Obrazy na stronie
PDF
ePub

B

autem et litteras litteris nostris, id est ∞, sicut Græci habent, ae, the, uur, quarum characteres subscripsimus. Hi sunt z A e. Et misit epistolas in universas civitates regni sui, ut sic pueri docerentur, ac libri antiquitus scripti, planati pumice rescriberentur.

g

[ocr errors]

XLVI. Agroecula autem Cabillonensis episcopus hoc obiit tempore; fuitque homo valde elegans ac prudens, genere senatorio. Multa in civitate illa ædificia fecit, domos composuit, ecclesiam fabricavit, quam & columnis fulcivit, variavit marmore, musivo depinxit. Magnæ autem abstinentiæ fuit, nam nunquam prandio usus est, nisi tantum cœna: ad quam sic temporive residebat, ut sole stante consurgeret. Humanitatis [1. staturæ] exiguæ, facundiæ vero magnæ erat. Obiit autem episcopatus anno quadragesimo octavo, ævi autem octogesimo tertio : cui Flavius referendarius Guntchramni regis successit.

Spiritum sanctum, qui Pater et Filius. Sic, inquit, A nulli penitus metrica conveniunt rationi. Addidit prophetis ac patriarchis apparuit, sic eum ipsa Lex nuntiavit. Cumque hæc mihi recitari jussisset, ait: Sic, inquit, volo ut tu et reliqui doctores Ecclesiarum credatis. Cui ego respondi: Hac credulitate relicta, pie rex, hoc te oportet sequi quod nobis, post apostolos, alii doctores Ecclesiæ reliquerunt; quod Hilarius Eusebiusque a docuerunt, quod et in baptismo es confessus. Tunc iratus rex ait: Manifestum est mihi in hac causa Hilarium Eusebiumque validos inimicos haberi. Cui ego respondi: Observare te convenit, neque Deum, neque sanctos ejus habere offensos. Nam scias, quia in persona aliter Pater, aliter Filius, aliter b Spiritus sanctus. Non Pater assumpsit carnem, neque Spiritus sanctus, sed Filius; ut qui erat Dei Filius, ipse ad redemptionem hominis filius haberetur et virginis. Non Pater passus, neque Spiritus sanctus, sed Filius; ut qui carnem assumpserat in mundo, ipse offerretur pro inundo. De personis vero quod ais, non corporaliter, sed spiritaliter sentiendum est. In his ergo tribus personis una gloria, una æternitas, una potestas. At ille commotus ait: Sapientioribus te hæc pandam *, qui mibi consentiant. Et ego: Nunquam erit sapiens, sed stultus, qui hæc quæ proponis sequi voluerit. Ad hæc ille frendens, 258 siluit. Non post multos vero dies adveniente Salvio Albigensi episcopo, hæc ei præcepit recenseri, deprecans ut sibi consentaneus fieret. Quod ille audiens, ita respuit, ut si chartam, in qua hæc scripta tenebantur, potuisset attingere, in frusta discerperet. Et sic rex ab hac intentione quievit. Scripsit alios libros idem rex versibus, quasi Sedulium secutus; sed versiculi illi

a Scilicet Vercellensis episcopus, qui cum Hilario Pictavensi egregie contra hæreticos sanctæ Trinitatis impugnatores decertavit. Porro hic Chilpericus Sabellii falsa dogmata renovabat.

Sic Corb., Bec., Colb. c. et vel. ed. Ita et Colb. a. habebat, sed aliquis subtus litterami apicem apposuit, ut conticeret, alter Pater, alter Filius, alter Spiritus sanctus. Quæ lectio est Regm. et Chesnii.

Regm., hæc pandere decrevi.

XLVII. Eo tempore et Dalmatius 259 Ruthenæ civitatis episcopus, migravit a sæculo, vir in omni sanctitate præcelsus abstinens vel [1. et] a cibis, vel a concupiscentiis carnis; valde eleemosynarius, et cunctis humanus, in oratione et vigiliis satis stabilis. Ecclesiam construxit, sed dum eam ad emendationem sæpius destruxit, incompositam dereliquit. Post cujus obitum multi, ut fit, episcopatum expetunt. Transobadus i vero presbyter, qui quondam archidiaconus ejus fuerat, maxime in hoc intendebat, fidus quod filium suum cum Gogone, qui tunc regis erat nutritius, commendaverat. Condiderat autem C episcopus testamentum, in quo regis exenium, qui post ejus obitum acciperet, indicabat, adjurans ter

d Corb., nulla penitus metrica conveniunt ratione. Chilperici eloquentiam et in litteras propensionem laudat Fortunatus lib. ix, carm. 1. Nibil de ejus operibus superest, præter aliquot versus in honorem sancti Germani Parisiensis episcopi, quos Aimoinus refert. Eos tamen a Fortunato compositos putat Brouverus, nec alii tantæ antiquitatis esse putant. D Sedulius sub Theodosio Romæ claruit, quem poetæ Christiani imitari studuerunt. Vide Bedam lib. v Hist., cap. 19.

• Hos characteres, prout in cod. Corb. omnium antiquissimo habentur, repræsentavimus. In Colb., wo. Y ae. y, quæ per medium lineola transversa secatur, z. ▲ uui. Regin., o u. y the. z. y uui. Bec., cec. Y ae. z the, et post litteras incognitas vui. Idem Gregorii caput in veteri canonum et professionum fidei collectione, ex cod. Colbertino ab annis circiter 800 scripto, habetur, ubi eædem litteræ eodem fere modo ac in cod. Corb. exaratæ sunt, nisi quod ultima littera sit a, uiui. Hos characteres plerique editi per litteras græcas expresserunt ∞, seu O Y Z II. In Aimoini edit. in lib in, cap. 41, ch. th. 9 ph.; X ubi codex S. Germani a Pratis ab ann. circiter 400 scriptus habet Y ae. T the. amu. Cæterum hæ litteræ PATROL. LXXI.

eamdern fortunam expertæ sunt, atque illæ, quæ olim a Claudio imp. adinventæ fuerant, id est simul cum suo auctore perierunt.

f Hoc caput deest in Corb. et Colb.

8 Regi., quam vario ornatu decoravit. Hic magnæ fuit abstinentiæ, ita ut nunquam in die ederet, nisi semel, et hoc cœna vocabatur, in qua sic tempore veris sedebat, etc. Forte pro temporive, legendum est tem porius, ut habent codd. scripti in Regula S. Benedicti, cap. 11. Musivum autem, de quo hic et passim Gregorius, est opus tessellis ita contextum, ut varias figuras repræsentet, quod apud veteres in magno fuit pretio, nostris dicitur ouvrage à la mosaïque. De his egregium volumen Romæ edidit vir illust. Joannes Ciampinus. Vide et Bergerium lib. 11 de Viis publicis imperii.

Ejus festum celebrat martyrol. Rom. die 17 Martii. Interfuit concil. Aurelian. III, IV et v, Arvernensi 1, Paris. II et Lugdun. III. Vide lib. de Glor. Conf. cap. 85 et 86, et Bolland. ad. 17 Mart. Agricolam laudat Fortunat. lib. 1, carm. 22, quod tamen de Agricola Nivernensi episcopo intelligit Cointius.

i Hoc caput deest in Corb. et Colb. Dalmatius subscripsit concil. Arvern, an. 535, et Aurelian. Iv, an. 541, memoratur in Martyrol. Gallicano 13 Novembris. i Regm. et Bec., Transobaldus.. fisus.. cum Gorgone. De Gogone vide lib. vi, cap. 1.

Sic iidem codd. cum. Bad., et quidem recte; cæteri vero regi Sexenium. Non enim episcopus Sexenium sibi Successorem delegerat, sed indicavit conditiones, quibus ille episcopatus, quein exenium, seu xenium regis appellat, conferri deberet.

12

4

ribilibus sacramentis, ut in ecclesia illa non ordina- A auctoritate valeret, ad Marcovefam reginam, quam retur extraneus, non cupidus, non conjugali vinculo nexus, sed ab his omnibus expeditus, qui in solis tantum dominicis laudibus degebat, substitueretur. Transobadus autem presbyter epulum in ipsa urbe clericis præparat. Residentibus autem illis, unus presbyterorum cœpit antistitem memoratum impudicis blasphemare a sermonibus; et usque ad hoc erupit, ut eum delirum et fatuum nominaret. Hæc eo dicente, pincerna poculum oblaturus advenit. At ille acceptum dum ori proximat, tremere cœpit, laxatoque de manu calice, super illum [Al. alium], qui sibi erat proximus, caput reclinans, reddidit spiritum, ablatusque ab epulo ad sepulcrum, humo contectus est. Posthæc relecto testamento antistitis in præsentia Childeberti regis ac procerum ejus, Theodosius h, qui tunc archidiaconatu urbis illius potiebatur, epiScopus ordinatus est.

Charibertus rex nimium diligens in loco sororis toro asciverat, fugit. Quæ libenter eum colligens, provocat i, equorumque meliorum deputat esse custodem. Hinc jam obsessus vanitate, ac superbiæ deditus, comitatum ambit stabulorum . Quo accepto, cunctos despicit ac postponit; inflatur 261 vanitate, luxuria dissolvitur, cupiditate succenditur, et in causis patronæ alumnus proprius huc illucque defertur. Cujus post obitum refertus prædis, locum ipsum cum rege Chariberto oblatis muneribus tenere cœpit. Posthæc, peccatis populi ingruentibus, comes Turonis destinatur, ibique se amplius honoris gloriosi supercilio jactat; ibi se exhibet rapacem prædis, turgidum rixis, adulteriis lutulentum : ubi seminando B discordias, et inferendo calumnias, non modicos thesauros aggregavit. Post obitum vero Chariberti cum in Sigiberti sortem civitas illa venisset, transeunte eo ad Chilpericum, omnia quæ inique aggregaverat, a fidelibus nominati regis direpta sunt. Pervadente igitur Chilperico rege per Theodobertum filium urbem Turonicam, cum jam ego Turonis advenissem, mihi a Theodoberto strenue commendatur, ut scilicet comitatu quem prius habuerat potiretur. Multum se nobis humilem subditumque reddebat, jurans sæpius super sepulcrum sancti antistitis, nunquam se contra rationis ordinem esse venturum, seque mihi, tam in causis propriis, quam in Ecclesia necessitatibus, in omnibus esse fidelem. Timeba! enim, quod postea evenit, ne urbem illam iterum rex Sigibertus in suum dominium revocaret. Quo defuncto, succedente iterum Chilperico in regnum, iste in comitatum accedit. Adveniente autem Turonis Merovecho, omnes res ejus usquequaque diripuit. Sed dum Sigibertus duos annos Turonis tenuit, hicin Britanniis latuit. Qui assumpto, ut diximus. comitato, in tali levitate elatus est, ut in domo ecclesiæ cum thoracibus atque loricis, præcinctus pharetra et contum manu gerens, capite galeato ingrederetur, de nullo securus, quia omnibus erat adversus k. Jam si in judicio cum senioribus, vel laicis, vel clericis resedisset, et vidisset hominem justitiam prosequen tem, protinus agebatur in furias, ructabat convicia in cives; presbyteros manicis jubebat extrahi, milites fustibus verberari; tantaque utebatur crudelitate, ut vix referri possit. Discedente 262 autem Merovecho, qui res ejus diripuerat, nobis calumniator existit, asserens fallaciter Merovechum nostro usum

XLVIII. Audiens autem Chilpericus omnia mala quae faciebat Leudastes ecclesiis Turonicis, et omni 260 populo, Ansoualdum & illuc dirigit: qui veniens ad festivitatem sancti Martini, data nobis et populo optione, Eunomius in comitatum erigitur. Denique Leudastes cernens se remotum, ad Chilpericum dirigit, dicens: Usque nunc, o piissime rex, custodivi civitatem Turonicam; nunc autem me ab actione remoto, vide qualiter custodiatur. Nam noveris quia Gregorius episcopus eam ad filium Sigiberti tradere destinat. Quod audiens rex, ait: Nequaquam, sed quia remotus es, ideo hæc apponis. Et ille Majora, inquit, de te ait episcopus. Dicit C anim reginam tuam in adulterio cum episcopo Bertchramno misceri. Tunc iratus rex, cæsum pugnis et calcibus, oneratum ferro recludi præcepit in car

cere.

XLIX. Sed quia liber finem postulat, narrare aliqua de ejus aetionibus libet; sed prius videtur genus ac patriam, moresque ordiri. Cracina f Pictavensis insula vocitatur, in qua a fiscalis vinitoris servo, Leocadio nomine, nascitur. Exinde ad servitium arcessitus, culinæ regiæ deputatur. Sed quia lippis erat in adolescentia oculis, quibus fumi acerbitas non congruebat, amotus a pistillo promovetur ad cophinum. Sed dum inter fermentatas massas se delectari consimulat, servitium fugam iniens dereliquit. Cumque bis aut tertio reductus a fugæ lapsu teneri non posset, auris unius incisione mulctatur. Dehinc cum notam inflictam corpori occulere nulla

a Hinc nata vox nostra Gallica blâmer, quæ hic est et sæpe alias, apud Gregorium, hujus vocis significatio.

b Regm., Theodus. De hoc et aliis hic memoratis lib. vi, cap 38.

[blocks in formation]

D

[blocks in formation]

consilio, ut res ejus auferret. Sed post illata damna, A Pascha in tantum me conviciis et sputis egit, ut vix iterat iterum sacramenta, pallamque a sepulcri beati Martini fidejussorem donat, se nobis nunquam ad

versaturum.

L. Sed b quoniam longum est per ordinem prosequi perjuria vel reliqua mala ejus, veniamus ad illud, qualiter me voluit iniquis ac nefariis calumniis supplantare, vel qualiter in eum ultio divina descendit, ut illud adimpleretur: Omnis supplantans supplantabitur (Jerem. 1x', 4); et iterum, Qui fodit foveam, incidet in eam (Prov. xxvi, 27). Igitur post multa, mala quæ in me meosque intulit, post multas direptiones rerum ecclesiasticarum, adjuncto sibi Riculfo presbytero, simili malitia perverso, ad hoc erupit ut diceret me crimen in Fredegundem reginam dixisse: asserens si archidiaconus meus Plato, B aut Gallienus amicus noster, subderentur pœnæ, convincerent me utique hæc locutum. Tunc rex iratus, ut supra diximus (cap. 48), jussit eum pugnis calcibusque casum, oneratum eatenis recludi in carcerem. Nam Riculfum clericum à se habere dicebat, per quem hæc locutus fuisset. Hic vero Riculfus subdiaconus, simili levitate perfacilis, ante hunc annum consilio cum Leudaste de hac causa habito, causas offensionis requirit, quibus scilicet me offenso ad Leudastem transiret; nactusque tandem ipsum adivit, ac per menses quatuor dolis omnibus ac muscipulis præparatis, ad me cum ipso Leudaste revertitur, deprecans ut eum debeam recipere excusatum. Feci, fateor, et occultum hostem publice in domum suscepi. Discedente vero Leudaste, ipse se

pedibus meis sternit, dicens: Nisi succurras velociter, periturus sum. Ecce, instigante Leudaste, locutus sum quod loqui non debui. Nunc vero aliis me regnis emitte; quod nisi feceris, a regalibus comprehensus, mortales pœnas sum luiturus. Cui ego aio: Si quid incongruum rationi effatus es, sermo tuus in caput tuum erit; nam ego alteri 263 te regno non mittam, ne suspectus habear coram rege. Post ista Leudastes exstitit accusator ejus, dicens se sermones jam dictos a Riculfo audisse subdiacono. At ille iterum vinctus, relaxato Leudaste, custodia deputatur, dicens Gallienum eadem die et Platonem archidiaconem fuisse præsentes, cum hæc est episcopus elocutus. Sed Riculfus presbyter, qui jam promissionem de episcopatu a Leudaste habebat, in tantum elatus fuerat, ut Magi Simonis superbiæ æquaretur. Qui tertio aut eo amplius mihi sacramentum super sepulcrum sancti Martini dederat, in die sexta

[blocks in formation]
[ocr errors]

manibus temperaret, fidus scilicet doli quem præparaverat. In crastina autem die, id est sabbati in ipso Pascha, venit Leudastes in urbem Turonicam, assimulansque aliud negotium agere, apprehensos Platonem archidiaconem et Gallienum in vincula connectit; catenatosque ac exutos veste jubet eos ad reginam deduci. Hæc ego audiens, dum in domo ecclesiæ residerem mostus, turbatusque ingressus oratorium, Davidici carminis sumo librum, ut scilicet apertus aliquem consolationis versiculum daret. In quo ita repertum est: Eduxit eos in spe, et non timuerunt: et inimicos eorum operuit mare (Psalm. LXXVII, 53). Interea ingressi in fluvium super pon-tem qui duabus lintribus tenebatur, navis illa, quæ Leudastem vehebat, demergitur, et nisi nandi fuisset adminiculo liberatus, cum sociis forsitan interisset. Navis vero alia, quæ huic innexa erat, quæ et vinctos vehebat, super aquas, Dei auxilio, elevatur. Igitur deducti ad regem qui vincti fuerant, incusantur instanter, ut capitali sententia finirentur. Sed rex recogitans, absolutos a vinculo in libera custodia & reservat illæsos. Ad civitatem vero Turonicam Berulfus dux b cum Eunomio comite fabulam fingit, quod Guntchramnus rex capere vellet Turonicam civitatem; et ideirco ne aliqua negligentia accederet : 264 Oportet, ait, urbem custodia consignari. Ponunt portis dolose custodes, qui civitatem tueri as simulantes, me utique custodirent. Mittunt etiam qui mihi consilium ministrarent, ut occulte assumptis melioribus rebus ecclesiæ, Arvernum fuga secederem sed non acquievi. Igitur rex arcessitis regni sui episcopis, causam diligenter jussit exquiri. Cum. que Riculfus clericus sæpius discuteretur occulte, et contra me vel meos multas fallacias promulgaret, Modestus quidam faber lignarius ait ad eum : 0 infelix, qui contra episcopum tuum tam contumaciter ista meditaris! Satius tibi erat sileré, et petita venia episcopi gratiam impetrares. Ad hæc ille clamare cœpit voce magna, ac dicere: En ipsum, qui mihi silentium indicit, ne prosequar veritatem; en reginæ inimicum, qui causam criminis ejus non sinit inquiri. Nuntiantur protinus hæc reginæ. Apprehenditur Modestus, torquetur, flagellatur; et in vincula compactus custodia deputatur. Cumque inter duos cuD stodes catenis et in cippo teneretur vinctus, media nocte dormientibus custodibus, orationem fudit ad Dominum, ut dignaretur ejus potentia miserum visitare; et qui innocens colligatus fuerat, visitatione

C

Sc Regm.; Bad., archidiaconum; cæteri cum Bec., archidiaconos. Gallienus tamen supra non dici-,

tur archidiaconus; unde ex hoc loco inferre non
licet plures in ecclesia Turonensi archidiaconos
tunc exstitisse. Archidiaconos memorat S, Remigius
in epist. ad Falconem. Plato postea fuit episcopus
Pictavensis, de quo ad lib. iv de Mirac. S. Martini,
cap. 32.
Libera custodia dici solebat, cum reus non in
carcere, sed magistratui custodiendus committeba-
tur, aut certe quando mitius agebatur cum eo.
De Berulfo adhuc comie Fortunatus lib. VII,
carm. 15,

Martini præsulis ac Medardi absolveretur. Mox dis- A expetiit. Sed cum audisset edictum regis, ut in suo ruptis vinculis, confracto cippo, reserato ostio, sancti Medardi basilicam nocte nobis vigilantibus introivita. Congregati igitur apud Brennacum villam episcopi, in unam domum residere jussi sunt. Dehinc adveniente rege, data omnibus salutatione, ac benedictione accepta, resedit. Tunc Bertchramnus Burdegalensis civitatis episcopus, cui hoc cum regina crimen impactum fuerat, causam proponit, meque inter. pellat, dicens a me sibi ac reginæ crimen objectum. Negavi ego in veritate me hæc locutum; et audisse quidem hæc alios, me non excogitasse. Nam extra domum rumor in populo magnus erat, dicentium Cur hæc super sacerdotem Dei objiciuntur? cur talia rex 265 prosequitur? nunquid potuit episcopus talia dicere vel de servo? Heu, heu ! Domine Deus, largire auxilium servo tuo! Rex autem dicebat: Crimen uxoris meæ, meum habetur opprobrium. Si ergo censetis, ut super episcopum testes adhibeantur, ecce adsunt. Certe si videtur ut hæc non fiant, et in fidem episcopi committantur, dicite: libenter audiam quæ jubetis. Mirati sunt omnes regis prudentiam vel patientiam simul. Tunc cunctis dicentibus: Non potest persona inferior super sacerdotem credi, restitit ad hoc causa, ut dictis Missis, in tribus altaribus me de his verbis exuerem sacramento b. Et licet canonibus essent contraria, pro causa tamen regis impleta sunt. Sed nec hoc sileo, quod Rigunthis regina condolens doloribus meis, jejunium cum omni domo sua celebravit, quousque puer nuntiaret me omnia sic implesse,

C

regno a nullo colligeretur; et præsertim quod filius ejus, quein domi reliquerat, obiisset, Turonis occulte 266 veniens, quæ optima habuit in Biturico transposuit. Prosequentibus vero regalibus pueris, ipse per fugam labitur. Capta quoque uxor ejus in pagum Tornacensem exsilio retruditur. At Riculfus clericus ad interficiendum deputatur, pro cujus vita vix obtinui: tamen de tormentis excusare non potui. Nani nulla res, nullum metallum tanta verbera potuit sustinere, sicut hic miserrimus. Ab hora tertia diei, revinctis post tergum manibus, suspensus ad arborem dependebat; ad horam vero nonam depositus, extensus ad trocleas cædebatur fustibus, virgis, ac loris duplicibus, et non ab uno vel duobus, sed quot B accedere circa miseros potuissent artus, tot cæsores erant. Cum autem jam in discrimine esset, tunc aperuit veritatem, et arcana doli publice patefecit. Dicebat enim ob hoc reginæ crimen objectum, ut ejecta de regno, interfectis fratribus, a patred Chlodovechus regnum acciperet, Leudastes ducatum, Riculfus vero presbyter, qui jam a tempore beati Eufronii episcopi amicus erat Chlodovechi, episcopatun Turonicum ambiret, huic Riculfo clerico archidiaconatu promisso. Nos vero, cum Dei gratia Turonis reversi, invenimus ecclesiam conturbatam per Riculfum presbyterum; nam hic sub Enfronio episcopo de pauperibus provocatus, archidiaconus ordinatus est. Exinde ad presbyterium admotus, recessit ad propria, semper elatus, inflatus, præsumptuosus

ut fuerant instituta. Igitur regressi sacerdotes ad re- C nam me adhuc commorante cum rege, h•c, quasi gem, aiunt Impleta sunt omnia ab episcopo quæ imperata sunt, o rex. Quid nunc ad te, nisi ut cum Berichramno accusatore fratris, communione priveris? Et ille Non, inquit, ego nisi audita narravi. Quærentibus illis, quis hæc dixerit? respondit se hæc a Leudaste audisse. Ille autem secundum infirmitatem vel consilii, vel propositionis suæ, jam fugam inierat. Tunc placuit omnibus sacerdotibus, ut sator scandali, inficiator reginæ, accusator episcopi, ab omnibus arceretur ecclesiis, eo quod se ab audientia subtraxisset. Unde et epistolam subscriptam aliis episcopis qui non adfuerant transmiserunt. Et sic unusquisque in locum suum regressus est. Leudastes vero hæc audiens, basilicam sancti Petri Parisios

• Id itaque apud Suessionas contigit, a qua urbe D Brennacum ibus circiter leucis distat. Fortunatus carmen 1 libri 1x cecinit in Chi'perici laudem, eo ipso tempore quo habita fuit hæc synodus Brenna

censis.

bEx hoc loco nonnulli colligunt Gregorium ter missam una die celebrasse, quem tamen alii ita interpretantur, ut Gregorius sese post celebratam missam, sacramento ad tria altaria de sua innocentia præstio, a crimine impacto exuerit. Id autem fecit Gregorius, quod non deceret subdiaconum, seu miporem clericum adversus episcopum in testem recipi. Laici vero ad accusandos episcopos nequaquam admittebantur ex Canonum præscripto.

Hæc erat Rigunthis Chilperici et Fredegundis filia, de qua Gregorius passim agit. Dicitur regina pro illorum temporum more, quibus filiæ regum

jam esset episcopus, in domum ecclesiæ ingreditur impudenter, argentum describit ecclesiæ, reliquasque res sub suam redigit potestatem. Majores clericos muneribus ditat, largitur vineas, prata distribuit; minores vero fustibus, plagisque multis, etiam manu propria affecit, dicens: Recognoscite dominum vestrum, qui victoriam 267 de inimicis obtinuit, cujus ingenium Turonicam urbem ab Arvernis populis emundavit ; ignorans miser, quod praeter quinque episcopos, reliqui omnes qui sacerdotium Turonicum susceperunt, parentum nostrorum prosapiæ sunt conjuncti. Illud sape suis familiaribus dicere erat solitus, quod hominem prudentem non aliter, nisi in perjuriis, quis decipere possit. Sed cum me reversum

reginæ appellabantur. Quin et vetus poeta sub Alcuini nomine notus, Caroli M. venationem describens, ejusdem regis filias coronas in capite gestasse scribit.

d Sic Regm. Nec aliud volebat Chlodoveus, quam Fredegundem novercam e regno pellere: sicque jam interfectis fratribus suis, Theodeberto et Meroveo, regnum fuisset adeptus. Editi vero cum Becc. habent interfectis fratribus et patre, quasi patrem suum interficere cogitasset, quod parum verisimile est. Si enim Chilpericus fuisset interemptus, Chlodoveus frustra de Fredegunde pellenda deliberasset, cum jam ipse fuisset omnium dominus, eamque pro libitu pepulissel.

e Regm., semper idem in superbia, plenus omni nequitia. Nam.

Ed. Chesn., emendavit. Gregorius quippe erat Arvernus,

i

taliter pollueretur, jussit eum a basilica sancti ejici. Qui ejectus, ad hospites suos iterum in Bituricum expetit, deprecans se occuli ab eis b.

LI. Et licet de beati Salvii episcopi collocutione superius (Cap. 45) memorare debueram, sed quia mente excessit, esse sacrilegum non arbitror, si in posterum scribatur. Igitur cum vase post synodum memoratam regi jam dicto, ad propria redire vellemus, non ante discedere placuit, nisi hunc virum libatis osculis linqueremus. Quem quæsitum in atrio Brinnacensis domus reperi. Cui dixi, quia jam eram ad propria rediturus. Tunc remoti paululum, dum hinc inde sermocinaremur, ait mihi: Videsne super hoc tectum quæ ego suspicio? Cui ego: Video enim

adhuc despiceret, nec ad salutationem meam, sicut A mota autem regina, quod scilicet locus Deo sacratus reliqui cives fecerant, adveniret, sed magis me interficere minitaretur, cum consilio comprovincialium eum in monasterium removeri præcipio. Cumque ibidem arctius distringeretur, intercedentibus Felicis episcopi missis, qui memoratæ causæ fautor exstiterat, circumvento perjuriis abbate, fuga elabitur, et usque ad Felicem accedit episcopum eumque ille ambienter colligit, quem exsecrari debuerat. Leudastes vero in Bituricum pergens, omnes thesauros quos de spoliis pauperum detraxerat, secum tulit. Nec multo post irruentibus Bituricis cum judice loci super eum, omne aurum argentumque, vel quod secum detulerat, abstulerunt, nihil ei nisi quod super se habuit relinquentes, ipsamque abstulissent vitam, nisi fuga fuisset elapsus. Resumptis dehinc viribus, B supertegulum, quod nuper rex poni præcepit. Et ille : cum aliquibus Turonicis iterum irruit super prædones suos interfectoque uno, aliqua de rebus ipsis recepit, et in Turonicum revertitur. Audiens hæc Berulfus dux, misit pueros suos cum armorum apparatu ad comprehendendum eum. Ille vero cernens se jam jamque capi, relictis rebus, basilicam sancti Hi. larii Pictavensis expetiit. Berulfus vero dux res captas regi transmisit. Leudastes enim egrediebatur 268 de basilica, et irruens in domos diversorum, prædas publicas exercebat. Sed et in adulteriis sæpe infra ipsam sanctam porticum a deprehensus est. Com

Aliud, inquit, non aspicis? Cui ego: Nihil aliud, inquam, video. Suspicabar enim quod aliquid joculariter loqueretur. Et adjeci : Si tu aliquid magis cernis, enarra. At ille alta trahens suspiria, ait : Video ego evaginalum iræ divinæ gladium super domum hanc dependentem. Verumtamen non fefellit dictio sacerdotem; nam post dies viginti, duo filii regis, quos superius (Cap. 35) mortuos scripsimus, obierunt.

Explicitus est liber quintus, finitus in anno quinto Childeberti regis.

269-270, INCIPIUNT CAPITULA LIBRI SEXTI.

Incipit liber sextus, inchoatus ab anno sexto ejusdem Childeberti.

1. Quod Childebertus ad Chilpericum transiit; et de fuga Mummoli.

II. De legatis Chilperici ab Oriente reversis.

III. De legatis Childeberti ad Chilpericum.

JV. Qualiter Lupus a regno Childeberti fugalus est.

V. Altercatio cum Judæo.

VI. De sancto Hospitio reclauso, et abstinentia vel miraculis ejus.
VII. De transitu Ferreoli Ucecensis episcopi.

VIII. De Eparchio reclauso Egolismensis urbis.

JX. De Domnolo Cenomannorum episcopo.

X. De basilica sancti Martini effracta.

XI. De Theodoro episcopo, et Dynamio.

XII. De exercitu contra Bituricas commolo.

XIII. de Lupo et Ambrosio Turonicis civibus interfectis.

XIV. De porten'is quæ apparuerunt.

XV. De obitu Felicis episcopi.

XVI. Quod Pappolenus uxorem suam recepit.

XVII. De Judæis per Chilpericum regem conversis.

XVIII. De legatis Chilperici ab Hispania reversis.

XIX. De hominibus Chilperici apud Urbiam fluvium.
XX. De obitu Chrodini ducis.

XXI. De signis ostensis.

XXII. De Cartherio episcopo.

XXIII. Quod Chilperico regi filius natus est.

XXIV. De insidiis Theodori episcopi, et de Gundovaldo.

XXV. De signis et prodigiis circa eu tempora visis.

XXVI. De Gunthramno duce, et Mummolo.

XXVII. Quod Chilpericus rex est Parisios ingressus.

XXVIII. De Marco referendario.

[ocr errors]

XXIX. De puellis monasterii Pictavensis, seu, De virtutibus quæ in monasterio domnæ Radegundis factæ suns.

XXX. De obitu Tiberii imperatoris.

XXXI. De multis malis, quæ Chilpericus rex in civitatibus fratris sui fieri jussit, vel ipse fecit

XXXII. De interitu Leudastis.

XXXIII. De locustis, morbis, prodigiisque.

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »