Obrazy na stronie
PDF
ePub

civitatum et diocessuum seu commorantes in eis, habentes libros quoscumque a præfato Raymundo editos ut prefertur ipsos infra uuius mensis spatium vobis assignare, et illi qui sciunt alias personas libros eosdem habentes eas vobis revelare ac nominare procurent, vosque libros recipi faciatis eosdem. Quos cum habueritis eos quam cito comode poteritis, curetis nobis fideliter destinare, ut ipsos simili examini subicere valeamus. Cæterum quia doctrina seu potius dogmatizatio predictorum librorum examinatorum reperitur erronea, hereticalis et periculosa nimium animabus, et vehemens suspicio est habenda quod in aliis libris editis a dicto Raymundo similes vel alii ut prefertur contineantur errores, vobis mandamus quod omnibus et singulis eisdem personis vestrarum civitatum et dioc. doctrinam seu potius dogmatizationem et usum huiusmodi librorum interdicere studeatis, donec super hiis per Sedem Apostolicam aliud fuerit ordinatum, contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo : non obstantibus si aliquibus comuniter vel divisim a Sede Apostolica sit indultum quod interdici, suspendi, vel excomunicari aut extra vel ultra certa loca ad judicium vocari non possint per litteras Apostolicas non facientes plenam et expressam ac de verbo ad verbum de indulto huiusmodi mentionem, et quibuslibet exemptionis ac aliis privilegiis et litteris Apostolicis quibuscumque locis personis vel ordinibus sub quacumque forma vel expressione verborum ab eadem Sede concessis de quibus quorumque totis tenoribus et de verbo ad verbum in nostris litteris mentio sit habenda et per quæ presentis mandati nostri efectus valeat quomodolibet impediri. Insuper volumus quod per se, frater Archiepiscope, tenor presentium sub tuo vel officialis tui sigillo vobis, fratres sufraganei, transmittatur, cui per vos adhiberi volumus velut ipsis origina. libus plenam fidem. Datum Avinione VIII. kalendas februarii, pontificatus nostri anno sexto.=Quæ quidem fuerunt acta Gerundæ die, mense, anno et loco ac presentibus testibus per me superius expressatis. Fuit sactum unum public cum instrumentum et missum magistro M. de Podio apud Barchinonam Predicatori.

Item prefatus Dominus Episcopus mandavit inde fieri et tradi dicto procuratori et suo principali litteras opportunas etiam per modum publici instrumenti, si oportuerit et peti

TOMO XXII.

18

tum fuerit, sigillo suo appendenti communitas. Actum ut supra. Testes ut ibidem. Factum fuit et traditum unum in forma publica dicto reverendo Inquisitori.

Universis et singulis presentes litteras seu presens instrumentum publicum inspecturis Berengarius Dei gratia Episcopus Gerundensis salutem in Domino Jhesu Christo. Nos quasdam Sanctissimi in Christo Patris Domini Gregorii foelicis recordationis Papæ XI. patentes pergameneas litteras eiusdem Domini nostri Papæ vera bulla plumbea in cordulis canapis more Romanæ curiæ bullatas, non viciatas, non cancellatas, non abolitas, non abrasas, nec suspectas in aliqua sui parte, sed omni prorsus vicio et suspicione carentes nobis pro parte reverendi et religiosi Fratris Nicholay Eymerici in Sacra Theologia Magistri in regnis et terris ditioni Serenissimi Domini nostri Regis Aragonum subjectis Inquisitoris hereticæ pravitatis die datæ presentis presentatas tenuisse, vidisse et legisse noveritis in hæc verba ; Gregorius Episcopus, etc. Inseritur tota ut supra.=In quorum omnium testimonium presentes litteras in modum publici instrumenti fieri et publicari, nostrique sigilli appocisionc muniri , dictoque reverendo Inquisitori tradi jussimus per notarium publicum infrascriptum. Datum et actum in nostro episcopali palatio Gerundensi die XXIX. mensis julii anno a Nativitate Domini M.CCC.LXXXVIII. ac presentibus et ad hæc vocatis per nos testibus venerabilibus viris Bernardo de Campis, canonico , ac Petro de Carraria et Petro Arnatdi, presbiteris de Capitulo nostræ ecclesiæ Gerundensis.

Ego Ludovicus Carbonelli, clericus et notarius publicus reverendi Domini Episcopi Gerundensis prædictarum litterarum Apostolicarum presentationi ac omnibus aliis supra dictis dum ut premittitur per dictum reverendum Dominum Episcopum et coram eo fierent, una curn prenominatis testibus vocatus et requisitus interfui, eaque de dicti reverendi Domini Episcopi mandato seu jussu in notam recepi, publicavi, et in hanc formam publicam redigens scripsi et clausi una cum appensione sigilli prefati reverendi Domini Episcopi meum signum solitum apponendo. Constatque mihi de raso et emendato in fine antepenultimæ lineæ in dictione octuagessima.

IX.

De celebratione Synodi in eocl. Maioricensi. (Vid. pag. 464.)

Esc Consueta ms. med. sæc. XIV. carta fere lacerata.

Feria Vi. post Dom. in albis.

Sciendum est quod in ista VI. feria celebratur sancta Synodus, ad quam debent omnes rectores civitatis et diocesis personaliter convenire, nisi fuerint legitime excusati. Et ista die non dicitur nisi unica missa. (Quæ erit aut de festo, quod eo die celebretur ; aut de Resurrectione, si non adsit festum; aut de pluvia, si fuerit necessaria.) Finito Evangelio pulsentur squillæ maiores usque ad Pater noster. Postea pulsentur duo cimbala minora. Et dum dicetur ultima oratio missæ , Episcopus induatur pontificalibus, vestimentis. Et primicherius solum diachonus indutus dalmatica, veniat ad chorum portans textum argenti, pueris indutis dalmaticis ipsum præcedentibus , et portantibus candelabra argentea cum cereis accensis. Et accedat ad D. Episcopum pro benedictione petenda. Postea veniat ante letrinum, et ibidem dicat Evangelium alta voce: Designavit Dominus. Quo finito Episcopus stans in cathedra sua minori incipiät flexis genibus hymnum Veni icreator Spiritus , et dicalur per choros, et dicatur . Quæsumus auctor omnium. Ultimus y. sit Gloria tibi Spiritus, Sancte Deus. Hymno finito Episcopus dicat 9. Veni Sancte Spiritus , reple. cum dupp. alla. Ēt chorus respondeat: Et tui amoris.... Et in continenti per Episcopum fiat sermo clero latinis verbis. Completo sermone, omnes laici exeant ecclesiam; et claudantur portæ eccleriæ. Hoc facto Primicherius stans in medio chori, vocet rectores, nominando quemlibet rectorem per istum modum: Propositus Minoricensis est hic? Et dictus Præpositus respondeat: assum Domine. Et sic de aliis. Sciendum est tamen quod rectores ad primam vocatio nem dicti Primicherii, si ibi præsentes fuerint , debent respo:ndere. Si vero rector absens fuerit, et vicarius eius, vel alius Presbiterus pro eo ad synodum venerit, vel ibi fuerit, non respondeat ad primam vocationem Primicherii, sed ad secundam, Et hoc ab omnibus observetur;

Hoc finito D. Episcopus, vel Vicarius in absentia Episcopi, instruat rectores ad bonos mores, et hospitalitatem , et quod sint solliciti ad peragenda ea quæ sunt nec essaria ad regimen animarum, observando, corrigendo , et si necesse fuerit increpando. Et debent ibi constitutiones noviter factas publicare.

Finitis omnibus, quæ dictus Episcopus ordina verit facienda ...... Primicherius nominet nomine proprio canonicos, beneficiatos, rectores et alios quoscumque presbiteros in civitate vel diocesi anno illo defunctos. Et in isto intervallo induantur in choro duo Primicherii capis violatis. Et unus scolaris capa indutus portet crucem Maioricen de sacristia, precedentibus pueris cum superpellicio portantibus cereos accensos; et veniat versus chorum. Et cum dictus Primicherius cessaverit nominare clericos , Dominus Episcopus dicat: Animæ eorum et omnium fidelium defunctorum per Dei misericordiam sine fine requiescant in pace. Et omnes astantes respondeant. Amen. Et unusquisque dicat Pater noster. Et in continenti duo Primicherii incipiant R. Domine Deus qui intueris. R. Qui Lazarum. R. Libera me. Et pulsentur omnia cimbala. Et dum dicentur prædicta R. R. fiat processio, ut sequitur. Crux exiens de sacristia portetur versus altare S. Annæ. Et omnes presbiteri beneficiati.... domini canonici, ac ultimo loco Episcopus , indutus ut prædicitur cum suis ministris, sequendo dictam crucem cir cumeant claustrum, nullam stationem ibi faciendo. Et intrent ecclesiam per portam quæ est iuxta altare B. Bernardi. Et transeundo per chorum, crux portetur iuxta altare B. Mariæ. Et Dominus Episcopus stet retro letrinum in choro cum ministris suis. Et tota processio stet in medio hinc et inde inter ipsum D. Episcopum, et crucem prædictam. Et finiatur R. Libera cum oratione Fidelium et Absolve; Episcopus revertatur ad sacristiam, et ibi deponat vestimenta sua.

Ex ordinatione Fr. P. Cima.

Ad calcem eiusdem codicis nova notula seu rubrica de celebratione Synodi scripta reperitur recentiori manu , nempe desinente sæc. XV. ut ex contextu patebit.=Primo Synodum indicit celebrandum , iuxta consuetudinem antiquam, non uno tantum die , sed duobus continuis , scilicet feria V.

et VI. post Dom. in albis.=In quorum primo omnia per eundem fere modum fiunt quo supra notata sunt usque ad vocationem rectorum inclusive. Sermo a canonico vel presbitero fiat in medio chori. Porro rectores vocandi ad Synodum ibi describuntur; sunt autem sequentes: Præpositus Minoricensis ec- Rector de Porreriis. clesiæ.

Id. de Falanigio. Rector S. Eulaliæ.

Id. de Alaroi. Vicarius S. Crucis.

Id. de Muro. Rector S. Jacobi.

Id. S. Margarita de Muro. Id. S. Michaelis.

Id. de Robines. Id. S. Nicolai.

Id. de Alarono.
Id. de Incha.

Id. S. Joannis de Sinen.
Id. S. Mariæ de Sinas. Id. de Montuerio.
Id. de Soller.

Id. de Castelligio.
Prior de Polencia.

Id. de Sencellis. Rector de Lucho maiori. Id. de Campos. Id. de Manacor.

Id. de Santanymo. Id. de Pulcro visu.

Id. de Silva. Prior de Artano.

Prior S. Mariæ de Luch.
Rector de Petra.

Rector de Campaneto.
Id. de Vialfas.
Id. S. Mariæ de Camino et

Marrexino.
Id. de Buyola.
Id. Vallis musse.
Id. de Spurlis.
Id. de Podio pungenti.
Id. de Andragio.

Id. de Calviano. Feria VI. die Synodi secunda. Dicta missa defunctorum, vel de festo , Episcopo et omnibus similiter in choro congregatis, canonicus diaconus legat, ut hesterna die, Evang. Ego sum pastor bonus. Postea legantur nomina rectorum. Deinde nomina defunctorum, sub hac formula: «Anno Incarnat. Do»mini nostri Jesu Christi milesimo quadringentesimo octua»gesimo tertio (a) obierunt presbiteri et beneficiati infra»scripti. Et primo venerab. vel discretus talis, etc.) Dicto

(a) Hoc å ano hæc forma cogendæ et celebranda synodi ording bátur.

« PoprzedniaDalej »