Obrazy na stronie
PDF
ePub
[merged small][ocr errors][merged small]

Statutum domini Antonii de Galiana , Episcopi Maioricen., super baptismo Judeorum ante tertium diem conversionis ipsorum ad fidem non perficiendo , anno MCCCLXXIII. (Vid. pág. 13).

Ex lib. comuni cur. episc. Maioric. de an. 1364 ad 1374.

In nomine Domini. Amen. Sacrorum canonum institutis liquido constat nemini Judeo vel Pagano ad credendum vim infer. re. Cui enim vult Deus miseretur et quos vult indurat. Non enim tales inviti sunt salvandi, sed volentes ut integra sit forma iustitie ; et ante dies viginti ad baptismi purgationem non admittantur , infra quos cathecumini ad sacri fontis renovationem concurrat, et ad simbolum Apostolorum spiritualiter doceantur. Contra quorum canonum sententiam nonnulli curati subito Judeos, Paganos ad sanctum baptismum admitant, decipientes verbum quo cavetur quod nulli cito manum imponas. Super quibus Judeorum aljama Maioricen. crebra fuimus supplicatione pulsati pro observantia sacrorum cano. num prædictorum. Nos igitur Antonius , miseratione divina Episcopus Maioricen., cupientes iusta petentibus assensum non denegare , et quod consuetudinis ususque longevi non sit vi. lis auctoritas, fecimus diligenjer inquiri: et testimonio rectorum, vicariorum et aliorum curatorum, iuratorum concordantiam fuit compertum, quod Judeis pro sacro baptismo suscipiendo ad ecclesiam confugientibus, ante tres dies infra quos in articulis fidei catholicæ instruebantur , dictum baptismi sacramentum non conferebatur: recogitantes si iracundia, ebrietatis vel alterius criminis metu forsitan essent indu

cti seu provocati; quibus tribus diebus elapsis ad sacri fontis renovationem admitebantur in devotione perseverantes. Quamobrem allendentes consuetudinem legum optimam interpretem fore , præsenti constitutione irrefragabiliter perpetuo servatura ordinando mandamus quod nullus Judeus ad sanctum baptisma admitalur nisi post lapsum trium dierum, forma narrationis prædictæ plenius observata. El si quisquam curatorum , seu eorum loca tenentium, aut alius presbiter contrarium attemptare presumpserit, penas decem librarum fabricæ ecclesiæ Maioricen. aplicandarum , et excommunicationis incurrere volumus ipso facto. Datum Maiorice sub maioris nostri sigilli appensione, die prima mensis junii, anno a Nativitate Domini millesimo CCC.LXX tercio.

II.

Constitutio Capituli Maioricensis , Sede vacante , de vita et

honestate clericorum , an. MCCCLXXVII. (Vid. pag. 21.

Ex actis capitular. eccl. Maioric. eo anno.

Sacerdotes nostri contaminant sancta et reprobant legem Dei , dum laxatis habenis, divinis officiis omissis , ad illicita se transferunt, atque inhonesta. Hinc est, quod cum ex frequenti et assidua multorum clamatione intellexerimus quod nonnulli presbiteri et alii in inferioribus ordinibus constituti, in Sede Maioric. et extra illam beneficiati , dum missarum sollempnia, et etiam aliæ horæ canonicæ in dicta Sede sollempniter peraguntur , sui honoris ac dignitatis ordinum quos receperunt immemores, cum superpelliceis seu cappis, omissa divina psalmodia, ad quam de iure sunt ástricti, absque aliqua rationabili causa, antequam officium missæ vel aliarum horarum canonicarum sit finitum, chorum frequenter exeunt, et per ecclesiam soli vel cum laicis circuunt et discurrunt, plerumque vana et prophana atque multa inhonesta mulieribus, quæ ad divinum officium in sacra Dei domo conveniunt , labiis pollutis loquuntur et dicunt, cum oculis hinc inde turpiter annuendo; et adhuc hiis omnibus non contenti dictam ecclesiam exeunt, el acie mixta cum laicis, per vias et vicos adhuc cappis seu superpelliceis tenentibus se exponunt, et de se ipsis spectaculum faciunt, non animadvertentes quo

modo in dicto Domini Esau foras, idest , ecclesiam egressus, discurrens per campos venando, hoc est, per vicos et plateas mulieres impudice videndo , benedictione paterna fuit privatus; et ille Sedechias exiens Jerusalem in campo Jericontino a Chaldeis comprehensus fuilet excecatus; ex quibus ipsis divinum officium diminuitur , infamia loti clero irrogatur , et scandalum in populo generatur, infinitaque mala et peccata oriuntur et perpelrantur, in divinæ majestatis non modicam offensam, el astantium, ut dictum est, scandalum populorum. Quapropter nos Bartholomeus de Podio aulucho et Berengarius Borroni, canonici et Vicarii in spiritualibus et temporalibus, Sede vacante, ecclesiæ Maioricen., Jaspertus de Tragurano, Guillermus Vaylo, Nicolaus Roselli, Bartholomeus Manresa , Jacobus de Rippis, Raymundus Mir et Bernardus Rosselli , canonici Maioric. præsentes et capitulum celebrantes intus sacrisliam ecclesiæ Maioric., ubi ab antiquo capilulum solitum celebrari, et ubi fuimus ad sonum campanæ more solito vocati et congregati pro capitulo celebrando, cæteris concanonicis nostris e civitate et dioc. Maioric. absentibus qui ad lalia vel similia, de usu , statuto seu consuetudine dictæ ecclesiæ non vocantur, nec consueverunt vocari, huic morbo quam nobis possibile est medelam procurare cupientes, hac irrefragabili constilulione statuimus et statuendo sancimus, quod nullus presbiter vel in sacris ordinibus constitutus, aut quivis alius in Sede Maioric. vel alibi infra dioc. Maioric. beneficiatus, absque rationabili causa, dum missarum aut aliarum horarum canonicarum sollempnia peragentur, aut sermo divinus fiet populo, cum capis seu superpelliceis, vel gramasiis seu epicogris audeat discurrere per ecclesiam, vel sedere aut stare in valvis ecclesiæ cum capis seu superpelliciis per vias aut per vicos, aut sedere in tabula ubi diebus festivis et dominicis elemosina confralris et fabricæ solvuntur per confratres; et hoc sub pena quinque solidorum fabricæ Sedis Maioric, aplicandorum, et sententia excomun cationis, quam in huius nostræ constitutionis transgressores et eorum quemlibet nunc ut ex tunc, et e contra; trina canonica monitione premissa ferimus in hiis scriptis. In quas quidem penas, quicumque de supra dictis huius nostræ constitutionis, etc.

Propterea statuimus et ordinamus quod nullus presbiter seu beneficiatus quamdiu prædicabitur populo in dicta Sede, audeat sedere in gradariis per quæ ascenditur ad tronum seu

locum in quo prædicatur, et ad tronum organorum ; sed habeat audire verbum Dei vel in altari vel in dictis tronis , aut in stallis ipsius chori, neque etiam audeat sedere in stallis seu cathedris inferioribus, quamdiu de superioribus aliquæ vacuæ reperientur; et hoc sub penis supra diclis , modo et forma superius expresatis. In quorum , etc. Quod fuit actum Maioricæ intus sacristiam prædictam, nona die mensis aprilis, anno a nativitate Domini M.CCC.LXX septimo.

Ill.

Epistola Capituli Maioricensis ad Benedictum XIII, anno
MCCCCIII. (Vid. pág. 43.)
Ew Man. negot. Capit. Maioric. ab anno 1400 ad 1411.

Deatissime pater. Cogit nos acerba sinistri casus huius miseræ civitalis emersio: angit nos amaritudinis prægustati calicis saucio V. S. hoc flebili scripto depromere nostras et hu. ius populi merores, angustias et dolores ; ut viscera nostra, diversis exinde carpta languoribus , respirent apud E. V. S. exterius, et ab ipsius pietate sanctissima sallem compatiendo interius consolemur. Nuper siquidem , Pater sanctissime, in conticinio noctis sequentis diem dominicam XIII. presentis mensis octobris, dum gentes civitatis eiusdem iam dormitione quiescerent , acre terribiliter tenebroso, non sine repentinis coruscationibus translucentium sulgurum tremebundis, et perhorrendos tonitruorum mugitibus sonos emitentibus frequentius terrebundos suos nimbos evomenti , in pluviarum copia inaudita, quidam torrens decurrens ex imbribus per medium notabilius civitatis, in tantum infra unam horam excrevit, et subito, quod intus civitatem eandem, ecclesia monasterii fratrum Beatæ Mariæ de Carmelo, et ecclesia parrochialis S. Nicholai, fuerunt in libris, vestimentis et iocalibus suis fere penitus destitutæ, et ultra mille quingenta edificiorum, inter quæ sunt quamplurima de notabilioribus ipsius civitatis corruerunt ad fundum, quibusdam ex eis hereditatis funditus, et cum bonis ac habitantibus in eis ex impetuoso ipsius aquæ decursu submersis in mare, et quibusdam ex dictis habitantibus , una cum eorum bonis , ex improviso depressis et suffocatis in eorum demolumine inaudito; inde pau

cis evasis , et pro maiori parte remanentibus in egeno. Oh! quam per horrenda, Pater Sanctissime, fuit illa nox terribilis, qua vocum crebris et diris clamoribus pereuntes percutiebant ad celum, invocantes auxilium supernorum! Oh! quam fuit et est ploratus et ululatus acerbis gemitibus gentium, hæc et destructionem finalem ipsius c vitatis cernentium , et bona parentes, nalos, amicos et proximos deploranlium sic esse destruclos et perdilos , ac emersas repente miserias huius regni! Unde , Pater Sanctissime, nos et clerus Maioricen. assiduis dirisque singultamus genitibus ob inauditum sinistrum casum huiusmodi, nedum ex prædictis, sed quia ipse clerus, qui prius semivivi vix vegetare valebant, nunc propter deperditionem bonorum prædictorum , fructuum, reddituum et proventuum , quæ ratione suorum beneficiorum aliorumque piorum, et alias habebant et percipiebant , eisdemque debe bantur, tam in dictis locis quam aliis extra civitatem ex hac causa destructis, sic sunt conversi in cineres , quod vix habent panem quem transglutiant cum saliva. Quare, Pater Sanctissime , quia credimus quod ad incomoda , dolores et necessitates nostras huiusmodi commovebuntur viscera vestre sanctissimæ pietatis, E. V. S. lamentis et singultibus nunciantes devotissime suplicamus, quatenus ad nos et clerum ipsum, ex prædictis allisos, et altritos mole penuriæ et dolorum compassionis benignum intuitum convertentes , ex fonte misericordiarum sanctissimo fluenta pietalis et miseralionum proventum dignemini pro nostris necessitalibus huiusmodi, et aliis casibus ingruentibus , benignius derivare. Nos et clerum ipsum in V. S. gratiam et benedictionem recomendantes humiliter et devole. Quam Altissimus piosperare el conservare dignetur feliciter et longeve. Scriptum Maioricis ultima die octobris , anno Domini M.CCCC. tercio.= E. V. S. oratores devoti prostrati ad terram cum osculo beatorum, Episcopus et Capitulum ecclesiæ Maioricen.

TOMO XXII,

« PoprzedniaDalej »