Obrazy na stronie
PDF
ePub

Pater beatissime, quoniam cum esses parvulus in oculis tuis, caput factus est in tribubus; non quidem ad influendum, quoniam hæc ratio capitis solius Christi est; sed ad gubernandum et providendum. In hac autem, tua divinissima providentia ostende te, non Dominum, sed patrem et matrem subditorum: patrem corripiendo, matrem fovendo; sed suspende verbera, produc ubera: pectus tuum lacte pinguescat, non typo turgescat; et si severitate opus sit paterna sit, non tyranica.

Tuæ vero summæ potestatis excellentiam, pater beatissime, magis admirari, quam declarare licet; quoniam pravum et iniquum censeo non admirari te hominem admiratione dignissimum. Tu enim homo, non quidem animalis; quia animalis homo non sentit ea quæ Dei sunt; sed homo utique spiritualis; non tam quia spiritu vivis, et spiritu ambulas; sed homo certe spiritualis ab illa plenissima et spiritualissima potestate dictus, qua omnia diiudicas, et ipse a nemine iuidicaris. Unde spiritualis potestas terrenam potestatem habet nstituere, ut sit, et iudicare, si bona non sit. Ipsa vero a Deo primum instituta a nemine iudicatur, inquit Hugo, secundo de sacramentis. Hanc potestatem, Pater bealissime, non ab hominibus, sed a Christo inmediate accepisti. Nam electio quam de Summo Pontifice Romana celebrat ecclesia, dispositio quædam est, non formæ introductio: unde non ecclesia, sed Christus inmediate te hominem spiritualem formavit, et creavit ad imaginem et similitudinem suam: ad imaginem quidem quantum ad impressionem caracteris episcopalis: ad similitudinem vero, quantum ad plenitudinem potestatis, et iurisdictionis universalis. Hanc potestatem, Pater beatissime Cesar non habet, non Reges, non populi, nec totus denique clerus, nisi tantum dependentem aut subordinatam. Hanc potestatem si quis usupare præsumpserit, hæreticus est, et a fide devius; quia omnis qui Romanæ ecclesiæ privilegium, ab ipso summo capite ecclesiarum traditum, auferre conatur hic proculdubio hereticus est: fidem quippe violat, quia adversus illam agit, quæ mater est fidei, ut in Decretis habetur XXII. dist. Hanc potestatem, Pater beatissime, tu non potes subicere: quoniam in optime ordinatis idem esse summum et subditum manifestam implicat contradictionem. Facere autem aliquid implicans contradictionem, nedum humanæ, sed divinæ repugnat omnipotentiæ. Imposibile enim iuris

est; ut Summus Pontifex constituere possit alium equalem aut maiorem se: sicut Deus Trinitas non potest alium Deum facere æqualem sibi, aut maiorem se: verba sunt Alvari de Statu et planctu ecclesiæ. Propter hanc potestatem, Pater beatissime, admirabile et stupendum est nomen tuum in universa terra. Hinc est quod cuncti qui Christum vere colunt, gloriam regni tui dicent, et potentiam tuam loquentur; ut notam faciant filiis hominum potentiam tuam, et gloriam ma➡ gnificentiæ regni tui. Regnum tuum regnum omnium sæculorum; quod de regno ecclesiæ, et nullo altero intelligendum puto. Propter hanc potestatem, Pater beatissime, tu es sacerdos magnus, summus Pontifex, Princeps Apostolorum. Tu primatu Abel, gubernatu Noe, patriarchatu Abraham, ordine Melchisedech, dignitate Aaron, auctoritate Moyses, iudicatu Samuel, potestate Petrus, unctione Christus. Ecce quam præcelsis titulis, Pater beatissime, propter hanc potestatem tua Sanctitas decoratur. Propter illam te quasi Deum in terris colo: tibi obedio, atque adoro vestigia pedum tuorum orans Christum, cuius vicem geris in terris, ut eius sponsa, nostra mater Ecclesia; sub tua divinissima providentia digne et laudabiliter gubernelur; et tu, Pater beatissime ad multos annos valeas feliciter et in evum. Amen.

VI.

Litteræ Vicarii generalis ecclesiæ Valentinæ, quibus Capitulum Maioricense de gestis in concilio provinciali Valentiæ coacto hoc anno certiorem reddit, an. MDXVII. (Vid. pagin. 100.)

Ex lib. dicto amarillo eccl. Maioric.

Sequens epistola fuit missa a reverendo domino Vicario ge

nerali et Officiali Valentinæ civitatis ad reverendos electos Capituli et cleri Maioricen. quando Rev. Dom. Arnaldus Albertinns, canonicus Maioric. rediit ad hanc civitatem a concilio provinciali Valentiæ celebrato, ad quod fuerat missus pro parte reverendissimi domini Episcopi, Capituli et totius cleri Maioricen. tamquam eorum sindicus et orator. In cuius epistolæ dorso erat scriptum.

Reverendis patribus et dominis dominis electis Capituli et cleri Maioricen. Intus vero sic erat scriptum:

Revere nd P. el egregii domini: Recepimus litteras vestras calendis augusti, quas ob.ulit nobis reverendus dominus Arnaldus Albertinus, iuris utriusque doctor, et canonicus istius ecclesiæ Maioricen., diguus orator vester: cuius adventus nobis et toti provintiæ Valentinæ gratus ac periucundus fuit ob singularem iuris prudentiam, quam in decidendis dubietatibus in hoc provinciali concilio emergentibus coram omnibus presetulit, sine quo negotia vestra et huius provintiæ periclicata fuissent; adeo quod eius presentia decoratum et nobilitatum fuit hoc sanctum concilium. In quo quamplurima ardua Dei servitium concernentia fuissent pertractata, si præsens adesse potuisset excellens ac reverendissimus dominus Archiepiscopus noster, qui ob desideratum adventum catholici Regis nostri occupatus, hanc provintiam visere non potuit, sicuti per litteras excusatorias nobis et toti provintiæ, - claruit. Fuerunt quippe in eodem concilio conclusa et determinata ea, quæ sunt in evidentem utilitatem huius provintiæ, prout ex relatione eiusdem oratoris vestri percipere poteritis, et in actis inde confectis quæ ipsi tradi mandavimus latius continetur. Adhibuit quidem permagnam solicitudinem et vigilantiam præfatus orator in singulis sessionibus dicti concilii, ut ipsum debito fine concluderetur. De quo non modicum mirabamur ob insignem huius urbis habitationem quam multi affect ant; et ipse abire festinabat: quem detinere volebamus usque quo concilium provintiale debito fine clauderetur; nisi amor patriæ, charitas propinquorum et obedientia sua erga vos ipsum revocassent. Idcirco eius precibus devicti licentiam abeundi concessimus: habemusque insuper gratias vobis permagnas ob summam diligentiam quam adhibuistis in destinando prædictum oratorem vestrum oportuno tempore comparentem ad celebrationem prelibati concilii; et ultra obsequinm Deo a vobis exhibitum vice et nomine illustrissimi domini nostri Archiepiscopi inter memoralia gesta huius provintiæ munerabimus; offerentes nos pro honore vestrarum reverentiarum multo maiora facturos. Quarum Deus Omnipotens dignetur vitam et statum feliciter augere ad honorem sanctæ matris Ecclesiæ. Et bene valeant. Ex urbe Valentina octava mensis septembris, anno domini millessimo quingentessimo decimo septimo. Ad mandata V. D. paratus. Franciscus Soler, Vicarius generalis et Officialis.

VII.

Litteræ magistri ordinis S. Joann. Hierosolymit. an. MDXXIX. (Vid. pag. 102.)

Ex Cartor. eccl. Maioric. quod fibi librum amarillo vocant.

Venerandis et magnificis viris Vicario et Capitulo ecclesiæ Maioricarum, amicis nostris charissimis.

Reverendi et magnifici viri amici charissimi. Cum iamdiu

abhinc videlicet plus minusve quadriennium in civitate Viterbii nobis relatum fuisset venerabilem Emmanuelem Collocen. Archidiaconum istic in nostra ecclesia posuisse el reliquisse brachium divi Sebastiani, quod in templo nostro maiori Sancti Johannis Colachi tenebamus, accepto exinde a vobis quodam beneficiolo: nec tunc sarcinulas nostras, quas a manibus infidelium eripueramus in diversis locis incompositas quidem, illas statim videre liceret, ad vos scripsimus eumdem Archidiaconum brachium ipsum maioris existimandum quam prætiosa omnia nobis surripuisse, vos admonentes, si bene meminimus, atque roganles ne pro sacrilegio beneficium sacrilego rependi permiteretis; sed eo debita pena mulctato brachium huiusmodi ordini nostro restituere curaretis: facturi rem vobis dignam, Deo el divo Sebastiano acceptam, et quam iure tandem facere cogeremini. Verum deinde eius rei gratia ad nos profectus dictus Emmanuelį, tum ipsius multorumque relatione, tum re ipsa comperimus id sanctissimarum reliquiarum quod istuc allulit partem esse a brachio beatissimi Sebastiani apud nos adhuc existente, iussu et auctoritate felicis recordationis Emerici de Amboyse, prædecessoris exceptam et assumptam, quam bonus ille vir precibus et intuitu olim Archiepiscopi nostri in sacello eidem sancto dedicato positam venerari voluit. Quare cum idem Archidiaconus sacello prædicto ecclesiæ cathedrali supposito præessel, et sanclas reliquias huiusmodi, alias a Christi hostibus conspurcandas, illæsas custodierit, et istuc in nostra ecclesia apposuerit, ubi maxime sancteque venerabuntur, non potuimus factum pietate et

industria hominis et senis, et bonis omnibus, propriisque laribus nobiscum spoliati, non summopere laudare et approbare: præsertim quod uno eodem sancto optimoque opere tum senectuti suæ utcumque providerit et consuluerit accepto a vobis beneficio, tum vos et ecclesiam vestram tali munere, ne dicamus thesauro, donaverit et decoraverit. Nempe ad pietatem pertinere arbitramur, a Deoque optimo maximo precibus divi Sebastiani non nihil nobis remissum iri, et concedi confidimus, quod nostra liberalitate in vestra atque nostra ecclesia pariter eius Sancti reliquiæ conspiciantur et venerentur; ad quas repetendas et evincendas, si quid iuris nobis ordinique nostro competeret, id quicquid est præmissis causis et rationibus dicto Archidiacono liberaliter remittimus: eius senectutem et sortem miserati, quam ut vos pariter misereamini, et commendatam habeatis etiam atque etiam rogamus. Valete. Ex Syracusis die V. novembris M.D.XXVIIII. Bonus amicus vester magister Rhodi. F. de Villers Lyleadani.

VIII.

Presentatio litterarum Apostolicarum super dogmatizatione et libris Raymundi Lull, an. M.CCC.LXXXVIII. (Vid. págin. 158).

Ex arch. Gerundens.

Noverint universi quod die vicesima nona mensis julii an

no a Nativitate Domini M.CCC.LXXXVIII. coram reverendo in Christo Patre et Domino Domino Berengario Dei gratia Episcopo Gerundensi intus suum episcopale palalium Gerundense, videlicet ad ipsius palacii gradarium inferius sive maius presentialiter existente in meique Ludovici Carbonelli, clerici et notarii publici ipsius reverendi Domini Episcopi Gerundensis ac tęstium scilicet venerabilium virorum Dominorum Bernardi de Campis, canonici, Petri de Carraria et Petri Arnaldi, presbiterorum de Capitulo eclesiæ Gerundensis ad hæc spetialiter vocatorum et rogatorum presentia personaliter constitutus discretus Petrus Tortosa, causidicus, civis Gerundensis, procurator fiscalis ut asseruit et procuratorio nomine reverendi et religiosi Fratris Nicholay Eymerici in Sacra Pagina professoris, ordinis Fratrum Prædicatorum

« PoprzedniaDalej »