Obrazy na stronie
PDF
ePub

bus debeant propalari. De cætero vero virtutem ejus A istius de sepulcro, ut in illo resurrectionis carnis deposcimus, ut qui talia præstat ex tumulo, nos jam nostræ tempore nobis obtineat indulgentiam, cum ille a peccatis Deo mortuos suscitare dignetur mortis provehetur ad coronam.

Explicit liber tertius.

LIBER QUARTUS.

Prologus.

1115 Saluberrimo nos hortatu Propheta admonet, dicens: Honorandi sunt amici tui, Deus (Psal. CXXXVIII, 17). Nihilominus et in alio psalmo : Qui timentes Dominum muynificant (Psal. xiv, 4), beatitudini copulantur domus æternæ. Ergo perspicue patet intellectui humano quod admoneantur quique non solum immunes erimine, verumetiam noxialis criminis malo dediti, cultum reverenter reddere amicis Dei. Quæ res non solum in præsenti sæculo tribuit beneficium, verumetiam præstat et refrigerium in futuro. Nam cum sæpe videamus virtutum insignia prodire de tumulis beatorum, non immerito commonemur, debitam eis honoris reverentiam impendere, a quibus non desistimus infirmitatum remedia flagitare. Quorum precibus et ipsam peccaminum remissionem non dubitamus adipisci et non modo hanc mereri, verum ab infernalibus suppliciis eorum interventu salvari. Confidimus enim quod sicut hic morborum genera resecant, ita illic sævas tormentorum poenas avertant; et sicut hic mitigant febres corporeas, ita illic restinguant æternas; et quomodo 1116 hic lurida lepræ ulcera sordentia mundant, ita illic delictorum maculas mundari suo interventu obtineant; ac sicut hic mortuorum cadavera ad vitam resuscitant, ita illic peccato sepultos, ex Acheronticis stagnis manu injecta erutos vitæ æternæ restituant. Quocirca dum unusquisque lætificatur in gaudio proprio sub patrono, tunc impensius honorem reddit debitum, cum se senserit ab infirmitate qua detinebatur ejus virtute mundatum : sicut nune de beato ac toto orbi peculiari patrono Martino antistite et nos et innumeri populi sunt experti: et utinam ignavia mentis nostræ permitteret eum sic venerari, sicut decet amicum Dei, qui tantis nos morborum oppressos generibus plerumque restituit sanitati.

a Hic desinit.Ms. Colb. Tutelensis, cæteris a Codice avulsis. Habetur tamen in eo hujus libri capitun indiculus.

CAPUT PRIMUM.

De dolore ventris mei.

B guerat, ita ut plerumque dum loqui vellem, balbutire me faceret, quod non mihi sine improperio erat. Accessi autem ad tumulum Sancti, ac per lignum cancelli linguam impeditam traxi: protinus tumore compresso convalui. Intumuerat enim valde, et totum palati impleverat antrum. Deinde post diem ter tium labium mihi exsilire graviter cœpit. Accessi iterum quærere sospitatem ad tumulum; tactoque labio ba dependentibus velis, protinus stetit venæ pulsus. Et credo mihi hæc ex abundantia sanguinis evenisse non tamen sanguinem minuere studul propter Sancti virtutem. Nullam tamen mihi ultra molestiam fecit hæc causa.

[ocr errors]

Nuperrimo autem tempore ventris dolorem incurri. Et licet non usquequaque dabat solutionem, tamen doloris malum in illis intraneorum flexuosis recessibus vagabatur. Adhibui, fateor, sæpius balneas, atque res calidas 1117 super ipsas alvi torturas ligari faciebam, sed nihil mederi poterant infirmitati. Sexta etenim dies illuxerat, quod magis ac magis dolor invalescebat, cum mihi venit in memoriam, ante paucos annos, sicut in libro secundo hujus operis continetur scriptum (Cap. 1), me ab hoc dolore Sancti virtute fuisse sanatum. Accessi temerarius a ad locum sepulcri, projectusque solo orationem fudi, atque secretius a pendentibus velis unum sub vesti-CDenique puerulus parvulus gravabatur a febre, et

mento injectum filum, crucis ab hoc signaculuin in alvo depinxi protinus dolore sedato, sanus abscessi.

CAPUT II.

De lingua et labiis meis.

Quodam vero tempore lingua mihi graviter irri

a Editi duo: Accessi haud temerarius

CAPUT III.

De puero a febre sanato.

exesis membris, cum nullum acciperet cibum, in hoc erat ut spiritum exhalaret. Cucurrit ad me pater cum lacrymis cui ego indicavi ut, delatum ad basilicam, super cum nocte tota vigilaret. Quod cum fecisset, statim puerum sanum per virtutem sancti Antistitis recepit.

b Sie Clar. Alii vero, tactusque, aut tactamque.

CAPUT IV.

De contracto, et cæca, et tribus energumenis 1118 Ad festivitatem vero quæ mense quinto celebratur, adveniens quidam, cujus digiti in palmam contraxerant, oratione facta digitis directis abscessit. Mulier vero cæca post octo annos, prostrata solo coram Sancti sepulcro, illuminatis oculis, repedavit in locum suum. Tres tunc energumeni Sancti virtute mundati sunt.

[blocks in formation]

De multis infirmitatibus'sanatis.

Anno quoque 14 regis supradicti (An. 589), adveniente solemnitate Sancti, duodecim paralytici directi, tres cæci illuminati, quinque energumeni emundati sunt. Adfuit huic festivitati et Aredius, Lemovicinæ urbis abba, cujus in superioribus libellis meminimus b, per quem Dominus paralyticam unam, que per octo annos carrucæ superposita in atrio beati Confessoris decubuerat, directis vestigiis, restauravit. Nam asserebat ipse vir Dei sensisse se quasi beati Martini manum, cum infirmæ membra, imposito signo crucis, tactu salutari palparet. Advenerat etiam in hac festivitate et Florentianus 1119 major cum Romulfo palatii comite. Quibus non parva admiratio fuit de gloria Confessoris, per quem Dominus talia nunc miracula dignatus est operari. CAPUT VII.

De uva apud Galliciam.

Et quia Florentiani majoris memoriam fecimus, quid ab eo didicerim nefas puto taceri. Tempore quodam cansa legationis Galliciam adiit, atque ad Mironis regis præsentiam accedens, negotia patefecit injuncta. Erat enim eo tempore Miro rex in civitate illa, in qua decessor ejus basilicam sancti Martini ædificaverat, sicut in libre primo hujus operis exposuimus 4. Ante hujus ædis porticum, vitium camera extensa per traduces, dependentibus uvis, quasi picta vernabat. Sub hac enim erat semita, quæ

a Sic Gat., Rom., Laud., Colb. et Clar., id est gregis porcorum; alii Mss. duo, villæ. Editi vero, ouilis.

b Lib. 11, cap. 39, et lib. 1, cap. 24.

• Sic omnes Mss., et quidem recte, ut patet ex lib. 1x Historia cap. 3, ubi illi duo viri Turonos hoc ipso anno accessisse dicuntur ad census exigendos. Unde mendosa est editorum plerorumque lectio, ubi

B

A ad sacræ ædis valvas peditem deducebat. Cumque rex sub hac præteriens orationis gratia hoc templum adiret, dixit suis: Cavete ne contingatis unum ex his botrionibus, ne forsitan offensam sancti Antistitis incurratis. Omnia enim quæ in hoc habentur atrio ipsi sacrata sunt. Hoc audiens unus puerorum, ait intra se: Utrum sint hæc huic Sancto sacrata an non, ignoro. Unum scio quod, deliberatio animi mei est ab his vesci. Et statim, injecta manu, caudam botrionis cœpit incidere, protinusque dextera ejus adhærens camera, arente lacerto, diriguit. Erat enim mimus regis, qui ei per verba jocularia lætitiam erat solitus excitare. Sed non eum adjuvit cachinnus aliquis, neque prætigium artis suæ; sed cogente do lore, voces dare cœpit ac dicere: Succurrite viri misero, subvenite oppresso, ferte levamen appenso, et sancti antistitis Martini virtutem pro me deprecamini, qui tali exitu crucior, tali plaga affligor, tali incisione disjungor. Egressus quoque rex, cum rem quæ acta fuerat didicisset, tanto furore contra puerum est accensus, ut ejus manus vellet abscidere, si a suis 1120 prohibitus non fuisset. Dicentibus tamen præterea famulis : Noli, o rex, judicio Dei tuam adjungere ultionem, ne forte injuriam quam minaris puero, in te retorqueas. Tunc ille compunctus corde, ingressus basilicam, prostratus coram sancto altari, cum lacrymis preces fudit ad Dominum nec ante a pavimento surrexit, quam flumen oculorum hujus paginam delicti deleret. Quo a vinculo quo nexus fuerat absoluto, ac in basilicam ingresso, rex ele C vatur a solo, et sic recipiens incolumem famulum palatium repetivit. Testabatur autem major præfatus hæc se ab ipsius regis relatione, sicut actum narravimus, cognovisse. Sic enim gloriosus Pontifex suam illustrat urbem miraculis, ut deesse non sentiatur alienis.

CAPUT VIII.

De basilica Sancti apud urbem Santonicam. Præsenti vero anno, Palladius Santonicæ urbis episcopus, hujus sancti Confessoris reliquias petiit. Construxerat enim in ejus honorem basilicam, quam his pignoribus consecravit, meruitque ibi suscipere miracula quæ sæpius urbs propria habet experta. Nam post duorum aut trium mensium curricula, litteras ejus accepi, in quibus indicavit tres paralyticos D contractis pedibus advenisse; qui statim ut in basilicam ingressi orationem fuderunt, directis vestigiis, sanitati sunt redditi. Duo exci in eo loco lumen recipere facta oratione meruerunt, et amplius quam duodecim a febre frigoritica detenti, depulso tremore convaluerunt.

legitur Temulpho palatii comile. Cæterum Florentianus erat major domus regiæ, ut in Historiæ loco laudato habetur,

In cap. scilicet 11, ubi Mironis pater, qui Suevis in Gallecia tunc imperabat, Charraricus appellatur. • Codd. duo, relevamini appenso. Clar. cum Editis. relevate appensum.

CAPUT IX.

De duobus dysentericis.

A sancti Martini, et eam faciam hæredem mihi, ut, liberis abnegatis, vel cum eodem quæ habere potero

Duo de pueris nostris, clericus seilicet Dagobal- possideam in futuro. Consensit mulier sapiens viri

dus, et laicus Theodorus, dysenteriam cum febre patiebantur; in tantumque lassati [Gat., laxati] morbo erant, ut non aliter nisi manibus 1121 aliorum, cum digestionis necessitas advenisset, e strato sublevarentur. Sed de sepuleri pulvere hausto, statim convaluerunt.

CAPUT X.

De patenis quas Sanctus exhibuit.

Est apud nos patena colore sapphirino, quam dicitur Sanctus de Maximi imperatoris a thesauro detulisse, de qua super frigoriticos virtus sæpe procedit. Nam in accessu febrium quis positus, qui cum B tremore fieri solet, si advenerit b, et de ea aquam hauserit, mox sanatur. Est et apud Condatensem vicum, alia quoque patena a Sancto exhibita metallocrystallina, simile infirmis beneficium præbens, si fideliter expetatur. Bodillo unus de notariis nostris, cum stomachi lassitudine animo turbatus erat, ita ut nec scribere juxta consuetudinem d valeret nec excipere, et quæ ei dictabantur vix poterat recensere, tunc cum sæpius verbis increparetur, super hanc beati Viri patenam, quam nobiscum esse diximus, aquam fudit, ipsamque ore transponit. Mox sensui suo redditus, opus officii sagacius quam consueverat, expediebat.

CAPUT XI.

De Bliderico, cui filii non erant dati.

Sed quid mirum, si sensum adversitate turbatum reddat hominibus, qui sæpius sterilitatem in fecunditatem convertit? Blidericus e quidam, Carnoteni territorii civis, accepta uxore, ut dono Dei procreationis suæ prole ditaretur orabat; sed nihil ex ea germinis merebatur accipere. Tricesimus etenim annus curriculum expedierat, uxore sterili permanente, 1122 cum vir saluberrime pro animæ commodo tractans, ait uxori : Ecce sæculum quo utimur præteriens est, et nulla inter nos soboles gignitur, quæ, nobis deficientibus, congestum laboris nostri debeat possidere. Accedam, inquit, ad basilicam

a Is scilicet, qui contra Valentinianum 11, Juniorem dictum, rebellavit, quem sanctus Martinus Trevirim, ubi regiam habebat, convenit. De qua re plura apud Severum Sulpicium,

Sic Clar. At Vict., positus, si cum tremore, ut fieri solet, advenerit. Cæteri cum Edit., qui cum... solet, advenerit, etc.

e Editi, holocrystallina.

d Alii cum Edit., consuetudinem, nec excipere quæ et dictabantur poterat.

Editi cum Clar., Bledericus. Vict., Belidericus.
Edit., scilicet quia nihil.

Editi tres cum Clar., Tornacensem. Clict., Turonicensem. Golb. tut., in indice capitum, Tornacesim. Omnes omnino Mss. habent villam. Sed hic, et sæpius alias, apud Gregorium, ubi Mss. habent villam, Editi urbem apposuerunt. Porro hic locus, uti conjicit Valesius in notitia Galliarum, vicus est, vulgo dictus Tornes, iuter Lavarzinum et Carcerem cas

C

prudentis consilio. Nec mora, proceditur ad basilicam Sancti, fusaque oratione invitat abbatem domi secum accedere. Quo accedente, tradidit ei omneni possessionem suam, dicens : Sint hæc omnia penes sancti Martini ditionem quæ habere videor, et hoc tantum exinde utar, ut de his dum vixero alar. Consignatisque rebus coegit abbatem manere ibi. Mirum dictu! post triginta, ut diximus, annorum curricula, in ipsa qua res suas basilica tradidit nocte cognovit uxorem suam, quæ concipiens peperit filium. Sed et deinceps alios habuit. Quod non ambigitur hoc virtute Sancti præstitum buic viro fuisse. Verumtamen non refragavit acceptis filiis promissionem homo ille, sed eis alia loca tribuens, quæ primum Sancto largitus fuerat confirmavit.

CAPUT XII.

De cæca apud Turnacensem villam.

Apud Turnacensem & vero Cenomanici territorii villam, quæ nunc in ipsius sanctæ basilicæ ditionibus retinetur, mulier quædam diuturna cæcitate detenta, et senio prægravata, ad oratorium villæ ipsius residens, dum stipem quæreret, ac assidue sancti Martini nomen invocaret, quadam nocte Dominica cœperunt oculi cjus a dolore compungi. Tunc illa prostrata coram sancto altari, erumpente 1123 sanguine, lumen recepit. Verumtamen reliquiæ in ipso loco beatissimorum apostolorum, id est Petri et Pauli, habentur: sed hæc asserebat virtute sancti Antistitis se fuisse sanatam, Verumtamen fides nostra retinet in multorum sanctorum virtutibus unum Dominum operari; et nec illos disjunctos virtutibus, quos cœlo pares, miraculis Dominus æquales reddit in terris. CAPUT XIII.

De manu arida restituta.

Ad festivitatem vero illam, cui Aunacharius Antissiodorensis urbis pontifex adfuit, quidam manum aridam contractamque detulit, sed post diem tertium festivitatis, redintegratam domi reportavit.

Dtrum, situs trans flumen Lidericum aut Lidum, in extremis Cenomanorum finibus. Jure reprehendit Chiffletius in Anastasi Childerici, cap. 24. Joannem Cognatum, qui putavit Gregorium hic loqui de douatione a Chilperico facta ecclesiæ Tornacensi in Belgica secunda. Sed non minus ipse erravit substituendo Toronensem; quo enim pacto Turones in cenomanico territorio locaret?

Alii, Annacharius. Colb. et Vict., Aunarius, et sic legitur in Gestis episcoporum Antissiodor., apud Labbeum, tomo I Biblioth. Is laboravit ad tumultum monialium Pictaviensium sedandum, ut refert Gregorius lib. 1x Histor. cap. 41. Compluribus synodls interfuit, unamque cum suis presbyteris habuit Antissiodori, cujus canones exstant. Obiit anno 605, ut observat Cointius, et sepultus est apud Sanctum Germanum cum suis prædecessoribus. Inter sanctos refatus, colitur die vir Kal. Octobris.

CAPUT XIV.

De Baudegisilo debili. Baudegisilus quidam ex Andegavensis urbis territorio, Baudulfi filius, vici Geinensis a incola, dum humoris sævi jaculo sauciatur, debilitatus occubuit. Isque cuin a patre paupere sine operis beneficio pasceretur, ut basilicæ sancti Martini limina oscularetur b, patrem lacrymis obortis efflagitat. Qui nec mora in navi positum, quia vehi altera evectione non poterat, ante pedes Sancti, id est, foris sepulcrum, filium devotus exposuit. Qui per dies aliquot orationi vacans, et Sancti auxilium poscens, amota debilitate sanitati restituitur, sicque cum genitore domi incolumis restitutus est.

CAPUT XV.

De homine qui ceram transmisit.

In Ausiensi quoque territorio erat homo, Colestis nomine, cui multa 1124 erant apum alvearia : ex quibus cum examen egressum alta conscendens ronge competetet, et ille sequens, nullum prorsus suscipiendi obtineret effectum, prostratus solo sancti Martini invocat nomen, dicens: Si virtus tua, beatissime Confessor, hoc examen retinere voluerit, eumque ditioni meæ reddiderit, quæ in posterum ex eo procreata fuerint, mel usibus meis sumam, ceram vero ad luminaria basilicæ tuæ cum omni soliditate dirigam. Hæc effatus, cum adhuc terræ decumberet, statim examen apum super unam arbusculam, quæ viro erat proxima, decidit et insedit, collectumque et in alveare reconditum domi detulit: de quo infra duos aut tres annos multa congregavit. Ex quibus cum jam amplius quam ducentas ceræ libras aggregatas haberet, rumor hostilitatis obortus est. At ille ne votum suum perire cerneret, ceram fossa humo operuit. Pace quoque reddita, diaconum nostrum, ut eam peteret, accersivit. Erat tunc cum eo puer, qui renum gravissimum perferebat dolorem. Qui accedens ad virum, et cognoscens ab ore ejus quæ gesta fuerant, ceram quæ in terra latebat detegi jubet. Puer vero qui dolorem, quem diximus, patiebatur, accepto sarculo ut terram foderet, ait : Si tu propitius es, sancte Martine, ad hoc munus hominis hujus aspiciendum, contingat virtus tua renes meos, et sit mihi salus cum hanc detexero ceram. Cumque percussisset sarculo terram, sonuit ossiculum renum ejus, et statim omnis dolor ablatus est; sicque incolumis cum hac cera beatæ basilicæ præsentatus est. CAPUT XVI.

De absolutione vincti.

Homo quidam urbis Turonicæ judici culpabilis a Sic. Colb. et Laud. At Bell. et Clar. habent Geniensis. Editi, Gennensis.

b Templorum limina osculandi mos est a primis Ecclesiæ sæculis receptus in Oriente et Occidente. Vide Chrysostomum, homil. 30 in II ad Corinth.; Prudentium in hymno de sancto Laurentio; sanctum Paulin. in natali 6 sancti Felicis; Fortunat. lib. IV de Vita sancti Martini, etc.

Sic Clar. Alii autem, Ausciensi. Bign., Ansciensi. Hic dubio procul Asiacum designatur, vulgo Asay,

A exstitit, quem in vincula compactum eustodiri præ-
cepit. 1125 Advenientibus autem diebus sanctis
dominicæ resurrectionis, jussit eum judex in ulterius
Ligeris fluvii littus in alia retrudi custodia. Duceba-
tur ergo non solum catenis colla revinctus, verum
etiam post tergum manibus colligatis: cumque ad
ripam nominati amnis advenissent, et navigium quo
transire deberent præstolarentur, atque ille sancti
Martini auxilium incessabiliter flagitaret, visum est
repente custodibus, quasi ab aliquo capite verberati
fuissent. Protinusque in terram ruunt, ac catenæ quæ
vinctum tenebant hominem confractæ sunt, laxatæ
vero corrigiæ de manibus solvuntur. Ipse autem li-
berum se sentiens, decumbentibus adhuc solo ho-
minibus, secessit ab eis, et sanctæ ecclesiæ limen
B ingressus est, sicque a judice relaxatur. Ferebant
enim nonnulli his diebus et apud Pictavensem urbem
vinctos ab ergastulo carcerali fuisse resolutos. Quod
ambigi non potest, quia unius Confessoris & virtus
utramque urbem sacris potuit illustrare miraculis.
CAPUT XVII.
De puero cæco.

Puerulus parvulus, nomine Leudovalduse; servus cujusdam Baudeleifi, de vico Andegavensi, cui Crovio antiquitas nomen indidit; postquam renatus ex aqua et Spiritu sancto cum reliquis infantibus ludum in platea exercens, ut ætas illa vatitur, huc illucque discurreret, subito commotus cum impetu ventus, et pulverem elevans, oculos infantis implevit. Qui cum a cæcitate percussus doloribus cruciaretur, apC paruit aviæ ejus vir quidam per somnium, taliter eam instruens: Vade, inquit, ad basilicam sancti Martini, et recipiet visum puer iste. Nec morata mulier, fide plena venit ad festivitatem beati Viri, recepitque illuminatum virtute Pontificis nepotem

suum.

CAPUT XVIII.
De puella cæca.

1126 Hujus etenim urbis territorii puella, Viliogundis & vocabulo, simili conditione cæcatur. Dum enim cum reliquis puellulis per stratas viliæ ludum exercendo discurreret, venti violentia pulvis elevatus opplevit oculos ejus. Quæ statim doloribus vexata, petiit parentes suos, ut eam ad basilicam sancti Martini deducerent. Quo facto, protinus ut orationem D pro ea fuderunt, illuminata est. Nobis quoque egre

dientibus de sanctis missarum solemniis occurrerunt simus præfatus puer atque puella, dicentes se ipsa hora lumen virtute beati Antistitis recepisse. Quod nobis magnum præstitit gaudium credentibus, quod nos virtus beati Confessoris visitare dignata sit. cujus nominis complures sunt vici in Turonibus, uti observat Valesius in notitia Galliarum.

d Sic Gat. Plerique alii Mss., quia utriusque Confessoris. Cæteri cum Editis, quia Confessoris.

Colb. tut. et Clar., Leodowaldus. Editi, Lendonaldus.

f Sic omnes Mss. Editi vero, Cronio. Vide infra, cap. 23; et, supra, notas in lib. 11, cap. 43.

Gat., Juliogundis. Edit., Vigiogundis; et infra, siratas urbis.

[blocks in formation]

De plurimis cæcis energumenisque sanalıs.

In hujus etiam solemnitatis die virtutem nonnulli, cooperante Christi gratia, persenserunt. Nam Leodemundus cæcus post septem annos ad basilicam præfati Antistitis veniens, visum recepit. Et tres insuper alii cæci i in hac festivitate visum per opem B beati Antistitis receperunt, et energumeni plerique mundati sunt:

[ocr errors]

CAPUT XXV

De puella a febre sanata.

Leonis presbyteri nostri vernacula, cum ad villulam urbi proximam parentalibus ulnis deportata secessisset, vi febris opprimitur, et die ac nocte valde commota in mortis discrimine cernitur. Quam videns presbyter exanimari violentia morbi, nocte ascenso equite [Ed., equo], ad basilicam sancti Confessoris accessit, pulsansque ostium cellulæ, in qua ædituus quiescebat, virum suscitare nequivit. Cumque basilicam sanctam ingredi non valeret, coram absida sepulcri fudit orationem, collegitque

De enlogis quas Motharius civis Turonicus sustulit. 1127 Quidam de civibus Turonicis, dum ad regis properaret occursum, vas cum vino, unumque panem ad sepulcrum una mansurum nocte deposuit, ut scilicet in itinere positus hoc haberet salutis præsidium. Quibus exinde assumptis, iter carpere cœpit. Factum est autem ut metatum requirens, hominis cujusdam ingrederetur hospitium, depositisque sarcinis, mulier quæ habebat spiritum immundum, beati Martini adventum vocibus immensis annuntiare cœpit, et dicere: Quid nos persequeris, Sancte? quid nos crucias, serve Dei? Tunc hospes ille qui venerat, accepto calice, paululumque vini de illo vase auferens, frustum benedicti panis ef- C parumper de pulvere terreno, quod secum fide plefractum posuit in eo. Quod ubi mulier illa quæ debacchabatur accepit, mox, cum sanguine ejecto dæmonio, salvata est. Alia in eodem loco mulier quæ diu a frigore [Al., a frigoribus] febrium ægrotabat, accepto ab hac benedictione modico, mox ut sumpsit, sanata est.

CAPUT XXII.

De contracto directo.

d

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

nus evexit, eumque dilutum, ut puellulæ ad biben-
dum protulit, protinus febris abscessit.
CAPUT XXVI.

De carcerariis absolutis.

1129 Fuerat nobis causa quædam Childeberti regis adire præsentiam. Pergentibus quoque nobis, iter per pagum Rhemensem aggressi sumus, reperimusque hominem quemdam, qui nobis relatu suo patefactum carcerem hujus urbis, in quo inter reliquos vinctos hujus famulus tenebatur, Martini virtute fuisse dicebat; vinctosque ab ergastulo absolutos, liberosque abscessisse narravit: Erat enim hujusmodi carcer ita lectus, ut super struem tignorum axes validi superpositi pulpitarentur i, ac desuper, qui eosdem opprimerent, insignes fuerant lapides collocati. Nihilominus et ostium carceris sera ferro munita, obducto clave pessulo obserabatur: sed virtus Antistitis, ut ipse relator asseruit, lapides dimovit, disjecit pulpita, catenas confregit, et trabem quæ vinctorum coarctabat pedes, aperuit, ac nec reserato ostio homi

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »