Obrazy na stronie
PDF
ePub

911

912

S. GREGORII EPISC. TURON. EPIST. IN QUAT. LIB. DE VIRT. S. MARTINI. liæ regis. Quam clausulam, ex ipso codice descriptam, et ab illis editam hic exhibere visum est, ad confirmanda ea quæ superius, col. 685, in notis ad Fredegarii tertium continuatorem ea de re observavimus.

Si nosse vis, lector, quibus hic libellus temporibus videatur esse conscriptus, et ad sacrorum martyrum pretiosam editus laudem, invenies anno ab Incarnatione Domini septingentesimo sexagesimo septimo, temporibus felicissimi atque tranquillissimi et catholici Pippini, regis Francorum et patricii Romanorum, filii beate memoriæ quondam Caroli principis : anno felicissimi regni ejus in Dei nomine sexto decimo, indictione quinta, et filiorum ejus, eorumdemque regum Francorum Caroli et Carlomanni (qui per manus sanctæ recordationis viri beatissimi domni Stephani papæ, una cum prædicto patre, domno viro gloriosissimo Pippino rege, sacro chrismate, divina providentia, et sanctorum Petri et Pauli intercessiónibus consecrati sunt) anno tertio decimo. Nam ipse prædictus domnus florentissimus Pippinus, rex pius, per auctoritatem et imperium sanctæ recordationis domni Zachariæ paræ, et unctionem sancti chrismatis, per manus beatorum sacerdotum Galliarum, et electionem omnium Francorum, tribus annis antea in regni solio sublimatus est. Postea per manus ejusdem Stephani pontificis, die uno in beatorum prædictorum martyrum Dionysii, Rustici et Eleuterii ecclesia (ubi et venerabilis vir Folradus archipresbyter et abbas esse cognoscitur) in regem et patricium, una cum prædictis filiis Carolo et Carolomanno in nomine sanctæ Trinitatis unctus et benedictus est. In iosa namque beatorum martyrum ecclesia, uno eodemque die nobilissimam atque devotissimam, et sanctis martyribus devotissime adhærentem Bertradam, jam dicti florentissimi regis conjugem prædictus venerabilis pontifex regalibus indutam cycladibus, gratia septiformis Spiritus benedixit: simulque Francorum principes benedictione et Spiritus sancti gratia confirmavit; et tali omnes interdiciu et excommunicationis lege constrinxit, ut nunquam de alterius lumbis regem in ævo præsumant eligere; sed ex ipsorum, quos et divina pietas exaltare dignata est, et sanctorum apostolorum intercessionibus per manus vicarii ipsorum beauissimi pontificis confit mare et consecrare disposuit. Hæc ideo charitati vestræ breviter in novissima paginula libelli inseruimus hujus, ut per succedentium temporum et vulgi relatione propago in ævo valeat cognoscere posterorum.

SANCTI GREGORII EPISCOPI TURONENSIS

EPISTOLA IN QUATUOR LIBROS

DE VIRTUTIBUS SANCTI MARTINI EPISCOPI,

993-994 Dominis sanctis, et in Christi amore dulcissimis a fratribus ac filiis Ecclesix Turonicæ mihi a Deo commissæ, Gregorius peccator.

Miracula illa quæ Dominus Deus noster per beatum Martinum antistitem suum in corpore positum operari dignatus est, quotidie ad corroborandam fidem credentium confirmare dignatur. Ille nunc exornans [Al., exornat] virtutibus ejus tumulum, qui in eo operatus est cum esset in mundo; et ille præbet per eum beneficia Christianis, qui misit tunc præsulem gentibus perituris. Nemo ergo de anteactis virtutibus dubitel, cum præsentium signorum cernit munera dispensari, cum videt claudos erigi, cæcos illuminari, dæmones effugari, et alia quæque morborum genera ipso medicante e curari. Ego vero fidem ingerens libri illius & qui de ejus Vita ab anterioribus est scriptus, præsentes virtutes, quantum [Al., de quanto] aa memoriam recolo, memoriæ in posterum, Domino jubente, mandabo. Quod non præsumerem, nisi bis et tertio admonitus fuissem per visum. Tamen omnipotentem Deum testem invoco, quia vidi quadam vice per somnium • media die in 995-996 basilica domni Martini debiles multos, ac diversis morbis oppressos sanari, et videbam eos, spectante matre mea f, quæ ait mihi: Quare segnis es ad hæc scribenda quæ prospicis? Cui aio: Non te latet 6, quod sim inscius litterarum, et tam admirandas virtutes stultus et idiota non audem promulgare? Utinam Severus, aut Paulinus viverent, aut certe Fortunatus adesset, qui ista describerent. Nam ego ad hæc iners notam incurro, si hæc adnotare tentavero. Et ait mihi: Et nescis quia nobiscum propter intelligentiam populorum si quis loquitur, sicut tu loqui potens es, eo habetur magis præclarum? Itaque ne dubites, et hæc agere non desistas: quia crimen tibi erit si ea tacueris. Ego autem hæc agere cupiens, duplicis tædii affligor cruciatione, mororis pariter et terroris. Mæroris, cur tantæ virtutes, quæ sub antecessoribus nostris factæ sunt, non sunt scriptæ ; terroris, ut aggrediar opus egregium rusticanus. Sed spe divinæ pietatis illectus, aggrediar quod monetur. Potest enim, ut credo, per meæ linguæ sterilitatem [Al., officium] proferre ista qui ex arida cote [Al., petra] in eremo producens aquas, populi sitientis exstinxit ardorem; aut certe constabit eum rursum os asinæ reserare, si labia mea aperiens, per me indoctum [Ed., indignum] ista dignetur expandere. Sed quid timeo rusticitatem meam, cum Dominus Redemptor et Deus noster, ad destruendam mundana sapientiæ vanitatem, non oratores, sed piscatores; nec philosophos, sed rusticos præelegit? Confido ergo orantibus vobis ↳, quia etsi non potest paginam sermo incultus ornare, faciet eam tamen gloriosus Antistes præclaris virtutibus elucere.

a Germ. cum Editis, dilectissimis.

b Plerique Mss., miracula quæ. Hic incipit Cod. Beccensis.

• Editi cum aliquot Scriptis, mediante. Bell., medificante.

Sic Codd. Mart. Colb. a, Germ., Rom., Laud., Bell., alii plerique, fidem gerens. Colb. b, ingeminans.

A Editi, fidem gerens libro huic.

Aliquot Mss., per somnum. Et infra a diversis...

et vidi hæc.

Bec., vidi exspectantem matrem meam,

6 Clar. et alii Mss. Num te latet... inops litteris. Editi, orationibus vestris. Bec., credamus ergo, etc.

SANCTI GEORGII FLORENTII GREGORII

EPISCOPI TURONENSIS

DE MIRACULIS

SANCTI MARTINI EPISCOPI

LIBRI QUATUOR.

LIBER PRIMUS.

CAPUT PRIMUM.

Quod Severus Vitam sancti Martini conscripsit.

A

999 Multi sunt, qui virtutes sancti Martini, vel ⚫ stante versu, vel stylo prosaico conscripserunt. De quibus primus ille Severus Sulpicius, cui tantus fervor amoris fuit in Sanctum Dei, ut eo adhuc degente in sæculo, unum librum de Mirabilibus vitæ ejus scriberet, exinde post transitum beati viri duos libros scripsit, quos Dialogos voluit vocitari. In quibus nonnulla de virtutibus eremitarum, anachoretarumve, referente Posthumiano, inseruit. Sed in nullo inferiorem nostrum 1000 potuit reperire Martinum, quem apostolis sanctisque prioribus exæquavit, ita ut etiam diceret, felicem quidem Græciam, quæ meruit audire Apostolum prædicantem; sed nec Gal- B lias a Christo derelictas, quibus donavit Dominus habere Martinum. ›

C

(

Sic et Gennadius in Catalogo, cap. 29: Severus cognomento Sulpicius. Alii tamen malunt scribere Sulpicius Severus. Et quidem in Mss. Sulpicii nomen quandoque alteri præmittitur, alias postponitur, ut in uno Cod. sancti Germani a Pratis, num. 652, ab annis 800 scripto, observavimus.-Hunc nonnulli putant eumdem esse ac Sulpicium Severum Bituricensem episcopum; et e contrario alii volunt Sulpicii Bituricensis nomen in Martyrologium Romanum loco nostri Sulpicii fuisse invectumn. Vide Bolland. ad 29 Januarii, et supra notas ad cap. 50 de Gloria confessorum.

b Tres scripsit dialogos Severus, sed duobus solummodo posterioribus præfigitur titulus De sancti C Martini virtutibus, quanquam et in primo quoque de eo agat.

Editi babent, apostolis ac sanetis martyribus, sanctisque, etc. Et infra, apostolum Paulum. Quam vocem Paulum nec Severus habet in fine dialogi 3, unde hic locus descriptus est.

d Sic omnes Mss. et Editi hic et in lib. de Gloria conf., cap. 110. Et tamen Paulinus ille a Nolano episcopo distinguendus est. Nolanus quippe sancto Mar

CAPUT II.

Quod eamdem vitam beatus Paulinus versu composuit.

Paulinus quoque beatus, Nolanæ urbis episcopus d, post scriptos 1001 versus [Al., versu] de virtutibus ejus, quas Severus prosa complexus est, quinque libros, illa comprehendit miracula quæ post ejus gesta sunt transitum, id est, in sexto operis sui libro. Ait enim Cum energumeni per cancellos basilica veherentur volatu aereo, et sæpe in puteum qui in ipsa habetur basilica, impulsu dæmonis jactarentur abstract, exinde illæsi, populis spectantibus, sunt resumpti. Idque in eodem puteo, et nostris temporibus vidimus gestum. Alius quoque dæmon acquisitum vasculum præcipitem duxit ad amnem, quasi prædam, quam ceperat, demersurus [Ed., dimissurus]. Sed non defuit perituro beati Confessoris auxilium. Nam ingressus in flumen, et ulteriorem ripam petens, nihil nocumenti accepit, sed siccis est etiam

tino æqualis fuit; at is cujus hic laudantur opera, miraculorum indiculum, ut ipse Gregorius paulo inferius scribit, a Perpetuo Turonensi episcopo receperat, et initio et in fine libri sexti Perpetuum laudat, quod sibi certa et indubitata miracula narrasset. Qui quidem Perpetuus post Martini obitum ecclesiæ Turonensi sextus præfuit episcopus. Deinde idem auctor Paulinum Nola episcopum sæpius laudat. Dicitur in Codd. mss. Paulinus Petricordiæ, quo nomine Vesunna Petrocoriensium urbs, vulgo Perigueux, nonnunquam designatur. Cæterum Gregorio fortasse fucum fecit Severi locus ex Dialogo 5, ubi Posthumianus monetur ut Paulinum Nolanum adeat, eique narrata communicet, ut sicut jam de priore libello fecerat, et alios etiam per Italiam et Illyricum divulgaret. Fortunatus, lib. 1 de Vita sancti Martini videtur quoque in eumdem errorem cum Gregorio impegisse sed tamen cum sanctus Paulinus plura passim de sancti Martini laudibus scripserit, huc Fortunati verba revocari possunt. Porro Paulini libri quos Gregorius laudat, sæpius recusi fuerunt; sed ut plurimum sub Paulini Nolensis nomine.

e Mss. fere omnes, nihil nocitus, siccis.

vestimentis egressus : cumque ad cellulam Majoris A ex hoc infirmi experiere salutem. Sed et procellæ ab

d

e

agris hoc liquore purificatis i sæpe prohibitæ sunt. Cum autem ad templum sanctum quidam devotus fide plenus accessisset, et gratiam Sancti sitiens, cogitaret quid de beata æde raperet ad salutem, prope sepulcrum accedens, ædituum supplicat, ut sibi parumper benedictæ ceræ largiretur e tumulo. Quam accipiens lætus abscessit; et agro, cui frugem severat, confisus imposuit. Adveniens autem tempestas sævissima, quæ viciniam in annis præcedentibus sæpe vastaverat, ab hac est prohibita benedictione, nec ibidem ultra, uti consueverat, nocuit. Magnifica vero atque desiderabili paschali festivitate adveniente, populus ad Beati cellulam, in qua commoratus sæpe frequentaverat cum angelis, devotus advenit. Et

monasterii pervenisset, mundatus apparuit. Hunc etiam testatura multas voces emittere solitum, ac lingua gentium incognitarum sæpissime loqui, venturaque fateri, et crimina confiteri. Sed, ut diximus, postquam limen Sancti b attigit, sanus abscessit. Egidius quoque cum obsideretur ab hostibus, et excluso a se solatio, turbatus impugnaretur, per invocationem beati Viri, fugatis hostibus liberatus est. Idque dæmoniacus in medio basilica, ipsa hora qua gestum fuerat, est professus sancti Martini obtentu hoc fuisse concessum. Puella quædam paralysis humore gravata, et, quod pejus est, errore cultus fanatici involuta, Beati sepulcrum expetiit, vigiliisque celebratis, sanitati est reddita. 1002 Rursum autem ad idololatriæ vomitum revocata, languorem, quo B singula loca allambens osculis, vel irrigans lacryobtentu beati Pontificis caruerat, iterato incurrit. Chunus quidam rabidus, instinetu dæmonis actus, coronam sepulcri quæ Sancti meritum declarabat, violenter arripuit. Mox lumine privatus, prædam, cogente dolore, restituit, lumenque quod perdiderat recepit. Quidam vero a tentatore commotus, prolato gladio, cum quemdam ferire conaretur in atrio Confessoris, protinus ira in se retorta, veloci judicio Dei prosequente, ipso se mucrone perfodit. Denique cum populus ad Beati templi ornatum columnas deferre cuperet gaudens, quidam vir, qui operi huic invidus et contrarius fuit, in alveum exclusum multa minabatur, pro eo quod solatium aliquod ad plaustra petentibus non præberet 8. Cumque superbus equum feriret, in parvo fluviolo præcipitatus, in sinu aqua- C rum gurgitis, ictibus suis suffocatus interiit. Tunc juvene præcedente, columnæ usque ad beatum templum delatæ sunt. Quoties etiam ad beatum sepulcrum oleum fuisset positum, referunt illud vidisse adauctum. Sanctus vero Perpetuus episcopus, merito Beati discipulus præconandus, ampullam cum oleo ad sanctum tumulum detulit, ut eum [Id est, id; Ed., eam] virtus justi infusa sanctificaret. Et eraso a marmore, quo sancta membra teguntur, pulvere, ac liquori permixto, ex quo in tantum oleum redundavit, ut vestimentum sacerdotis nectareo effragrans odore, oleagina unda perfunderetur. Multique 1003

[blocks in formation]

b Mss. plerique, ut limen sanctum.

Is est magister mili ́iæ in Galliis, qui postea dicitur Childerico Francorum regi substitutus, Arelate tunc inclusus erat, cum invocato sancti Martini auxilio ex urbe erumpens Wisigothos fugavit. Quæ victoria Majoriano imperatori securitatem et Galliæ pacem præstitit. Id contigisse anno 459, testatur Valesius, lib, Iv Rerum Francicarum.

d Sic legendum esse ex Paulino certum est, cui omnes fere Mss. consentiunt. Aliqui, mendose, scimus, et Editi, Thimus. Aliquot etiam Mss. pro rabidus, habent rapidus.

Ex eadem Chunorum seu Hunnorum gente, qui tune in Gallias eruperant, ut dicit Paulinus.

Ali, in alterum exclusum. Nonnulli, contrarius eval, multa.

Hic locus in Mss. et Editis est corruptus, pleri、

D

mis, in qua vir beatus ante sederat, aut oraverat, sive ubi cibum sumpserat, vel corpori quietem post multos labores indulserat, classe navium præparata, amnem transire parat, ut beatum sepulcrum adeat, et cum fletu veniam deprecans, coram Confessore se prosternat. Navigantibus autem illis, tentatoris impulsu commoto vento, classis in profundo demergitur, et sexus uterque ab amne diripitur. Cumque inter procellas fluctuum rotarentur, et spes omnis evadendi deperisset, una omnium vox in clamore profertur, dicens: Miserator Martine, eripe a præsenti interitu famulos famulasque tuas! Ilis dictis, ecce afflatus auræ placidus artus submersorum subvebens ab undis illæsos, omnes littori, quod desiderabant, unda famulante, restituit: nec ullus deperiit; sed cuncti salvati, paschalia festa summa cum exsultatione perfuncti sunt. Non enim defuit illa virtus, quæ Jordanem scindens, populum sub aquarum molibus margine arente traduxit, cum de fundo fluvij duodecim lapides ablatos signa apostolica gestientes Josue littori cui advenerat consecravit; vel illa quæ Petrum pereuntem pia 1004 amplectens dextera, ne periret, eripuit; vel quæ nautam submersurum, Martini Dominum invocantem 1, de profundo pelagi ad littus quod optabat elicuit. Quidam pro benedictione aliquid de sancta æde assumere flagitans, aliquid [Ed., parum] cera de sepulcro Sancti accepit,

[blocks in formation]

i Edit., potiti sunt salute... sanctificatis.

i Sic Gat., Vinc. et Bec. Plerique alii Mss., vicinia. Nonnulli, vicina. Editi, omnia.

* Rom., navis. Et infra Ed., et populus undique ab

amne.

1 Pith., Martino Dominum invocante. At refragatur cum cæteris Mss. Paulinus, qui memorat nautam in periculo constitutum, invocato Deo, quem Martinos colebat, incolumem evasisse..

917

et infra penetralia domus tanquam thesaurum cœle- A
stem reposuit. Factum est autem, ut invidia tentato-
ris immissum incendium domus voraci flamma cir-
cumureretur, et sparsum per aridas tabulas cuncta
vastaret. Interea clamor ad cœlum tollitur, et beati
Martini auxilium imploratur. Meminita ille etiam
ceræ particulæ a Sancti templo delatæ. Quæ reperta,
et igni injecta, protinus cunctum restinxit incendium,
novoque miraculo cera, quæ ignem alere erat solita,
violentiam ignis vi sanctitatis oppressit..Hæc Pauli-
nus in sexto operis sui libro versu conscripsit, ac-
cepto a sancto Perpetuo episcopo de his indiculo.
Verum cum ad eum hujus indiculi charta venisset,
nepos ejus gravi tenebatur incommodo. At ille con-
fisus in virtute Sancti : Si tibi, inquit, placet, beate
Martine, ut aliquid in tua laude conscribam, appa-
reat super hunc infirmum. Impositaque charta pectori
ejus, extemplo recedente febre sanatus est, qui erat
ægrotus. Sed et Fortunatus presbyter omne opus
Vitæ ejus in quatuor libris versu conscripsit. His nos
exemplis illecti, etsi imperiti, tentabimus tamen ali-
qua de virtutibus sancti et beatissimi Martini, quæ
post ejus obitum actæ sunt, quantum invenire pos-
sumus, memoriæ replicare: quia hoc erit scribendi
studium, quod in illo Severi aut Paulini opere non
invenitur insertum.

CAPUT III.

De ordinatione et transitu beati Martini. Lucidus, et toto orbe renitens gloriosus domnus Martinus, decedente jam mundo, sol novus exoriens, sicut anterior narrat Historia, 1005 apud Sabariam Pannoniæ ortus, ad salvationem Galliarum, opitulante Deo, dirigitur. Quas virtutibus ac signis illustrans, in urbe Turonica episcopatus honorem invitus, populo cogente, suscepit: in quo gloriosam, et pene inimitabilem agens vitam, per quinquennia quinque bis insuper geminis mensibus cum decem diebus, octogesimo primo ætatis suæ anno, Cæsario et Attico consulibus, nocte media quievit in pace. Gloriosum ergo, et toti mundo laudabilem ejus transitum in die Dominica fuisse manifestissimum est, idque in sequenti certis testimoniis comprobabimus. Quod non parvi meriti fuisse censetur, ut illa die eum Dominus in paradiso susciperet, qua idem Dominus et Redemptor, victor ab inferis surrexisset; et, ut qui Dominica solemnia semper celebraverat impollute, post mundi pressuras Dominica die locaretur in requie.

a Plerique Mss., meminiturque ceræ. Alii, ceram. b Et id miraculum refert idem Paulinus, in versibus quos in gratiarum actionem ea de re edidit. Alii, decidente jam sole mundo.

с

B

a Hoc caput et sequens desunt in Colb. b, Vinc., Bec. et Germ. In Codd. vero Glarom. et Colb. tut. habentur solummodo eorum initia, lectorem monendo alio esse requirenda in ipso Codice ubi extra ordinem descripta sunt sub nomine sermonum, aut lectionum, sive epistolæ, quod in officiis divinis sub eo titulo legerentur. Et sane sic etiam descripta sunt in Bee., Vinc. et Colb. b, et in altero Germ. annor. eirciter 700. In Cod. autem Corbeiensi ab annis 900 descripto sub hoc titulo exstant, Versicolus de trans

CAPUT IV.

Qualiter sancto Severino episcopo psallentium de ejus transitu revelatum est.

Beatus d autem Severinus Coloniensis civitatis episcopus, vir honestæ vitæ, et per cuncta laudabilis, dum die Dominica loca sancta ex consuetudine post matutinos hymnos e cum suis clericis circumiret, illa hora qua Beatus obiit, audivit chorum canentium in sublimi. Vocatumque archidiaconum interrogavit si aures ejus percuterent voces quas ille attentus audiret. Respondit: Nequaquam. Tunc ille: Diligentius, inquit, ausculta. Archidiaconus autem cœpit sursum collum extendere, aures erigere, et super summos articulos, baculo sustentante, stare. Sed credo eum non fuisse æqualis meriti, a quo hæc non merebantur audiri. Tunc prostrati terræ, ipse pariter et beatus episcopus, Dominum 1006 deprecantur, ut hoc ei divina pietas audire permitteret. Erectis autem, rursum interrogat senex: Quid audis? Qui ait: Voces psallentium tanquam in cœlo audio, sed quid sit prorsus ignoro. Cui ille: Ego tibi quid sit narrabo. Dominus meus Martinus episcopus migravit ex hoc mundo; et nunc Angeli canendo eum deferant in excelsum. Et ut parumper moræ esset, ut hæc audirentur, diabolus eum cum iniquis angelis retinere tentavit, nihilque suum in eodem reperiens, confusus abscessit. Quid ergo de nobis peccatoribus erit, si tanto sacerdoti voluit pars inimica [Al., iniqua] nocere? Hæc sacerdote loquente notavit tempus archidiaconus, et Turonos misit velociter, qui hæc diligenter inquireret. Qui veniens, eo die et hora manifestissime cognovit transisse beatum Martinum, quo sanctus Severinus audivit psallentium chorum. Sed et si ad Severi recurramus Historiam, ipsa hora eum sibi scripsit in [Al., cum] libro vitæ suæ fuisse revelatum.

C

CAPUT V.

Qualiter beato Ambrosio idem transitus est ostensus. Eo namque tempore beatus Ambrosius, cujus hodie flores eloquii per totam Ecclesiam redolent, Mediolanensi civitati præerat episcopus. Cui celebrandi festa Dominicæ diei ista erat consuetudo, ut veniens lector cum libro suo non antea legere præsumeret quam Sanctus nutu jussisset. Factum est autem ut Ꭰ illa die Dominica, prophetica lectione recitata, jam lectore ante altare & stante, qui lectionem beati Pauli proferret, beatissimus antistes Ambrosius super sanctum altare obdormiret. Quod videntes multi, cum itu sancti Martini, et ibi sanctus Severinus dicitur Colossensis episcopus. Tota porro hæc visionis historia refertur quoque in Vita sancti Severini Coloniensis episcopi, quæ die 23 Octobris habetur apud Surium.

In Codd. Laud., Bell., Gat., Mart. et Colb. a, desunt hæc verba post matutinos hymnos. Alii habent post matulinos, seu matutinas.

f Cod. Mart., Severini. Loquitur, ni fallor, Gregorius de visione quam se habuisse scribit Sulpicius Severus in epistola ad Aurelium diaconum.

Sic Corb.; alii, lectione jam lecta, ante gitare, al., altarium. Si vera sit hæc Gregorii narratio, aut

petuus ad diem festum vicinos pontifices, sed et abbatum ac diversorum clericorum non minimam multitudinem. Et quia hoc in Kalendis Julii agere volebat, vigilata una nocte, facto mane, accepto sarculo, terram quæ super sanctum erat tumulum eœperunt effodere. Quo detecto, manus, ut eum commoverent, injiciunt, ibique multitudo tota laborans, nihil prorsus per totam diem profecit. Vigilata denique alia nocte, mane tentantes, nihil omnino agere potuerunt. Tunc conturbati atque exterriti, quid facerent nesciebant. Dicit eis unus ex clericis Sciatis [Al., scitis] quia post hoc triduum natalis episcopatus f ejus esse consueverat et forsitan in hac die se transferri debere vos admonet. Tunc jejuniis, ac ora

nullus eum penitus excitare præsumeret, transactis A pultum fuerat transferretur, convocavit beatus Perfere duarum aut trium horarum spatiis, excitaverunt eum, 1007 dicentes: Jam hora præterit. Jubeat domnus lectori lectionem legere; exspectat enim populus valde jam lassus. Respondens autem beatus Ambrosius Nolite, inquit, turbari. Multum enim mihi valet sic obdormisse, cui tale miraculum Dominus ostendere dignatus est. Nam noveritis fratrem meum Martinum sacerdotem egressum fuisse de corpore, me autem ejus funeri obsequium præbuisse, peractoque ex more servitio, capitellum tantum, vo bis excitantibus, non explevi. Tunc illi stupefacti, pariterque admirantes, diem et tempus notant, sollicite requirentes. Qui ipsam diem tempusque transitus Sancti repererunt, quod beatus Confessor dixerat se ejus exsequiis deservisse. O beatum vi- B tionibus, et jugi psallentio [Ed., silentio] die nocturum, in cujus transitu sanctorum canit numerus, angelorum exsultat chorus, omniumque cœlestium virtutum occurrit exercitus: diabolus præsumptione confunditur, Ecclesia virtute roboratur, sacerdotes revelatione glorificantur; quem Michael assumpsit cum angelis, Maria suscepit cum virginum choris, paradisus retinet lætum cum sanctis! Sed quid nos in laudem ejus tentamus, quod non sufficimus adimplere? Ipse est enim laus illius, cujus laus ab ejus ore nunquam recessit. Nam nos utinam vel simplicem possimus historiam explicare a.

CAPUT VI.

De translatione beati corporis sancti Martini.

Operæ pretium est enim etiam illud inserere lectioni, qualiter sanctum ejus corpusculum in locum ubi nunc adoratur fuerit, angelo annuente, translatum. Anno sexagesimo quarto post transitum gloriosi domni Martini, beatus Perpetuus Turonicæ sedis cathedram sortitus est dignitatis. Adeptusque hunc apicem, cum magno 1008 devotorum & consensu, fundamenta templi, ampliora quam fuerant, super beata membra locare disposuit; quod sagaci insistens studio, mirifice mancipavit effectui. De qual fabrica multum quod loqueremur erat; sed quia præsens est, conticere exinde melius putavimus . Adveniente ergo optato tempore Sacerdoti ut templum dedicaretur, et sanctum corpusculum a loco ubi se

C

Ambrosii obitus ultra an. 397 differendus est, ex- D cessit nempe mense Aprili; aut verum non est Martinum hoc ipso anno mense Novembri obiisse. Hæc porro historia opere musivo depicta ab annis fere 900 habetur in altari basilica Ambrosianæ Mediolani, cujus icon habetur apud Puricellum, vol. I, pag. 133.

a In Corb. hæc clausula subjungitur: Finit versiculus sancti Ambrosii de transitu sancti Martini episcopi et confessoris. Bec.: Recessit Dominus noster Jesus Christus, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit, etc.

b Deest hoc caput in Colb. b. In Vinc. autem et Bec. habetur extra ordinem, et quidem in Vinc. sub titulo serionis de translatione, etc. In Clar. et Corb. tut. solummodo adsunt prima verba.

e Sic plerique Mss., sicut et infra. Alii vero cum Editis, veneratur. Perinde est. Hanc nempe vocem adorare Gregorius ad reverentiam illam exprimendam qua res sacras pertractamus, aut cultum quo viros

que insistentes, triduum illud continuatim duxerunt. Quarta autem die accedentes, ponentesque manus, non valebant penitus movere sepulcrum. Pavore autem omnes exterriti, jam in hoc stantes, ut terra vasculum quod detexerant operirent, apparuit eis veneranda canitie senex, ad instar nivis candorem efferens, dicens se esse abbatem, et ait eis: Usquequo conturbamini, et tardatis? Non videtis domnum Martinum stantem vos juvare paratum, si manus apponitis? Tunc jactans pallium, quo utebatur, posuit manum ad sarcophagum cum reliquis sacerdotibus, crucibus paratis, ac cereis, impositaque antiphona, dederunt cuncti 1009 voces psallentium & in excelso. Tum ad senis conatum protinus sarcophagum cum summa levitate commotum, in loco, ubi nunc adoratur, Domino annuente, perducitur. Quo ad voluntatem Al., votum] sacerdotis composito, dictis etiam missis, ut ventum est ad convivium 1, requirentes sollicite senem, nequaquam reperiunt. Sed nec homo quidem exstitit, qui eum de basilica exire vidisset. Credo aliquam fuisse virtutem angelicam, quæ et beatum virum se vidisse pronuntiavit, et deinceps nulli comparuit. In quo loco ex illa die multæ virtutes factæ sunt, quæ per negligentiam non sunt scripta. Nos vero quantum tempore nostro aut fieri vidimus, aut factum certe cognovimus, silere nequivimus.

sanctos prosequimur, sæpius adhibuit.

d Mss. aliquot cum Editis, cum magno votorum. e De hac vide lib. II Hist. cap. 14, et lib. x cap. 31. In Chronico Malleacensi cremata fuisse dicitur anno 903, et ab Herveo thesaurario restaurata. Videsis notam e col. 211. Edit.

f Id est anniversarium ejus ordinationis in episcopum. Quod etiamnunc in Martyrologiis simul cum ejus translationis festivitate recolitur die & Julii. Vide Mabillonii Liturgiam Gallic., lib. 11, num. 72. Beda in Martyrologio sincero tria hæc festa simul comme

morat.

Editi, psallentes. Gat., cuncti psallentium.

De ejusmodi conviviis in sanctorum natalitiis celebratis, quæ postea ob abusus prohibita fuerunt, multa congerit Savaro in epist. 15 Apoll. Sidonii lib. IV, quem consule. Vide Augustini epist. 22 et 20.

« PoprzedniaDalej »