Obrazy na stronie
PDF
ePub

Reverendi P. el egregii domini: Recepimus lilleras vestra's calendis augusti, quas obiulit nobis reverendus dominus Arnaldus Albertinus, iuris utriusque doctor, et canonicus istius ecclesiæ Maioricen. , dignus oralor vesier : cuius advenlus nobis et loti provintiæ Valentinæ gralus ac periucundus fuit ob singularem iuris prudentiam, quam in decidendis dubielatibus in hoc provinciali concilio emergentibus coram omnibus presetulit, sine quo negotia vesira et huius provinliæ periclicata fuissent; adeo quod eius presentia decoratum et nobilitatum fuit hoc sanctum concilium. In quo quamplurima ardua Dei servilium concernentia suissent perlraclata, si præsens adesse potuisset excellens ac reverendissimus dominus Archiepiscopus noster, qui ob desideratum adventum catholici Regis nostri occupatus , hanc provintiam visere non potuit, sicuti per litteras excusalorias nobis et toti provintiæ, claruit. Fuerunt quippe in eodem concilio conclusa et determinata ea, quæ sunt in evidentem utililatem huius provintiæ, prout ex relatione eiusdem oratoris vestri percipere poteritis, et in actis in de confeclis quæ ipsi tradi mandavimus latius continetur. Adhibuit quidem permagnam solicitudinem et vigilantiam præfatus orator in singulis sessionibus dicti concilii, ut ipsum debito fine concluderetur. De quo non modicum mirabamur ob insignem huius urbis habitalionem quam mulli affectant; et ipse abire seslinabal: quem delinere volebamus usque quo concilium provintiale debito fine clauderetur; nisi an:or patriæ, charitas propinquorum et obedienlia sua erga vos ipsum revocassent. Idcirco eius precibus devicti licentiam abeundi concessimus : habemusque insuper gratias vobis permagnas ob summam diligentiam quam adhibuislis in destinando prædictum oralorem vestrum oportuno tempore com parenlem ad celebrationem prelibali concilii; et ultra obsequinm Deo a vobis exhibilum vice et nomine illustrissimi domini nostri Archiepiscopi inter memoralia gesta huius provintiæ munerabimus; offerentes nos pro honore vestrarum reverentiarum mullo maiora facturos. Quarum Deus Omnipotens dignetur vitam el slatum feliciler augere ad honorem sanctæ matris Ecclesiæ. El bene valeant. Ex urbe Valentina octava mensis sepiembris, anno domini millessimo quingenlessimo decimo seplimo.=Ad mandata V. D. paratus. =Franciscus Soler , Vicarius generalis et Officialis.

VII.

Litteræ magistri ordinis S. Joann. Hierosolymit. an: MDXXIX.

(Vid. pag. 102.) :

Ex Cartor. eccl. Maioric. quod ibi librum

amarillo vocant.

Venerandis et magnificis viris Vicario el Capitulo ecclesiæ Maioricarum, amicis nostris charissimis.

Reverendi et magnifici viri -amici charissimi. Cum iamdiu abhinc videlicet plus minusve quadriennium in civitate Viterbii nobis relatum fuisset venerabilem Emmanuelem Collocen. Archidiaconum istic in nostra ecclesia posuisse el reliquisse brachium divi Sebastiani, quod in templo nostro maiori Sancli Johannis Colachi tenebamus, acceplo exinde a vobis quodam beneficiolo : nec tunc sarcinulas nostras, quas a manibus infidelium eripueramus in diversis locis incompositas quidem, illas slatim videre liceret, ad vos scripsimus eumdem Archidiaconum brachium ipsum maioris existimandum quam prætiosa omnia nobis surripuisse, vos admonentes, si bene meminimus, atque roganles ne pro sa. crilegio beneficium sacrilego rependi permiterelis; sed eo debita pena mulctato brachium huiusmodi ordini nostro reslituere curaretis: facluri rem vobis dignam, Deo el divo Sebastiano acceptam, el quam iure tandem faccre cogeremini. Verum deinde eius rei gratia ad nos profeclus diclus Emmanuell, tum ipsius multorumque relatione, tum re ipsa comperimus id sanctissimarum reliquiarum quod istuc allulit parlem esse a brachio beatissimi Sebastiani apud nos adhuc existente, iussu el auctoritate felicis recordationis Emerici de Amboyse, prædecessoris exceptam et assumptam, quam bonus ille vir precibus et intuilu olim Archiepiscopi nostri in sacello eidem sancto dedicalo posilam venerari voluit. Quare cum idem Archidiaconus sacello prædiclo ecclesiæ cathedrali supposito præessel, et sanctas reliquias huiusmodi, alias a Christi hostibus conspurcandas, illæsas custodierit, et istuc in nostra ecclesia apposuerit, ubi maxime sancteque venerabuntur, non potaimus factum pietate et

industria hominis et senis , et bonis omnibus, propriisque la. ribus nobiscum spoliati , non summopere laudare et approbare: præsertim quod uno eodem sancto optimoque opere tum senectuti suæ utcumque providerit et consuluerit acceplo a vobis beneficio, tum vos el ecclesiam vestram tali munere, ne dicamus thesauro, donaverit et decoraverit. Nempe ad pietatem pertinere arbilramur, a Deoque oplimo maximo precibus divi Sebastiani non nihil nobis remissum iri, et concedi confidimus, quod nostra liberalitate in vestra atque nostra ecclesia pariter eius Sancti reliquiæ conspiciantur et venerentur; ad quas repetendas et evincendas, si quid iuris nobis ordinique nostro competeret, id quicquid est præmissis causis, et rationibus dicto Archidiacono liberaliter remittimus: eius senectutem et sortem miserati, quam ul vos pariter misereamini, et commendatam habeatis etiam atque etiam rogamus. Valete. Ex Syracusis die V. novembris M.D.XXVIII.=Bonus amicus vester magister Rhodi.=F. de Villers Lyleadani.

[ocr errors][ocr errors]

Presentatio litterarum Apostolicarum super dogmatizatione

et libris Raymundi Lull, an. M.CCC.LXXXVIII. (Vid. págin. 158).

. Ex arch. Gerundens.

Norerint universi quod die vicesima nona mensis julii anno a Nativitate Domini M.CCC.LXXXVIII. coram reverendo in Christo Patre et Domino Domino Berengario Dei gratia Episcopo Gerundensi intus suum episcopale palalium Gerundense, videlicet ad ipsius palacii gradarium inferius sive maius presentialiter existente in meique Ludovici CarboneHi, clerici et notarii publici ipsius reverendi Domini Episcopi Gerundensis ac leslium scilicet venerabilium virorum Dominorum Bernardi de Campis, canonici , Petri de Carraria et Pelri Arnaldi, presbiterorum de Capitulo eclesiæ Gerundensis ad hæc spetialiter vocalorum et rogatorum presentia personaliter constitutus discretus Petrus Tortosa, causidicus, civis Gerundensis, procurator fiscalis ut asseruit et procuratorio nomine reverendi et religiosi Fratris Nicholay Eymerici in Sacra Pagina professoris, ordinis Fratrum Prædicatorum

ac Inquisitoris hereticæ pravitatis in regnis et terris ditioni Serenissimi Domini Regis Aragonum subjectis a Sede Apostolica spetialiter deputati quandam patentem pergameneam litteram Domini Gregorii sanctisimæ memoriæ Papæ XI. eiusdem Domini Papæ vera bulla plumbea in cordulis canapis more Romanæ curiæ bullatam, non viciatam, non cancel. latam, non abolitam, non abrasam , neque suspectam in aliqua sui parte , sed omni prorsus vicio et suspicione caren- :. tem cuius tenor inferius est insertus , præfato reverendo Domino Episcopo exhibuit, obtulit seu etiam presentavit, petiitque et requisivit humiliter et instanter quatinus ad ipsius litteræ Apostolicæ el conlentorum in ea executionem procedere dignaretur juxta formam in ipsa litlera sibi traditam seu directam. Presalus vero reverendus Dominus Episcopus litteram eandem recipiens de manibus porrigentis cum debitis reverentia et honore habebat ut dixit et habuit illam pro presentata et lecta offerens tamen se paratum deliberato primitus super ipsa mandatis Apostolicis eficaciter obedire. Dictus vero Berengarius Tortosa procuratorio nomine supra dicto petiit et requisivit sibi a dicto reverendo Inquisitori de predictis fieri et tradi quotquot vellent publica instrumenta per me notarium publicum superius et subscriptum. Tenor vero dicta litteræ Apostolicæ de verbo ad verbum sequitur, et est talis.

Gregorius Episcopus servus servorum Dei. Venerabilibus fratribus Archiepiscopo Terraconensi eiusque suffraganeis salutem et Apostolicam benedictionem. Conservationi puritatis catholicæ fidei quam multi nequam filii scelerali suis falsis assertionibus maculare nitentes inter trilicum purum agri Dominici pestiferum semen zizaniæ seminare, cum ad nostrum præcipue spectet officium ut evellamus prava, et destruamus perversa, providere salubriter et animarum illaquealionibus obviare confestim plenis desideriis affectantes, opportuna in hiis quæ possumus remedia studio pastoralis solicitudinis adbibemus. Dudum siquidem dileclus filius Nicholaus Aymerici, ordinis Fratrum Prædicatorum, professor in Sacra Theologia, Magister in regnis Aragoniæ, Valentiæ et Majoricarum, Inquisitor hereticæ pravitatis nobis exposuit se in regnis eisdem invenisse viginti volumina diversorum librorum in vulgari scriptorum a quodam Raymundo Lull, cive Maioricensi editorum, in quibus ut ipsi Inquisitori vide

batur multi continebantur errores et hereses manifeste et quod nonnulli de prædictis et aliis regnis libris utebantur eisdem, et eorum doctrinæ dabant fidem non modicam in grande suarum periculum animarum, supplicavitque nobis Inquisitor ipse ul ne simplices deciperentur ex libris ipsis dignareinur in hac parte de opporluno remedio providere. Nos aulem cupientes animarum jam forsan imbularum et quæ imbui possent ex perverso dogmale dictorum librorum periculis celeriter obviare, diclos libros per venerabilem fratrem nostrum Petrum, Episcopum Ostien. et per quam plures etiam ultra vigenum numerum in eadem Theologia magistros examinari fecimus diligenter, per quorum relationem tandem habuimus quod ipsi dictos libros omnes cum multa diligentia legerant et examinaverant et quod ultra ducentos articulos erroneos et hereticales inveneranl in eisdem. Super quibus inter eosdem Episcopum el magistros sepius et demum coram nobis habita disputalione solemni ipsos articulos quos ad vilandum prolixitalis tedium et horribilitatem eorum haberi volumus presentibus pro expressis, erroneos et manifeste herelicales de diclorum Episcopi et Magistrorum concordi consilio censuimus reputandos. Cum autem sicut Inquisitoris prefali continebat assertio, in prædictis regnis alii libri qui asseruntur edili ajam dicto Raymundo reperti dicantur, in quibus huiusmodi jam reperti et alii errores et hereses cre. duntur probabiliter contineri, Nos volentes de huiusmodi aliis libris et eorum doctrina informari plenarie et super eis providere salubriler a ne fideles in errores huiusmodi dampnabililer prolabantur, fraternitati vestræ de fratrum nostrorum consilio per Apostolica scripla committimus et mandamus qualinus diebus dominis et festivis in singulis ecclesiis vestris calhedralibus ac curatis necnon religiosorum quorumcumque ordinum exemptorum et non exemplorum, etiam Cisterciensium, Cartusiensium, Cluniacensium, Præmontratensium, Grandimontensium, Sanctorum Benedicti et Auguslini ac Fratrum Prædicatorum, Minorum, Heremitarum eiusdem Sancti Agustini ac Carmelitarum et aliorum ordinum veslrar .m civitatum et dioc. intra Missarum sollempnia existentibus populis ad divina, et in prædicationibus per vos vel alios quam cito comode poterilis , faciatis proponi quod omnes .et singulæ personæ utriusque sexus cuiuscumque status, ordinis vel conditionis existant, earundem vestrarum

« PoprzedniaDalej »