Obrazy na stronie
PDF
ePub

ferebantur admissa. Uni tantum presbytero et tribus mulieribus, ex quibus una mater mea erat, hæc vi dere licitum fuit, cæteri non viderunt. Aderam fateor et ego tunc temporis huic festivitati, sed hæc videre non merui.

neris jactans, ac proferre quod innocentiæ meæ Deus A erat in conscientia. Sæpius enim ab eodem adulteria præstiterit, ut hæc mererer. Nec mora, elapsus subito sub me equus, ad terram eliŝit; in quo casu tam graviter sum contractus, ut vix surgere possem. Intellexi enim mihi ista a vanitate evenisse, satisque fuit dehinc observare, ne me ultra vanæ gloriæ stimiularet aculeus. Nam si evenit ut mererer deinceps aliqua de sanctorum virtutibus contemplari, 818 Dei illa munera [Laud., munere] per sanctorum fidem præstita præconavi.

CAPUT LXXXV.

De eo qui pedes in patena lavit.

In nullo est enim temeritas utilis, ut illud quisque appetat quod exercere non licet. Sic et Britannorum comes cum graviter a doloribus pedum affligeretur, et per medicos expendens substantiam suam, nibil commodius habuisset, dixit ei quidam de suis : Si enim ab ecclesia tibi aliquod vas ministerii quod in altari ponitur deferatur, in quo pedes ablueres, polerat tibi hæc causa ferre medelam stulti et inertes non cognoscentes quod sacrata Deo vasa non debeant ad usus humanos aptari. At ille celeriter ad ecclesiam mittit, et patenam argenteam sacrosancti altaris de sacrario suscepit; ibique pedes abluita ; sed statiın doloribus additis, ad plenum debilitatus, nunquam postea gressum facere potuit. Sed et Langobardorum ducem fecisse similiter comperi.

CAPUT LXXXVI.

:

De aiacono cui turris inter manus effugivit.

Deflemus benim scelera nostra et plangimus, cum nos mundos esse nescimus, et ad ipsum altare Domini accedentes, audenter sanctum corpus ejus et sanguinem, cum simus actu polluti, potius ad judicium sumimus quam ut veniam consequamur. Nam recolo quod in adolescentia mea gestum audivi. Dies passionis erat Polycarpi martyris inagni, et in Ricomagensi vico civitatis Arvernæ ejus solemnia celebrabantur. Lecta igitur passione è cum reliquis lectionibus, quas canon sacerdotalis invexit, tempus ad sacrificium offerendum advenit, acceptaque turre diaconus in qua mysterium dominici corporis habebatur, 819 ferre cœpit ad ostium, ingressusque templum ut eam altari superponeret, elapsa de manu ejus ferebatur in aera, et sic ad ipsam aram accedens, nunquam eam manus diaconi potuit assequi : quod non alia credimus actum de causa, nisi quia pollutus

a Ex hoc loco recte colligit Mabillon., lib. 1 Liturgie Gallic. cap. 7, patenas tunc capacissimas fuisse. Confer caput 8 libri de Virtutibus sancti Juliani.

b Hoc caput deest in Colb. tut. In Editis hunc habet titulum Non esse tractanda sacra animo polluto. Vox autem sacra Eucharistiam passim designat.

Martyrum Acta publice olim in ecclesia lecta fuisse probavimus in præfatione ad Actą martyrum sincera pag. 14. Etiam in missa recitabantur ex hoc loco, cui consentiunt Hilduinus in epistola ad Ludovicum Pium Areopagiticis præfixa, Braulio in Vita sancti Emiliani, et alii.

d Sic omnes Mss. quos licuit videre, cum Clict. Alii Editi posteriores, ministerium. Nostra lectio confirmatur ex sancto Odone qui hunc Gregorii locum

B

C

D

CAPUT LXXXVII.

De Epachio, qui post sumptum jentaculum ausus est celebrare.

Sic et Epachius presbyter, dum temere, quæ indignus erat agere præsumpsisset, divino judicio solo projectus occubuit. Hic enini dum dominici Natalis vigilias celebrare ecclesiam expetisset, per singula horarum momenta egrediebatur de templo Dei, ac in riebat, ita ut affirmarent multi eum post galli cantum domo sua pocula lasciva spumantibus pateris hauin ipsa nocte vidisse bibentem. Sed cum esset ex genere senatorio, et nullus in vico illo Ricomagensi, superius memorato, juxta sæculi dignitatem habere. tur nobilior, celebrare solemnia missarum expetitur. Nec dubitat miser vino madefactus appetere quod jejunus quisque non sine metu potest terrente conscientia explicare. Verum ubi explicitis verbis sacris, confracto corporis dominici sacramento, et ipse sumpsit, et aliis distribuit ad edendum : mox equini hinnitus ad modum vocem emittens, ad terram ruit, ac spumas cum ipsa mysterii sacri particula, quani dentibus comminuere non valuit, ab ore projiciens, inter manus suorum ab ecclesia deportatur. Nec caruit ultra hac epilepsiæ infirmitate, sed per singulos 820 lunares cursus incrementis decrementisque hæc sem per pertulit, quia ab haustu nimio vini minime infelix abstinuit. Quo ergo honore, quave reverentia hæc nox celebrari debeat, præsens exemplum docet. Quodam tempore, cum in hac solemnitate de vigilia egressus, paululum obdormissem, venit ad me vir quidam, dicens: Surge et revertere ad ecclesiam; et ego expergefactus, signo crucis opposito, iterum obdormivi. Nec destitit, sed iterat priora verba eadem quæ prius persona. Sed cum nec secunda admonitus vice consurgerem, et iterum obdormissem, advenit tertio, et alapam imponens maxillæ, ait : En tu reli quos ad vigilias admonere debes, et adhuc sopore opprimeris? Tunc pavore perterritus, cum grandi velocitate ad ecclesiam sum regressus. Hæc de Natalis dominici vigilia dicta sufficiant. Sed ad temerarios

revertamur,

referens lib. 1 Collationum capite 32, hæc verba
interpretatur capsam cum corpore Domini. Et quidem
Felix episc. Bituricensis laudatur a Fortunato, lib.
carm. 23, quod ejusmodi turrem fieri curavisset,

Quam bene juncta decent, sacrati ut corporis Agni
Margaritum ingens, aurea donà ferant.

Hinc egregie confirmatur sententia Mabillonji nostri,
in Liturgia Gallicana et in Commentario in Ordinem
Romanum, § 20, scribentis morem olim in ecclesia
fuisse ut pontifici ad altare procedenti præferretur
Eucharistia. Qui mos, uti ex hoc loco patet, non solum
Romæ, sed etiam in Gallia receptus erat. Ejusmodi
turris benedictionem vide infra in appendice.

• Editi et aliquot scripti, eademque personal.

783

CAPUT LXXXVIII.

De Jordane fugiente coram muliere facinorosa.
Mulier erat adultera ab Hierico civitate, cujus hæc
erat consuetudo teterrima, ut quoties a scorto con-
cipiens partum edidisset, statim suffocatum terræ
reconderet, ut scilicet fieret occultum hominibus,
quod Deum et ejus angelos non latebat. Scilicet cum
dies sanctus Epiphaniorum advenisset, et omnes in
Jordanem descenderent abluere tam vulnera corporis
(Vid. supra, cap. 17) quam animæ cicatrices, hæc cum
reliquo populo ad littus accessit. Cumque levatis
usque ad geniculum vestimentis, ut amnem ingrede-
retur, mirum dictu! fugit aqua ante pedes ejus : illa
quoque insequente, Aluvius ad ripam aliam premeba-
tura. Hæc videntes populi, mirati sunt tale factum in
die celeberrimo contigisse: cognoscentesque mulie-
rein esse facinorosam, interrogant 821 quid mali
fecerit, ut hæc ei in tali frequentatione populi eve-
nissent. At illa conversa ad populum crimen fatetur,
dicens: Septem jam a me parvulos editos interfeci,
quos de incestu concipiens, metui publicare, octavum
adhuc die præterita suggillavi. Rogo ergo ut fundatis
pro me orationem ad Dominum, quatenus remissa
iniquitate, peccare jam desinam, ne me cœlestis ira
consumat. Hæc ea loquente, omnis populus prostra-
tus ad terram, precem fudit ad Dominum, ut ei mise-
ricorditer ignosceret, quod adminiculante ignavia
deliquisset. Post orationem vero mulier, extensis per
terram brachiis, spiritum exhalavit. Quod ob hoc
contigisse reor, ne crimen indultum iteraretur ulte-
rius. Cognovit autem populus delictum, cur aquæ
fluminis ante faciem mulieris recessissent. Imple-
tumqué est illud Salomonis proverbium, quia Spiritus
Domini fugit fictum (Sap. 1, 5). Miraculum hoc ab ore
Joannis diaconi (V. supra, cap 19) factum ita cognovi;
asserebat enim se tunc temporis fuisse præsentem.
CAPUT LXXXIX.

Non potuisse cadaver Antonini scelerati in æde sancti
Vincentii quiescere.

A rum ubi cunctos sub alta noctis silentia sopor arripuit, et omnes blandiente somno dedissent membra quieti, sarcophagus ille a sancta basilica per fenestram projicitur, et in medio deponitur atrii. Mane autem facto, ibi repertus est effractum 822 super se opertorium habens. Denique propinqui illius non intelligentes virtutem Dei, neque sentientes Sancti injuriam, in cujus templo indignum temere sepelierant, iterum deposito sarcophago in loco in quo prius fuerat, altius suffoderunt. Altera vero illucescente die invenerunt eum iterum foris ejectum in medio esse atrii, et sic intellexerunt magnalia Dei. Ex hoc enim a nullo tactus, usque hodie in loco quo ejectus est in testimonium reservatur d. Hæc de temerariis dicta sufficiant.

B

h

CAPUT XC.

De Vincentio martyre glorioso.

Vincentius autem vel levita, vel martyr Hispanus martyrium consummavit (An. 304, 22 Jan.). Apud terminum vero Pictavum vicus est in Arbatilico, nomine Becciaco, in quo ejus habentur reli. quiæ. Cujus solemnitas duodecimo Kalendas mensis undecimi celebratur. Sed incolæ loci, et præcipue archipresbyter errorem nescio quem passus, ante diem eam voluit celebrari. Dictis igitur missis, cum ad convivium residerent, ecce unus ex energumenis clamare cœpit, ac dicere: Currite, cives, egredimini a vico, exite obviam beato Vincentio ecce ad, vigilias venit, ecce festa ejus crastino habituri eritis die. C Hæc eo dicente, renovant solemnia, et tota noete in vigiliis excubant. Mane autem facto, dum missarum mysteria celebrarentur, et hic energumenus, qui adventum Sancti prædixit, et alii cum eoden duo, mundati sunt: sed et duo paralytici ipsa die directi sunt, et sic a festivitate cum lætitia est discessum. Cum autem reliquiæ ejus a quibusdam peregrinis deferrentur, ad Ceratensem Turonicæ urbis vicum i accesserunt, ibique ad tugurium cujusdam pauperis deferentes, suscepti sunt: 823 in crastino autem duo paralytici super hæc pignora acceperunt gressum, unusque cæcus lumen recepit. Haud procul autem ab illo vico est alius, quem Orhaniacum vocant, in cujus ecclesia hujus Sancti habentur reliquiæ: quæ cum a furibus ablatæ fuissent, et ipse qui

Apud burbem enim Tolosatium ferunt fuisse quemdam, Antoninum e nomine, iniquum in Deum, et omnibus hominibus odibilem, eo quod multa perpetraret scelera. Factum est autem, ut, impletis diebus, migrans a sæculo, in basilica beati Vincentii sepeliretur, in qua ipse sibi vivens vas deposuerat. Ve- D easdem abstulerat in Biturigo cuidam abbati accepto

a Simili fere modo Maria Ægyptiaca ingredi ecclesiam divinitus prohibebatur, donec pœnitentiam spopondisset. Vide ejus Vitam die 2 Aprilis apud Bollandianos.

b Hoc caput et duo seqq. desunt in Clar. b.
Colb. tut. et Clar. a, Antonium.

₫ Simile miraculum contigit monacho, qui parentes suos invisens defunctus fuerat, apud Gregor. Magnum, lib. 11 Dialog. cap. 24. Vide et lib. 1v cap. 53, ubi Valentinus in ecclesia sancti Syri sepultus Mediolani nocte sequenti turpiter ejectus est.

e Hoc caput deest in Colb. tut.

f Clar. a, Colb. a et Editi plerique, Hispaniis, alii Hispanis. De celeberrimo hoc martyre plura conge rere superfluum esset. Videsis Acta martyrum sincera, pag. 387.

Arbatilicus, seu Herbatilicus pagus, in Namnetum Pictonumque confinio sitas, ab Herbadilla urbe sic dictus, quæ terræ hiatu absorpta fuisse dicitur circa annum 580. Diu tamen postea pagus priscum nomen retinuit cum comitatus titulo (le Comté d'Herbauge). Lege Valesii notitiam, et Mabillonii notas in Vitam sancti Amandi, sæc. 11 Benedictino ad an. 679.

Hic aperte Gregorius Januarium mensem undecimum appellat, contra Scaligeri opinionem. Vide et cap. sequens, lib. 11 cap. 29, et lib. iv de Mirac. sancii Martini cap. 4. Aliter tamen numerare videtur infra, lib. I cap. 35.

iDe hoc et Orbaniaco in notis ad cap. ult. lib. x Historiæ actum est.

pretio reliquisset, revelatum est abbati, ut eas loco A ribus est effracta (An. 304, 1 Aug.). Hic vero martyr

unde dimota [Al., demptæ] fuerant restauraret. Nihilominus et archipresbytero huic monasterio propinquo per visum manifestatum est, ne penitus moras innecteret ad restituendum. Quas acceptas cum psallendo deferret, homo quidam qui per annum integrum oppressus gravi ægritudine decubabat, inter suorum deportatus manus, ut velum quo sanctæ tegebantur favilla [Al., reliquiæ] adorans suppliciter osculatus est, mox compressa infirmitate sanatus, exsequiis martyrialibus cum reliquis est secutus. CAPUT XCI.

De sancta Eulalia.

in Gerunda Hispaniæ passus est urbe. Fur vero apprehensis palliis sericis, textis auro, monilibusque exornatis, cum reliquis ornamentis abscessit. Quo eunte, conjungitur ei homo ignotus, interrogans quo pergeret. Cui ille respondit : Si sermo meus occuleretur tecum, ostenderem tibi thesaurum magnum. Et ille: Ostende, ait, quæ volueris, totis a me obtegetur viribus. At ille ostendit ei species illas, dicens: Si in aliis hæc regionibus venundantur, utrique nostrum lucrum inferent multum. Et ille : Ego sum, inquit, homo, cui in diversis regionibus multi habentur amici, et est mihi domus magna atque secreta: si hæc in ea posueris, deinceps cum libuerit, venundabis. Et præcedens, sequebatur B homo cum sarcina, putans se ad aliam duci urbem ; concluserat enim Deus oculos ejus, et non cognoscebat quia per viam qua venerat regrediebatur. Quid multa? Pervenitur ad basilicam Sancti, et ait ad cum vir: Ecce domum de qua locutus sum tibi; ingredere et depone sarcinam tuam. Ille quoque ingressus est. Verum ubi deposita sarcina cœpit aspicere, ad se reversus, cognovit basilicam Sancti, de 825 qua res illas abstulerat. Vir autem jam recesserat ab eo. Et sic cuncta quæ cum viro illo gesserat populis enarravit: unde indubitatum est ipsum ei Martyrem beatum apparuisse. Hujus reliquiæ apud Narbonensem basilicam retinentur. Sed cum hujus dis altitudo, ne Liguria, quod est locus amoenissimus, a palatio regis cernerctur arceret, contulit hæc cum Leone consiliario rex Alaricus. Qui ait: Deponatur ex hoc ædificio una structura machinæ ; et rex quæ pla cuerit liberius contemplabitur. Et statim vocatis operariis, idem consiliarius humiljavit basilicam Sancti, ædificiis non meritis. Sed ille protinus lumine caruit oculorum.

Eulalia gloriosa apud Emeritam urbem passa b (An. 304, 10 Dec.), magnum miraculum in die immolationis suæ populis profert. Sunt igitur ante ejus altare, quo sancta membra teguntur, tres arbores, sed ignarus ego cujus sint generis: cumque jam medio mense decimo, quando ejus passio celebratur, sint ab omni foliorum decore nudatæ, ea die illucescente cœlo, in modum columba alitis flores proferunt suavitatis, scilicet quod sanctus ejus spiritus in columbæ specie penetraverit cœlos, et quod beatum ejus corpusculum, jam exanime vestibusque nudatum. nix cœlitus decidua molli vellere contexisset. Quod miraculum si solita arbores protulerint libertate, scit populus sibi annum vel pressuris vaeuum, vel frugibus plenum. Quod si tardius flores ex more paruerint, cognoscit plebs sua hoc fieri noxa; nam priusquam erumpant, querula 824 ad sepul- C crum Martyris ac mœsta decumbit, deprecans ut solitam promereatur conspicere gratiam. Sed nec psallendo procedit, si hæc manifestata non fuerint. Si placatur Martyr a lacrymis plebis, emergunt protinus ex arboribus gemmei flores, qui odorem nectareum respirantes, animi mæstitiam et adventu lætificent, ot reficiant suavitate. Dehinc diligenter collecti, et in basilicam sacerdoti delati, processio cum gaudio celebratur, nam et hos flores sæpius infirmis prodesse cognovimus.

CAPUT XCII.

De basilica sancti Felicis.

Quodam & tempore Felicis martyris basilica a fu

a

Clar. a et Colb. a emend. exsequias marty- D riales.

b Cum ipsius Acta vulgata non adeo certa sint, ejus martyrii historiam ex Prudentio retulimus inter Acta martyrum sincera, pag. 497, ubi plura observavimus. Vide missam in ejus Natali, lib. de Liturgia Gallic., num. 18 Missalis Gothici. Emerita olim Lusitaniæ metropolis hodie in Extremadura excisa jacet, sede ejus Compostellam translata.

c Hoc miraculum, et sequens de nive, habet Prudentius hymno 5 Περὶ στεφάνων.

d Deest hoc caput in Colb. tut. Sancti Felicis Acta in Mss. Codd. passim occurrunt, et quidem non speruenda, in quibus sub Daciano præside passus dicitur. Eum laudant Prudentius, sanctus Eulogius, et alii. Gerunda autem, ubi passus est, vulgo Gironne, urbs est celebris in Catalaunia ad Sambrocam fluvium (le Ter), titulo ducatus et sede episcopali insignita.

e

CAPUT XCIII.

De Hemeterio et Chelidonio martyribus. Calagurris i autem urbs Hispania Hemeterium Chelidoniumque martyres gestat, et sæpe ab eorum virtute miracula cernendo, diversarum ægritudinum medicamina capit. Hi etenim martyres a persecutore comprehensi, et ad supplicium rapti (An... 3 Mart.), dum diversis pœnis afficerentur ob divini nominis

* Quæ sequuntur non habentur in Clar. b.

f Aliquot Mss., non cerneretur. Mart., altitudine Liguria... non cerneretur. Locus ille postmodum appellatus est Livoria, vulgo la plaine de Livière, ut monet Valesius. Situs locorum etiam hodiernus hujus historiæ veritatem firmat. Nam destructa licet sub Ludovico XII rege sancti Felicis basilica, ne urbis munitionibus noceret, superest sacellum ipsi substitutum, sub nomine sancti Felicis, cum prioratus titulo, quod inter Livoriam (la plaine de Livière) interjacet et locum ubi palatium olim situm erat. Capitolium olim nuncupabatur, hodieque vulgus le Capdueil appellat.

Is est ipse Leo, cui, tunc Evarigis regis consiliario seu quæstori, scripsit Apollinaris Sidonius epist. 3 libri vinet epist. 22 lib. iv. Eumdem laudat Ennodius in Epiphanii Vita.

Alii Scripti et Editi, structuræ machina.

1 Hoc caput et sequens desunt in Clar. a. Aliquot

confessionem, excepta ultimæ damnationis sententia, A speluncam concludunt, ibique per multos dies habi

deducuntur ad decollandum. Cumque eorum capita lictor incideret, miraculum populis magnum apparuit. Nam unius annulus, orariumque alterius nube susceptum est, et in cœlos evectum. Viderunt hæc omnes qui aderant, et usquequo acies oculorum intendere potuit, fulgorem auri candoremque lintei suspectu sequebantur attonito [Al. attoniti]. Præbet hujus rei testimonium Aurelius Clemens in libro Coronarum, his versibus, dicens :

Illa laus occulta non est,
Nec senescit tempore.

Missa quod sursum per auras
Evolarunt munera,

826 Quæ viam patere cœli
Præmicando ostenderent.

Illius fidem figuraus
Nube fertur annulus;
Hic sui dat pignus oris
Ut ferunt orarium.

Quæ superno rapta flatu
Lucis intrant intimum,
Per poli liquentis axem
Fulgor auri absconditur.

Ac diu visum sequacem
Textilis candor fugit,
Subvehuntu? usque in astra
Nec vident amplius.

CAPUT XCIV.

De beatissimo Cypriano.

taverunt. Egrediebatur tamen unus ex eis, et comparabat victus, et quæ necessaria erant exhibebat. Revertente autem imperatore in eamdem civitatem, isti petierunt ad Dominum ut eos ab hoc periculo dignaretur eruere, factaque oratione prostrati solo obdormierunt. Cumque imperator didicisset eos in hoc antro morari, nutu Dei jussit os spelunca magnis lapidibus oppilari, dicens: Ibi intereant qui diis nostris immolare noluerunt. Quod dum ageretur, quidam Christianus in tabula plumbea nomina et martyrium eorum scribens, clam in aditu caveruæ priusquam oppilaretur inclusit. Post multorum vero annorum curricula, cum, data Ecclesiis pace, Theodosius d Christianus obtinuisset imperium (An. 447), surrexit B hæresis immunda Sadducæorum, qui negant resurrectionem futuram. Tunc quidam civis Ephesius, dum caulas ovibus secus montem ipsum facere destinat, ac lapides divolvit ad coaptanda earum septa, ignarus quæ agerentur introrsum, patefecit ingressum ejus; non tamen cognovit arcanum quod habebatur intrinsecus. Dominus autem immisit septem viris spiritum vitæ, et surrexerunt, putantesque quod una tantum nocte dormissent, miserunt puerum unum ex se qui cibos emeret. Cumque veniens super portanı civitatis vidisset crucis gloriosa signaculum, audissetque per Christi nomen jurare populum, obstupuit · prolatisque nummis, quos a tempore Decii habebat, a mercatore comprehenditur, dicente sibi: Quia absconditos antiquitus thesauros reperisti. At ille negans deducitur ad episcopum ac judicem eivitatis. Cumque ab his argueretur, 823 compellente necessitate, absconditum mysterium revelavit, et deduxit eos ad speluncam in qua viri erant. Cumque ingrederetur episcopus, invenit tabulam plumbeam, in qua omnia quæ pertulerant habebantur scripta, loculusque cum eis, nuntiaverunt hæc cursu rapido imperatori Theodosio. At ille veniens adcravit eos pronus in terra, qui tali colloquio cum eodem usi sunt principe: Surrexit, gloriose Auguste, hæresis, quæ popuJum Christianum a Dei promissionibus conatur evertere, ut dicant non fieri resurrectionem mortuorum. Ergo ut scias quia omnes, juxta apostolum Paulum, repræsentandi erimus ante tribunal Christi, idcirco jussit nos Dominus suscitari, et tibi ista loqui. Vide ergo ne seducaris et excludaris a regno Dei. Hæc audiens Theodosius imperator glorificavit Dominum, qui non permisit perire populum suum. Viri autem iterum prostrati in terram, obdormierunt, quibus Baronium, ad 27 Julii.

Cyprianus b beatissimus Carthaginensis et antistes el martyr (An. 258, 13 Sept.), salutem sæpius infirmis supplicantibus præstat, in cujus basilica analogius, in quo libro supra posito cantatur aut legitur, mirabiliter compositus esse refertur. Nam ex uno lapide marmoris totus sculptus asseritur : id est mensa C desuper, ad quam per quatuor gradus ascenditur; cancelli in circuitu, subter columnæ, quia et pulpitum habet sub quo octo personæ recipi possunt. Qui nunquam ibi ullo ingenio potuit exhiberi, nisi virtus Martyris præstitisset.

CAPUT XCV.

De septem Dormientibus apud Ephesum. Septem vero germanorum, qui apud urbem Ephesum requiescunt (An. 250, 27 Jul.), hæc est ratio. Tempore Decii imperatoris, cum persecutio in Christianos ageretur, septem viri comprehensi sunt, et ducti coram principe; borum nomina hæc sunt: Maximianus, Malchus, Martinianus, Constantinus, Dionysius, Joannes, Serapion . Qui diversis verbis tentati D ut cederent, nequaquam 827 acquieverunt. Imperator vero pro elegantia eorum, ne in momento perirent, spatium tractandi indulget. At illi in unam se Codd., Emeterius et Celedonius. Horum Acta jam tempore Prudentii perierant; passi sunt Calagurri, vulgo Calahorra, urbe episcopali Castelle Veteris, Vide Bolland., ad diem 3 Martii.

Prudentius, hymno libri Hapi oτspávav.

b Hoc caput deest in Colb. tut., licet sit in indice. De sancto Cypriano nihil satius quam pauca dicere juvat. Ejus Acta et Vitam a Pontio scriptam, etc. dedimus in Actis mart. sinceris, ad an. 258.

e Paulo aliter a Græcis referuntur corum nomina. Primus omnium, quos quidem novimus, hos martyres celebravit noster Gregorius. De his apud Photium, Cod. 255, Constantinum Manassem et alios. Vide

[ocr errors]

d Is est Theodosius junior, Arcadii filius, sub quo, ut aiunt, Theodorus episcopus Egarum seu Æginensium resurrectionem mortuorum futuram negabat. De hac re consulendus Theophanes ad annum 23 Theodosii.

• Hunc Marum seu Marinum appellat Photius, Stephanum Metaphrastes apud Surium: prior ignotus est, alter vero Bassianum e sede sua exturbaverat an. 448, et ipse vicissim exauctoratus fuit in synodo Calcedonensi an. 451. In uno Cod. Marinus episc. et proconsul Antipatus appellantur.

cum Theodosius imperator sepulcra ex auro fabricare A rent. Producuntur viri e lacu, confessi Christum,

vellet, per visum prohibitus est ne faceret. Viri autem usque hodie palliolis sericis aut carbasinis cooperti, in ipso loco requiescunt: quod passio a eorum, quam Syro quodam interpretante in Latinum transtulimus, plenius pandit.

CAPUT XCVI.

c

B

De quadraginta octo martyribus Armeniæ. Ferunt autem fuisse apud Armeniam quadraginta octo viros (An. 520, 9 Mart. ), qui in ipsos montes Armeniæ, in quibus, præ altitudine nimia, magno frigore aquæ et terra restringuntur, passi sunt. Quorum montium celsitudinem non parvam esse Legislator exponit, cum super eos arcam a Noe fabricatam requievisse ait (Gen. v, 4). Ibi effossa persecutor 829 terra, cisternam magnam efficiens, aqua repleri jubet nudatosque viros, ligatis post tergum manibus, in lacum gelu concatenatum præcepit poni, succenso e regione balneo, dicens: Eligite e duobus unum. Aut in isto frigore Christum vestrum confessi deficite; aut negantes, oblato diis sacrificio, ad balneum convolate, ut possitis vivere, et non male propter crucifixum hominem mori. Negantibus quoque cunctis sacrificare dæmoniis, videt custos eorum quadraginta octo coronas pretiosissimas e cœlo dilapsas descendere super capita virorum, et unam quoque earum revocari; defecerat enim fides viri unius, et protinus relictis satellitibus velociter ad balneum convolavit; immolatisque victimis, honoratus a præside, in balneo tepenti ablutus est, excepturus in posterum perpetui ignis supplicium. Hæc custos ille, ut diximus, cernens, voce magna proclamat se Christianum esse, dicens: Cum iisdem mori desidero. Nec mora, diversis pœnis affectus spoliatur veste, non fide: et in lacum ponitur, frigora cum reliquis perpessurus, sed adepturus coronam, quam miser ille perdiderat. Jam enim virorum emortua erant frigore corpuscula, et dentibus in se collisis, ipse quoque vocis sonitus claudebatur: unum tantum murmur oraLionis cœlo ab arcanis pectoris illabebatur notum soli Deo, qui novit occulta cordis. Tremebant fessi artus tam inedia quam pruina; erat spes cœlo intenta, jam carne præmortua. Interea judex iniquus, amotis lymphis, balneum succendi septuplum jubet, ut scilicet quos algor non laxaverat, incendia sæva dissolve- D

a Habetur ex Simeone Metaphraste apud Surium die 27 Julii; sed aliam esse ab ea quam Gregorius in Latinum transtulit, vel ex eo solo manifestum est, quod nomina ibi aliter quam apud Gregorium recenseantur. Aliam invenimus in Mss. in qua nomina sicut hic recenset Gregorius habentur; sed cum incertum sit an ea sit ipsa quam Gregorius transtulit, nihilque novi habeat, eam edere superfluum fuisset.

b Deest hoc caput cum sequenti in Colb. tut. Hic, sicut et lib. x Hist. cap. 24, Martyres quadraginta octo dicuntur, quamvis certum videatur eos non plures quam quadraginta fuisse. Passi sunt apud Sebasten in Armenia sub Licinii persecutione, quorum martyrium sancti Patres pluribus celebrarunt. De his in Actis martyrum egimus pag. 580. Vide et Bollandianos, die 10 Martii.

[ocr errors]

mittuntur inter æstuantes ignium vapores; sed sustinent patienter illata supplicia, ut majorem accipiant palmam. Denique in his relinquentes corpora, animas Christo tradentes, martyrium consummaverunt in pace. Tunc præses victum se eoruin constantia cernens, putans vel mortuos posse 830 vincere, qui viventes superare nequiverat, jussit ipsa deinceps exuri corpuscula, et in flumen propinquum jactari. Quod cum factum fuisset, miraculi novitas flentibus Christianis apparuit. Restitit igitur unda, nec ossa semiusta absorbuit, sed super se tanquam commendata sustinuit et sic collecta a Christianis gaudentibus, cum honore dignissimo tumulata sunt.

d

CAPUT XCVII.

De glorioso martyre Sergio.

Sergius quoque martyr (An. 303, 7 Oct.) multa sigua in populis facit, curans infirmitates, sanansque languores fideliter deprecantium. Unde agitur ut ex hoc ingentia basilicæ vel promittantur vota, vel munera deferantur, ex quibus nihil omnino licet subtrahere aut auferre. Quod si quis fecerit, inox judicium aut noxæ [Al. Mss., nota) aut mortis incurrit. Ob hanc vero defens onem multi res suas Sancto devovent, scilicet ut ejus virtute munitæ non diripiantur a malis. Denique anus erat exigua, et credo evangelicæ illius pauperculæ similis, quæ quondam duo minuta, cum nihil aliud haberet, in gazophylaciun devote jactavit (Marc. x1, 41; Luc. xx1, 1). Ergo hæc pauculos gallinarum pullos habebat, quos ex voto basilicari ditioni subdiderat, datura in domo ipsius cum necessitas flagitasset. Igitur cum ad festivitatem Sancti multi populi advenissent, duo, conventione facta, qui hos pullos olim viderant, unum furto subtrahunt, incisoque capite, detractis plumis, truncatisque pedibus, positumque in vase cum aqua super ignem levant, instanterque succendunt. Fervet autem latex validissime, sed caro furtiva non coquitur: etiam fervendo aqua consumitur, nec prorsus pullus ille mollitur. Tentant crebro manibus, et unguem conantur infigere, sed duriorem sentiunt quam misissent. Interim adsunt convivæ evocati ad epulum, nullatenus sumpturi de apparatu. Exstat mensa 831 niveis velata mantilibus, opere plumario exornata. Conversis cibis in novam duritiem, catinus lymphis

c Lacum illum jam antea exstitisse verisimilius est ex sanctorum Patrum testimoniis, hodieque superstat. Cæterum Gregorius sanctos martyres in ipso lacu congelato frigore enectos cum aliis antiquis memorat, quos tamen Basilius non in lacu, sed in media urbe passos fuisse testatur; at Vossius antiquissimum Cod. Ms. Græcum in Cryptæ ferrate monasterio se vidisse testatur, ubi pro ἐν μέσῃ τῇ πόλει, legitur ἐν μέση τη λίμνη. Vide Bollandianos.

d Hoc caput et duo seqq. desunt in Clar. b. Sergins cum Baccho sub Maximiano martyr occubuisse dicitur. Ejus Acta Surius refert 7 Octob., quo die ejus festivitas celebratur. De eo vide notas in cap. 31 lib. vu Historiæ. Celebris est et antiqua in suburbio Andegavensi abbatia ord. sancti Benedicti cong. sancti Mauri, sub sancti Sergii nomine.

« PoprzedniaDalej »