Obrazy na stronie
PDF
ePub

ædes iisdem augerétur exuviis. At ego, apprehensam A tus Martyris! cum produxit de vase sine flore vinde

secretius capsam, ad basilicam beati Martini incipiente nocte propero. Referebat autem mihi vir fidelis, qui tunc eminus astabat, cum nos basilicam sumus ingressi, vidisse se pharum immensi luminis e cœlo delapsam super beatam basilicam descendisse, et deinceps quasi intro ingressa fuisset. Cum enim nobis hæc in crastinum a fidelibus relata fuissent, conjicimus eam a virtute beati Martyris processisse. Depositis ergo super aliare [Al., altarium] sacrosanctis reliquiis, vigilata nocte, cum grandi psallentio ad antedictam deferebantur basilicam. Et ecce unus ex energumenis, manibus in se collisis, ore patulo, cruenta projiciens sputa a, aiebat: Ut quid te, Martine, Juliano junxisti? Quid eum in his provocas locis? Satis nobis erat præsentia tua supplicium, similem tui ad augenda tormenta vocasti. Cur hæc agis? quare nos cum Juliano sic crucias? Hæc et alia misero declamante, expletis missarum solemnitatibus, dum se ante sanctum altare diutissime collidit, profluente sanie ex ore ejus, ab infestatione furoris diabolici liberatus est.

CAPUT XXXV.

Quod vinum ea nocte creverit.

B

Sed nec hoc silêre b puto quid in nocte illa, priusquam sanctæ reliquiæ ibidem collocarentur, sit gestum. Monachus ipsius loci, dum de adventu solemnitatis gauderet, et singulos 876 quosque ad cellariolum basilica promptissimus invitaret, hortans ut omnes in basilica fideliter vigilarent, extracto a C vase vino, cœpit eis causa devotionis cum gaudiopropinare, dicens: Magnum nobis patrocinium in beatum Martyrem pietas divina largitur. Idcirco rogo charitatem vestram, ut unanimiter vigiletis mecum; cras enim sanctæ ejus reliquiæ in hoc loco sunt collocandæ. Exacta quoque cum sacris hymnis modulisque cœlestibus nocte, celebratis etiam Missarum solemniis, festivitate ovans clericus c cœpit eos iterum, quos prius invitaverat, rogare ad refectionem, dicens: Gratias vobis ago quod sic ad vigilandum immobiles perstitistis. Sed nec Martyr diu distulit bonam voluntatem virtutis suæ gratia munerare. Nam ingressus promptuarium clericus, reperit cupellam, quam pene mediam reliquerat, per superiorem aditum redundare, in tantum ut copia defluentis vini D rivum per terram ad ostium usque deduceret. Quod ille admirans, posito deorsum vase, sæpius extulit plenum sed et de ipso cum satis abundeque fuisset expensum, nihil prorsus defuit, sed usque in crastinum mirantibus cunctis semper stetit plenum. Erat autem in Kalend. mensis quinti a. O admirabilis vir

a Mart., Rom., Germ. et Colb. 2, cruentos... spulos. b Alii, sileri. Editi, silendum.

e Gem., monachus, et sic infra, sed perinde est. d Hic contra suum morem Gregorius mensem quintum videtur Maium appellare; proindeque inchoare annum a Januario. Vide supra notas ad cap. 90 lib. I de Gloria Mart.

Aliquot Scripti cum Editis, non vina; et infra,

miam, cum sit solitum ut collecta vina condantur in vascula, protulit dolium musta, in quo non uva", sed virtus sola defluxit: turgescit vasculum a liquore, fructus non illatus est, sed creatus. Agit hoc ille Dominus ad glorificandum Martyrem, qui implens uterum Virginis sine semine, permanere præstitit matrem in castitate; sed tamen hic novo magis f exuberat fructu, cum sine caudieibus falerna porrigit ad bibendum. In aliis vineis vix adhuc erumpunt gemmæ, in hoc vero vase vinum defluit. A virtute & æquatur Maius Octobri, cum nova 877 porrigit pocula, et plus habet quam ille, cum in promptu non oştenditur vinea, et in domo gignuntur falerna. Rudis etenim venit sine torculari vindemia, quæ non in palmitibus, sed in occultis mysteriis est reperta ;. acervus acinorum non premitur ab arbore, et vini defluunt unde; hauriuntur falerna, cum in torculari non cernuntur impressa; vitis ecce non aspicitur, et pocula large complentur. Sed quid inquam? non enim deest fidelibus virtus illa coelestis. Nam qui quondam in nuptiis de aquis præstitit vina, nunc suis eadem large porrigit sine ullius elementi natura; et qui geminis piscibus quinque millia hominum satiavit, nunc bonæ voluntati multiplicata restituit. In ipsius enim ortus tempore angelica vox testata est, dicens : Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonæ voluntatis (Luc. 11, 14). Sed jam ad sequentia virtutum opera veniamus.

CAPUT XXXVI.

De contracto in eodem loco sanato. Serviens ↳ ejusdem monasterii diu contractus, infeliciter trahebatur. Adveniens autem ad ipsam Sancti basilicam, vigilias celebrat. Quibus expletis, mane dum ad stratum suum regreditur, inter portantium manus resolutis sanatus est nervis.

CAPUT XXXVII.

De puella lippa i.

Puella quædam lippis erat oculis, et nimio imbre lacrymarum profluente pene cæcata: cujus pater, audita virtute Martyris gloriosi, cum ea ad basilicam, sanctam properat, celebratisque vigiliis, mane pauperibus qui ad matriculam illam erant cibum potumque protulit. Epulantibus vero illis, subito puella capitis dolore se torqueri proclamat, et ut modico sopori indulgeatur implorat. Qua quiescente, eum convivæ epulum explicarent i, 878 illa surrexit, et ad sanctum se altare duci deposcit: antequam solo prostrata fuisset, et attente Domini misericordiam deprecaretur, restrictis lacrymis, purga,

liquore quo fructus. Germ., in quo fructus.
Gem., majus, forte pro Maius.

8 Legendum forte, defluit a virtute. Æquatur.
h Germ., servus. Editi, serviens hujus, etc.

i Mss. plerique, De cæco illuminato.
iSie Germ. et Colb. c. Alii, applicarent.

* Germ., Gem. et Colb. c, cum Sur., ante quod cum solo.

tis lippitudine oculis, læta surrexit: tunc patre A quia antequam ad domum accederem, colore, spissigaudente domi redditura sana.

CAPUT XXXVIII.

De alio contracto.

Alius quidam puerulus parvulus, cujus parentes haud procul ab ipsa basilica commanebant, in secundo ortus sui anno membris totis contractus, sine spe alicujus boni nutriebatur. Qui ita contractus erat, ut genua ab ejus ore penitus separari non possent. Cujus parentes, cum ad sanctam basilicam vigilassent, et projectum infantulum coram sacrosanctis reliquiis dimisissent, post paululum reperiunt eum sedentem, membris omnibus esse directum. Dehinc, fusa oratione, gaudentes ad domum suam regressi sunt.

CAPUT XXXIX.

De perjuris.

Est etiam in Turonico vicus, cui Gaudiaco b nomen est, in quo beati Martyris reliquiæ continentur, qui cum magnis virtutibus crebro illustretur, in perjuris tamen plerumque agitat ultionem. Nam cum ibidem quis, inimico humani generis suadente, perjuraverit, ita ultio divina prosequitur, ut protinus aut in successione damni, aut in amissione proximi, aut in consumptione morbi manifesta patescat: non tamen causam remanere inultam Martyr prorsus indulget; sed nec inibi tam [Al., jam] ausu temerario perjurat barbarorum cruda rusticitas. De quo negotio ista sufficiant, quia longum est singula quæ de his acta sunt per ordinem memorare.

CAPUT XL.

De reliquiis ejus, quas Aridius presbyter sustulit. 879 Cum autem ad me Aridius presbyter ex Lemovicino venisset, vir valde religiosus, cujus etiam in secundo virtutum beati Martini libro (Cap. 39) memini, dum sollicite vitam ejus perscrutarer, et actionem inquirere cœpi quæ ibidem beatissimus Julianus in miraculis prodidisset. In honore enim beati Martyris basilicam ædificavit, quam et ejus reliquiis illustravit. Sicut ergo est verecundissimus, diu cunctatus, tandem hæc et valde invitus exposuit. Quando, inquit, primum beati Juliani adivi basilicam, parumper ceræ a sepulcro sustuli: inde veniens ad fontem in quo beati Martyris sanguis effusus est, abluta aquis facie, parvam ab his pro benedictione complevi ampullam. Testor omnipotentem Deum,

• lidem, reducitur. Rom., redit.

b Habetur apud Turones ad Carim fluvium locus Joyacum dictus, vulgo Joué aut Jouay, qui forte hic designatur. In libro autem v Hist. cap. 14 memoratur domus Jocundiacensis, quam nonnulli putant esse hunc ipsum locum Jouay, alias Gaudiacum, aut Joyacum, nuncupatum. Ursinus in Vita sancti Leodegarii Gaudiacum memorat, cap. 22, sed in parochia Carnotensi,

[blocks in formation]

B

C

D

tudine atque odore in balsamum commutata est. Veniens vero sacerdos ad dedicandam ædem, eum hæc exposuissem, nihil aliud pro reliquiis in sanctum altare condere voluit, nisi vasculum cujus aqua in balsamum commutata fuerat, dicens: Ilæ sunt certæ reliquiæ, quas Martyr paradisiacis virtutibus illustravit.

CAPUT XLI.

De paralytico sanato.

Multa quidem et alia sunt, de quibus plurima prætermittens, aliqua pando. Infirmus quidam, omnibus membris debilis, plaustro impositus ad ejus monasterium est adductus. Qui cum ante ipsam basilicam in hoc vehiculo nocte e jaceret, videt eam subito magno splendore fulgentem; voces que in ea psallentium tanquam multorum hominum audiebat. Dam hæc agerentur, et ille orationem funderet, quasi stupens factus [Al. stupefactus] nec memor dolorum, eo appropinquante, splendor quem viderat præteriit ante 880 oculos ejus. At ille, fulgore demoto, in se reversus, sensit se pristinæ saluti recuperatum. CAPUT XLII.

De cæco illuminato.

Cæcus quoque, adminiculo deducente, ad sacrosanctum altare ejus accedens, dum de opertorio sanctarum reliquiarum oculos attigit, lumen recepit. Sed et energumeni ab hac palla cooperti, sæpe mundati sunt et potestas judicum, quotiescunque in eo loco superflue egit, confusa discessit. CAPUT XLIII.

De cruce altaris furata.

Pendebat autem super ipsum altare crux d holocrysa, eleganti opere facta et erat tam præclara visu, ut eam putares ex auro esse mundissimo. Advenientibus vero barbaris, a quodam esse aurea æstimata direpta est et sinu recondita. At is qui eam sustulerat, tanto subito pondere prægravatur, ut eam penitus sustinere non posset, statimque compunctas virtute Martyris, ac pœnitentia motus, de itinere transmissam loco sancto restituit.

CAPUT XLIV.

Qualiter expetita sunt ejus pignora.

Quæ postquam gesta sunt, misite clericum suum, dicens: Vade, inquit, ad beati Juliani basilicam, et

jicimus:

Divinum veneranda tegunt altaria fœdus,
Compositisque sacra cum cruce martyribus
Cuncta salutiferi coeunt insignia Christi,

Crux, corpus, sanguis, martyris ipse Deus.

Inde etiam lux aliqua afferri videtur canoni tertio concilii Turonensis, quo cavetur: Ut corpus Domini in altari non in imaginario ordine, sed sub crucia titulo componatur. Adi Mabillon., lib. 1 Liturg. Gallic. cap. 9.

e Germ., Gem. et Colb. c, misit supra dictus Aredius clericum.

fundens orationem, supplica ut tibi aliquid ceræ vel A illud commemoro, quod Dominus per Eliam prophe

pulveris de sepulcro jacentis largiri dignentur ædi-
tui, ut delatum a me cum benedictione suscipiatur.
Ille vero veniens, quæ sibi fuerant imperata flagitat
ae suscipit. Et cum suscepta ferre vellet, tanto gra-
vatur pondere, ut vix cervicem posset erigere. Unde
tremore magno concussus, pavimento prosternitur,
et iterum cum lacrymis orationem fundens, surrexit
incolumis, et acceptam sensit abeundi habere se li-
bertatem. 881 Igitur arrepto itinere, incandescente
nimium sole, siti corripitur. Veniens autem ad villam
viæ proximam, unam casulam adit aquam depo-
scens de qua egrediens juvenis dare responsum, ut
eum vidit in terram corruit, factusque est sicut mor-
tuus. Concurrentes autem parentes ejus calumnia-
bantur hominibus, asserentes parentem suum eorum B
magicis artibus fuisse peremptum, et apprehensum
puerum elevaverunt eum semivivum. At ille de ma-
nibus eorum elapsus, percussis palmis, cœpit debac-
chando clamare vel dicere quod martyris Juliani vir-
tule exureretur. Clericus vero hæc audiens, posita
super caput ejus capsula cum pignoribus sanctis, fide
plenus orare cœpit attentius: ipse quoque cum vo-
mitu sanguinem dæmoniumque projiciens, purgatus
abscessit. Dehinc firmatus in fide portitor, iter totum
cum psalmis et gratiarum actionibus carpens ad lo-
cum præoptatum, Martyre ducente, pervenit. Jam
exinde, tempore procedente, quanti ibi energumeni,
frigoritici, vel diversis morbis oppressi, Martyris vir-
tute sanati sunt, nec nomina retineri, nec numerus
potuit colligi.

[blocks in formation]

Inter reliqua vero insignia suscipiendorum miraculorum, ponimus et istud, quod insipientes corrigat et roboret sapientes. Igitur Cautini episcopi tempore, quo, ingruentibus peccatis populi, Arverna regio ab excidio luis quam inguinariam vocant devastabatur (Vid. Hist. l. iv, c. 31), ego Brivatensem vicum expetii, scilicet ut qui meritis tutari nequibam, beati martyris Juliani salvarer præsidio. In quo dum commorarer vico, unus puer ex nostris ab hoc morbo corripitur, reclinatoque ad lectulum capite, graviter ægrotare cœpit. Erat autem febris assidua cum stomachi pituita, ita ut si aliquid acciperet, confestim rejiceret; nec erat ei cibus confortatio, sed magis exitus putabatur. Denique mei cum viderent eum in extrema vexari, ariolum quemdam 882 invocant. Ille vero venire non differens accessit ad ægrotum, et artem suam exercere conatur. Incantationes immurmurat, sortes jactat, ligaturas collo suspendit, promittit vivere quem ipse mancipaverat morti. Hæc autem me nescio agebantur; quæ cum mihi delata fuissent, amarissimus reddor, et cum gravi suspirio

De martyrario jam diximus, hic idem esse videtur ac basilicæ ædituus seu custos, sive etiam rector. Hinc quandoque abbates se martyrarios dixere, et ædituos.

[ocr errors]

tam Oziæ regi pronuntiat, dicens : Quia dereliquisti Dominum Deum Israel, et consuluisti deum Acharon; ideo de lectulo in quo ascendisti non consurges, sed morte morieris (I V Reg. 1, 16). Nam iste post adventum arioli validius febre succensus, spiritum exhalavit, cujus post obitum interpositis paucis diebus, puer alius simili laborare cœpit incommodo. Tunc ego eis inquio Accedite ad Martyris tumulum; et aliquid exinde ad ægrotum deportate, et videbitis magnalia Dei, atque cognoscetis quid sit inter justum et injustum, et inter timentem Deum et non servientem illi. Accedentes autem, parumper pulveris circa sepulcrum jacentis sustulerunt. De quo ut hausit infirmus cum aqua, protinus assecutus est medicinam, recuperatisque viribus ac restincta febre convaluit. Intelligite ergo nunc, o omnes qui insipientes estis in populo, et postquam ista discusseritis, scitote quia nihil sunt quæ ad seducendum humanum genus diabolus operatur. Ideo moneo ut si quis vexillo crucis signatus, si quis baptismi ablutione mundatus, si quis vetustate deposita in novo nunc homine viget, talia postponat ac negligat; quærat autem patrocinia martyrum, per quos sanitatum miracula celebrantur: postulet adjutoria confessorum, qui merito amici sunt dominici nuncupati; et quæ voluerit, obtinebit.

CAPUT XLVI.

De rosis ad sepulcrum ejus divinitus ostensis. Eo tempore, cum post obitum Proserii martyrarii, Urbanus diaconus, hujus basilica ordinatur ædituus, mira res ad sepulcrum Sancti apparuit. Nam vigilante diacono in 883 lectulo suo auditus est sonitus, quasi ostium basilica panderetur. Post multarum vero horarum spatium, audivit ipsum iterum claudi. Post hæc surgens de strato, præcedente lumine accedit ad tumulum Sancti mirum dictu, vidit pavimentum rosis rutilantibus esse respersum! Erant autem magnæ valde, cum fragrantia odoris immensi. In b ipsas quoque cancelli celaturas, mirabatur rosas intus, nonus enim erat mensis; et hæ ita erant virides, ac si easdem ipsius putares horæ momento e ramis virentibus esse decerptas. Tunc cuin grandi reverentia collectas secretius posuit, multis exinde infirmis medicamenta distribuens. Nam energumenus D quidam ex Turonico veniens, ut exinde delibutum potum sumpsit, ejecto dæmone purgatus abscessit.

CAPUT XLVII.

De muliere illuminata.

Mulier erat a nativitate cæca, quæ se exhiberi a parentibus ad beati Martini tumuluin deprecata est : ubi cum venisset, prostrata per triduum ad cancellos, qui ante sepulcrum sancti Antistitis habentur extrin secus, responsum accepit per somnium, dicente sibi sancto viro Si lumen recipere desideras, require

b Hæc, usque ad mensis, desunt in Colb. 2, Germ., Gem., Laud. et Bell.

e Edui, eadem... hora el momento.

amissis oculis, alius manu debilis, impleta oratione, hic lucem recepit post tenebras, manus ille usum post otia diuturna. Mulier etiam, nomine Eterna [Gem. Acerna], cum filia ab hoste iniquo vexata, ad hoc altare curata, cum prole sospes abscessit. Frigoritici etiam in illo loco nonnulli salvati sunt.

CAPUT L.

De alio cæco illuminato.

basilicam sancti Juliani, in qua dum præsidium Mar- A altari sancto. Accedens d autem ad eum unus cum tyris expetes [Al., expetieris], ille conjunctus Martino visum tibi necessarium, simul orationum suarum suffragiis, revocabunt. Exsurgens autem mulier, et ignorans quod in Turonico hujus martyris reliquiæ tenerentur, ad Santonicam urbem dirigit. Victorina etenim materfamilias, ex nobili stirpe progenita, in villæ suæ territorio basilicam construxerat, reliquiasque beati Martyris condiderat. Ad hanc ergo ædem mulier accedens, orat per triduum. Die autem tertia advenit natalis Baptista dominici stante autem populo, 884 et lectionum dogmata auscultante, subito murmur magnum oritur. Presbyter vero qui solemnia celebrabat, comprimere voces cupiens, interrogat quid hoc esset. Cui unus ex astantibus ait: Murmur mitescere non potest, quia virtus Domini B Martyris basilicam ædificavit, in qua nos ex more miraculum prodidit. Ecce enim mulier illa quæ se cæcam testabatur ortam, erumpente ab oculis sanguine, visum recepit. Tunc omnes benedixerunt Deum, cognoscentes pariter quæ fuerant gesta. CAPUT XLVIII.

De reliquiis quas Nanninus presbyter detulit. Nanninus igitur presbyter domus Vibriacensis, Martyris hujus gloriosi reliquias expetivit, quas ex jussu beati A viti pontificis assumptas, cum psallentie tulit usque ad basilicam sancti Ferreoli, quae [Adde non procul ab ipso vico sita est et cum ad eam pervenisset, unus ex energumenis est mundatus. Procedens autem psallendo, cum ad medianam pervenisset horam e, hoste improbo virtute Sancti depulso, puella alia purgata discessit.

CAPUT XLIX.

Quod de ejusdem reliquiis multi infirmi sanati sunt. Accedens autem ad locum ubi oratorium, quod in honorem Sancti construxerat, posuit hæc pignora in • Colb. a, Victuriana. Laud., Victurina.

b Alii, Manninus, aut Naninus. Porro nomine Vibriaci Veterem Brivatem, vulgo Vieille-Brioude, hic designari censet Savaro in Originibus Clarom., et quidem basilica exstat in honore sancti Ferreoli haud procul a Veteri Brivate sita. Verum Nanninus reliquias sancti Juliani e nova ad Veterem Brivatem deferens, sancti Ferreoli ecclesiam habere obviam non potuit: si quidem Brivas Nova inter Veterem sita est et

885 Sed quoniam non est absurdum, si beatus Julianus cum Joanne aut Martino dona sanitatum impertiat, cum quibus victor sæculi in cœlo tripudiat, referam adhuc qualiter cum Nicetio Lugdunensi simili virtute floruerit. Igitur infra terminum territorii Turonici, Litomeris quidam in honore sancti

ad benedicendum evocati, sancti Juliani martyris, cum Nicetii Lugdunensis, reliquias collocavimus. Sed non multo post tempore casus adveniens, dum 886-890 fideliter orationem fudit, visum recipere meruit. Memini hujus cæci in libro Vita sancti Nicetii (Vita Patrum cap. 8), quia dignum est ut communis virtus utriusque sancti scripta [Laud., scriptura] connectat. Ergo his miraculis lector intendens intelligat, non aliter nisi martyrum reliquorumque amicorum Dei adjutoriis se posse salvari. Ego autem Domini misericordiam per beati martyris Juliani patrocinia deprecor, ut advocatus in causis alumni proprii, coram Domino assistens obtineat ut absque impedimento maculæ ullius hujus vitæ cursum perCagam, atque illa quæ confessus sum in baptismo irreprehensibiliter teneam, fideliter exerceam, ac viriliter usque ad consummationem hujus vitæ custodiam. Amen.

Explicit liber secundus, de Gloria sancti martyris Juliani peculiaris patroni nostri.

eeclesiam sancti Ferreoli. Forte Vibriacensis domus hic appellatur Vibrac seu Vibrat, vicus dioecesis Claromontensis, aut certe Vebret in eadem diœcesi.

Sic Germ. et Colb. c. Gem., ad meridianam pervenisset horam. Cæteri cum Edit., pervenisset, coram hoste. Sur., palam hostæ.

d Gem. Veniensque ad eum unus amisso oculorum

usu.

SANCTI GEORGII FLORENTII GREGORII

EPISCOPI TURONENSIS

LIBER

DE GLORIA BEATORUM CONFESSORUM.

Præfatio.

891-892 Pudet insipientia, reprobo imperitoque atque inerti, illud aggredi quod non potest

a Laud., cum Edit. plerisque, insipientem, etc., in quarto casu. Ed., infra, quod non possum.

adimplere sed quid faciam? quod occuli non patior, quæ de beatorum virtutibus vel ipse sæpius inspexi, vel per relationém bonorum virorum et certae fidei evidenter gesta cognovi: sed timeo ne cum scribere cœpero, quia sum sine litteris rhetoricis et arte grammatica, dicat mihi aliquis [Al., alter]: Ausu rustico et idiota, ut quid nomen tuum inter scriptores indi æstimas? Aut opus hoc a peritis accipi putas, cui ingenium artis non suppeditat, nec ulla litterarum scientia subministrat? qui nullum argumentum utile in litteris habes, qui nomina discernere nescis; sæpius pro masculinis feminea, pro femineis neutra, et pro neutris masculina commutas, qui ipsas quoque præpositiones, quas nobilium dictatorum observari sanxit autoritas, loco debito plerumque non locas, Nam pro ablativis accusativa, et rursum pro accusativis ablativa ponis a. Putasne videbitur ut bos piger palæstræ ludum exerceat, aut asinus segnis inter sphæristarum ordinem celeri volatu discurrat? Aut certe numquid poterit corvus nigredinem suam albentium columbarum pennis obtegere, aut obscuritas picis, liquoris lactei colore mutari? Nempe ut ista fieri possibile non est, ita nec tu poteris inter scriptores alios haberi. Sed tamen respondebo illis, et dicam Quia opus vestrum facio, et per meam rusticitatem vestram prudentiam exercebo. Nam, ut opinor, unum beneficium vobis hæc scripta præbebunt ; scilicet, ut quod nos inculte et breviter stylo nigrante describimus, vos poteritis lucide 893 ac splendide stante versu in paginis prolixioribus dilatare. Igitur in primo libello inseruimus aliqua de miraculis Domini ac sanctorum apostolorum, reliquorumque martyrum, quæ hactenus latuerunt, quæ Deus ad corroborandam fidelium fidem quotidie dignatur augere, quia valde molestum erat ut traderentur oblivioni. In secundo posuimus de virtutibus sancti Juliani martyris. Quatuor vero libellos de virtutibus sancti Martini. Septimum de quorumdam feliciosorum a vita. Octavum hunc scribimus de miraculis confessorum, specialius legentem poscentes, ut quia nobis, ut sæpe testati sumus, nec artis ingenium suppeditat, nec sermonum facundia juvat, veniam temeritati libenter indulgeat: quem non jactantia mundialis erigit ut scribat, sed deprimit pudor ut sileat, amor timorque Christi impellit ut referat. Et quoniam primum libellum de Domini miraculis inchoavi, velim et huic libello de sanctorum angelorum virtutibus adhibere principium.

Mss. plerique: Nam ablativis........... rursum accusa- A tivis ablativa præponis.

b Sic dicebantur qui sphæra seu pila ludebant. Vide Apollinarem Sidonium, lib. 11 epist. 9, et lib. V epist. 17. Hic porro ludus agilitatem exigit, qua asinus caret, unde manavit adagium quod hic laudat Gregorius.

Clar, a. et Colb. a. cum Edit., scriptura præbebit. d Laud. et Bell. cum Bal., religiosorum.

CAPUT PRIMUM.

De virtutibus angelorum.

Igitur dum in Arverno territorio commorarer, vir mihi fidelis retulit, et scio quia vera narravit, quia evidenter cognovi gesta fuisse quæ dixit. Jubet a, inquit, fieri ex annonis aqua infusis atque decoctis, messoribus poculum præparari. Hanc autem coctionem Orosius a coquendo ceriam vocari narravit : quod cum præparatum fuisset, et in vase reconditum, atque ille apud urbem moras innecteret, ut mos servorum est, maxima parte exhausta, exiguam dominicis usibus reliquerunt. Ille quoque fidus de jussione invitare messores jubet, ut eo ab urbe redeunte hos segetem decidere reperiret. Quo facto jam operariis in 894 segete collocatis circiter septuaginta, advenit dominus fundi, perscrutansque qualitatem quantitatemque potus, perparum reperit. Tunc pudore confusus, et sibi factum ad verecundiam reputans, ne potus deficeret operariis, quod,

[blocks in formation]

e Octavo hic loco recenset Gregorius librum de Gloria Conf., quia etsi ante librum quartum de sancto Martino, et nonnulla capita de Vitis Patrum conscriptus fuerit, eum tamen post cæteros recognovit: unde et in vetustioribus Mss. ultimum locum occupat. Certe ipse Gregorius in prologo ad Vitas Patrum librum de Confessoribus laudat. Quare satius visum est ordinem in Editis jam admissum sequi.

B ut ipse arbitrabatur, super quinque modiorum mensuram non erat, quid ageret, quo se verteret, in ambiguo dependebat. Tandem inspirante Domino, conversus ad vasculum, nomina angelorum sanctorum, quæ sacræ docent lectiones, super aditum ejus devote invocat, orans ut virtus eorum parvitatem hanc in abundantiam convertere dignaretur, ne operariis deficeret quod haurirent. Mirum dictu! tota die ab hoc extractum nunquam defuit bibentibus; sed usquequo nox finem operandi fecit, omni. bus fuit in abundantia ministratum.

C

CAPUT II.

De sancto Hilario episcopo Pictaviensi. Hilarius beatissimus quarto exsilii anno ad urbem propriam est regressus, impletoque operis boni cursu, migravit ad Dominum (An. 368, 13 Jan.). Ad cujus beatum sepulcrum multæ quidem virtutes ostensæ narrantur, quas liber vitæ ejus continet. Sed tamen duo leprosi in eodem loco mundati sunt. dem sancti Miraculis. Ejusdem sancti Vitam fusiorem ex ipsiusmet scriptis collectam præfixit noster Petrus Coutant novæ ipsius operum editioni, quæ anno 1693 in lucem prodiit, ubi et habentur pleraque sanctorum Patrum et aliorum scriptorum de ejusdem sancti scriptis et virtutibus testimonia.- Habentur in Missali Francorum, num. 14, orationes et preces de Natali sancti Hilarii, prout in Missa, et fortasse in aliis officiis, tunc temporis dicebantur.

« PoprzedniaDalej »