes servos aut servas in domibus vel alqueriis aut possessionibus propriis vel alienis , ne de cetero modo aliquo tacite vel expresse permitant, facíant seu consentiant per ipsos servos aut servas in diebus dominicis seu aliis festivitatibus per ecclesiam in Maioricis coli et venerari mandatis , aliqua opera ruralia vel servilia aut manualia quæ cumque fieri vel etiam excerceri. Quod si fecerint, et infra octo dies post monitionem huiusmodi proxime subsequentes non prohibuerint supra dicta, interdicimus et ipsi curati prohibeant ingressum ecclesiæ ipsis eorum parrochianis prædictis super hoc repertis in culpa: nos contra tales postea gravius processuri, secundum quod culpa meruerit contempnentis. Et hoc volumus extendi ad illos qui molendinos habent draperios, et illos moli faciunt in diebus præfatis Et caveant ipsi curati quod ad denunciationem et ad observationem huius constitutionis sint diligentes et atenti sub pena decem librarum aplicandarum ut supra pro qualibet vice qua culpabiles fuerint in premissis. Quam penam etiam extendi volumus omnibus et singulis presbiteris et clericis nostre diocesis in sacris ordinibus constitutis, qui habeant et teneant servos vel servas prædictas, et permisserint, fecerint seu consenserint, et non prohibuerint fieri opera supra dicta.

VII. Item monemus primo, secundo , tertio, et peremptorie omnes et singulas personas, cuiusvis gradus, status vel conditionis existant, habentes vel tenentes servas ad servicium proprium, vel etiam septimanam , quæ de turpi et fedo questu querunt et adquirunt in lupanari vel alibi manifeste lucra turpia atque feda pro solutione septimane huiusmodi, vel alicuius emolumenti, seu lucri dandi eisdem personis, ne de cetero audeant seu præsumant hæc facere sive pati modo aliquo tacite vel expresse, sub pena excommunicationis , quem in tales personas hæc facientes vel sustinentes nunc pro tunc et e converso in hiis scriptis ferimus et etiam promulgamus, absolutionem quarum ad nos et in nostra absentia Vicario nostro specialiter reservamus. Et nichilominus inhibemus expresse omnibus et singulis presbiteris et religiosis , quod tales personas de hiis nullo modo absolvant nisi de expressa licentia a nobis obtenta. Contra tales nichilominus postea processuri gravius secundum quod nobis videbitur expedire. · VIII. Mandamus etiam universis et singulis præsbiteris et clericis beneficiatis in nostra diocesi , ne aliquos servos vel aliquas servas teneant vel habeant ad aliquam talliam seu septimanam. Quinimo si quos vel si quas habuerint, nunc pro tunc dictos servos liberamus a iugo servitutis, et ab onere talliæ seu septimana eorum, et ipsos ac ipsas penitus infranquimus.

IX. Mandamus etiam dictis curatis ut constitutiones et ordinationes et mandata prædicta supra per nos facta præsertim super negotiis servilibus dictorum servorum et servarum, et super turpi quæstu prædictorum servorum, in proxime venienti die dominica, et postea in prima, quarta et ultima diebus dominicis quadragesimæ, ac in festis Ascensionis Dominicæ, Penthecostes, Nativitatis beati Johannis Baptistæ, Assumptionis, et Nativitatis beatæ Mariæ, generaliter publicent in eorum eclesiis populo congregato inibi, et diligenter attendant et denuntient eos quos in prædictis reperierint contemptores sub pena decem librarum adquirendarum ut supra.

X. Ceterum ad instar bonæ memoriæ Guidonis, prædecessoris nostri, de voluntate et consensu dicti nostri Capituli, statuimus et ordinamus, ac præcipiendo mandamus, ut universi et singuli præsbiteri curati ecclesiarum parrochialium civitatis et dioc. nostræ Maioric. seu eorum vicarii, vel loca tenentes eorundem, annuatim dum quicumque reliigosi debebunt prædicare in dictis eorum ecclesiis populo verbum Dei, in diebus sequentibus, videlicet, in prima, quarta et ultima diebus dominicis quadragesimæ, et in festis Ascensionis Dominicæ, Penthecostes, Nativitatis beati Johannis Baptistæ, Assumptionis, et Nativitatis beatæ Mariæ semper Virginis gloriosæ, vel debebunt parrochianos suarum ecclesiarum audire de eorum confessionibus, ipsos religiosos, expresse hortentur et requirant ut ipsi ex eorum debito offieio in eorum prædicationibus faciendis et confessionibus audiendis inducant et informent attente dictum populum, et confitentes eosdem , atque ipsis conscientiam faciant ad dan. dum et solvendum integre et complete decimas et primitias eorum fructuum quorumcumque, et alia iura ecclesiæ consueta; et nullo modo absolvant illos , nisi prius de ablatis satisfecerint illi et illis quibus inde habeant plenarie respondere. Cominantes eis semper de penis contra dictos religiosos in iure expressatis , si in prædictis fuerint negligentes. Et hæc mandamus fieri per religiosos prædictos, ne dicti curati videantur esse in causa propria inductores.

Publicatæ fuerunt dictæ constitutiones præsente clero Maioricensi in celebratione sanctæ Synodi quæ fiebat in choro ecclesiæ Sedis Maioricen. die veneris XXIII. mensis aprilis anno a Nativitate Domini M.CCC. nonagesimo, per me Johannem de Rieria, notarium publicum Maioricen. auctoritate regia, et scribam communem Reverendissimi Domini Episcopi, approbante hoc et consentiente dicto honorabili Capitulo, et ibi præsente, videlicet , honorabilibus dominis Bartholomeo de Podio Aulucho, Decano, Jasperpo de Tragurano, Guillelmo de Vallibus , Nicholao Roselli, P. de Ladone, P. Rubei, Francisco Negrelli , Guillermo Ferrarii de la Palma, et Dalmacio Gifredi, canonicis ecclesiæ Maioricen. præsentibus et facientibus Capitulum antedietum.

« PoprzedniaDalej »