Obrazy na stronie
PDF
ePub

CURSUS COMPLETUS

SIVE

BIBLIOTHECA UNIVERSALIS, INTEGRA, UNIFORMIS, COMMODA, OECONOMICA,

OMNIUM SS. PATRUM, DOCTORUM SCRIPTORUMQUE ECCLESIASTICORUM

QUI

AB ÆVO APOSTOLICO AD INNOCENTII III TEMPORA

FLORUERUNT;

RECUSIO CHRONOLOGICA

OMNIUM QUÆ EXSTITERE MONUMENTORUM CATHOLICÆ TRADITIONIS PER DUODECÍM PRIORA
ECCLESIÆ SÆCULA,

JUXTA EDITIONES ACCURATISSIMAS, INTER SE CUMQUE NONNULLIS CODICIBUS MANUSCRIPTÍS COLLATAS,
PERQUAM DILIGENTER CASTIGATA;

DISSERTATIONIBUS, COMMENTARIIS LECTIONIBUSQUE VARIANTIBUS CONTINENTER ILLUSTRATA;
OMNIBUS OPERIBUS POST AMPLISSIMAS EDITIONES QUÆ TRIBUS NOVISSIMIS SECULIS DEBENTUR ABSOLUTAS
DETECTIS, AUCTA;

INDICIBUS PARTICULARIBUS ANALYTICIS, SINGULOS SIVE TOMOS, SIVE AUCTORES ALICUJUS MOMENTI

SUBSEQUENTIBUS, DONATA;

CAPITULIS INTRA IPSUM TExtum rite dispositis, neGNON ET TITULIS SINGULARUM PAĞINARUM MARGINEM SUPERIOREM
DISTINGUENTIBUS SUBJECTAMQUE MATERIAM SIGNIFICANTIBUS, ADORNATA ;
OPERIBUS CUM DUBIIS TUM APOCRYPHIS, ALIQUA VERO AUCTORITATE IN ORDINE ad traditiONEM
ECCLESIASTICAM POLLENTIBUS, AMPLIFICATA;

DUOBUS INDICIBUS GENERALIBUS LOCUPLETATA ALTERO SCILICET RERUM, QUO consulto, quidquid
UNUSQUISQUE PATRUM IN QUODLIBET THEMA SCRIPSERIT UNO INTUITU CONSPICIATUR; ALTERO
SCRIPTURÆ SACRÆ, EX QUO LECTORI COMPERIRE SIT OBVIUM QUINAM PATRES

ET IN QUIBUS OPERUM SUORUM LOCIS SINGULOS SINGULORUM LIBRORUM
SCRIPTURÆ TEXTUS COMMENTATI SINT.

EDITIO ACCURATISSIMA, CÆTERISQUE OMNIBUS FACILE ANTEPONENDA, SI PERPENDANTUR: CHARACTERUM NITIDITAS
CHARTÆ QUALITAS, INTEGRITAS TEXTUS, PERFECTIO CORRECTIONIS, OPERUM RECUSORÚM TUM VARIETAS
TUM NUMERUS, FORMA VOLUMINUM PERQUAM COMMODA SIBIQUE in toto operIS DECURSU CONSTANTER
SIMILIS, PRETII EXIGUITAS, PRÆSERTIMQUE Ista collectio, UNA, METHODica et chronoLOGICA,

SEXCENTORUM FRAGMENTORUM OPUSCULORUMQUE HACTENUS HIC ILLIC SPARSORUM,
PRIMUM AUTEM IN NOSTRA BIBLIOTHECA, EX OPERIBUS AD OMNES ÆTATES,
LOCOS, LINGUAS FORMASQUE PERTINENTIBUS, COADUNATORUM.

SERIES PRIMA,

IN QUA PRODEUNT PATRES, DOCTORES SCRIPTORESQUE ECCLESIÆ LATINĂ
A TERTULLIANO AD GREGORIUM MAGNUM.

Accurante J.-P. Migne,

BIBLIOTHECA CLERI UNIVERSE,

SIVE

CURSUUM COMPLETORUM IN SINGULOS SCIENTIÆ ECCLESIASTIC RAMOS EDITORE

[ocr errors]

PATROLOGIA BINA EDITIONE TYPIS MANDATA EST, ALIA NEMPE LATINA, ALIA GRÆCO-LATINA.
VENEUNT MILLE FRANCIS DUCENTA VOLUMINA EDITIONIS LATINE; 0CTINGENTIS ET
MILLE TRECENTA GRECO-LATINE. MERE LATINA UNIVERSOS AUCTORES TUM OCCIDENTALES, TUM
ORIENTALES EQUIDEM AMPLECTITUR; HI AUTEM, IN EA, SOLA VERSIONE LATINA DONANTUR.

PATROLOGIE TOMUS LXXI.

S. GREGORII TURONENSIS

TOMUS UNICUS.

EXCUDEBATUR ET VENIT APUD EDITOREM,

IN VIA DICTA D'AMBOISE, PROPE PORTAM LUTETIÆ PARISIORUM VULGO D'ENFERNOMINATAM,

SEU PETIT-MONTROUGE.

1849

[merged small][merged small][ocr errors]

GREGORII

TURONENSIS EPISCOPI

OPERA OMNIA

NECNON

FREDEGARII SCHOLASTICI

EPITOME ET CHRONICUM

CUM SUIS CONTINUATORIBUS ET ALIIS ANTIQUIS MONUMENTIS

AD CODICES MANUSCRIPTOS ET VETERES EDITIONES COLLATA, EMENDATA ET AUCTA,
ATQUE NOTIS ET OBSERVATIONIBUS ILLUSTRATA, OPERA ET
STUDIO DOMNI THEODORICI RUINART PRESBYTERI ET MONACHI BENEDICTINI
E CONGREGATIONE SANCTI MAURI.

CUJUS EDITIONEM

NOVISSIME RECENSENTES meliori ordine digessIMUS: NOTIS FUSIORIBUS, QUÆ, SUB ADDENDORUM
NOMINE, MULTAS PAGINAS, AD RUINARTIANÆ EDITIONIS CALCEM, QUASI LATENTER
OCCUPABANt, inter cæTERAS DOCTISSIMI VIRI NOTAS ITA REVOCATIS, UT

SINGULAS SINGULIS, QUOS ILLUSTRANT, LOCIS SUBJACENTES
CUIQUE LEGERE SIT OBVIUM.

ACCURANTE J.-P. MIGNE,

BIBLIOTHECE CLERI UNIVERSE,

SIVE

CURSUUM COMPLETORUM IN SINGULOS SCIENTIÆ ECCLESIASTICE RAMOS EDITORE.

TOMUS UNICUS.

VENIT 7 FRANCIS GALLICIS.

EXCUDEBATUR ET VENIT APUD EDITOREM,

IN VIÀ DICTA D'AMBOISE, PROPE PORTAM LUTETIÆ PARISIORUM VULGO D'ENFER NOMINATAM,

SEU PETIT-MONTROUGE.

[ocr errors][merged small]

QUÆ IN HOC TOMO LXXI CONTINENTUR.

Historiæ Francorum libri decem.

Historia Francorum epitomata per Fredegarium.
Chronicum Fredegarii cum suis continuatoribus.
Fredegarii fragmenta de Historia Francorum.
Miraculorum libri duo.

Liber de Gloria Confessorum.

De miraculis S. Martini libri quatuor.
Vita Patrum.
Fragmenta commentarii in Psalmos.

OPERA S. GREGORIO ATTRIBUTA.

De miraculis S. Andreæ.

Liber de Vita S. Juliani.

Historia septem Dormientium.

Vitæ SS. Manilii et Albini (hic tantum memoratæ).
Antiphona de SS. Medardo el Gildardo.
Vita S. Aridii.

ERRATA.

Col. 161.

573.

GO5.

697.

705.

828.

913.

1009.

1097.

[ocr errors]

1099.

1103.

1105.

1117.

Col. 30, num. 26, 1. 13, lege Leudaste pro Bladaste.-Col. 37, 1. 19, lege ibidem pro lidem. - Col. 62, num. 73, 1. 8 et 13, lege Gloria martyrum pro Gloria confessorum. - Col. 83, num. 101, 1. 24, lege decessorem pro successorem. Col. 88, 1. 6, lege quæ pro quod. — Col. 90, num. 112, l. 1, lege ea vero quæ habet. Col. 128, in nota c, post verba in notis fusioribus, col. 1391, inter parentheses addendum : (Vide hujus tomi col. 213, sub finem notæ o quæ pag. præc. incipit). — Col. 211, not. e, linea ab initio decima, lege: In hanc basilicam sacri corporis translationem describit Gregorius libro 1 de Miraculis S. Martini, pro: Hane novam basilicam descripsit.....

Ibid.

1119.

[merged small][ocr errors][ocr errors]
[merged small][ocr errors]

SANCTUS GREGORIUS

EPISCOPUS TURONENSIS.

(Ed. Ruinartii Paris. 1699.)

ILLUSTRISSIMO DOMINO D. ACHILLI DE HARLAY
SUPREMO GALLIARUM SENATUS PRINCIPI

Epistola nuncupatoria.

[ocr errors]

Si quis est superis rerum humanarum sensus, si qua eos propriorum operum cura tangit, non dubito, illustrissime senatus Princeps, quin insignis beneficii loco habiturus sit Gregorius noster, quod novam operum suorum editionem spectatissimi nominis tui auspiciis in lucem prodire patiaris. Opturit ille in primis, dum viveret, scripta ut sua integra et inviolata pervenirent ad posteros, oblesiatus sacerdotes Domini, qui post ipsum Turonicam recturi essent Ecclesiam, ut ne hos libros aboleri sinerent, neu dimidiata, quibusdam pro suo arbitrio prætermissis, rescribi; sed ita, ut ab auctore ipso relicta essent, inlibata suisque numeris ac partībus absoluta exarari curarent. Quantam igitur modo gratiam habiturus ei sit, qui hanc ejus libris integritatem asserat, assertam auctoritate sua tueatur, aut denique ab iniquorum hominum censura vindicet? Præclare itaque cum Gregorio agis, qui illustrissimum nomen tuum novæ huic ejus operum recognitioni præfigi non graveris. Neque enim erit, ut puto, quirquam lam audax aut temerarius, qui Gregorianis scriptis vel tantillam inferre ausit injuriam, cum ea sapientissimi et æquissimi arbitri judicio comprobata viderit.

Tu vero, vir præstantissime, rem tuo nomine (liceat mihi hoc dicere) tuaque dignitate ac gravitate haud indignam facis, cum tuum Gregorio nostro præsidium impertiris. Cum enim religionem sincere ames, et gentis nostræ historiam, avitosque mores præ oculis semper habeas ; non potes eum non probare auctorem, quem Francicæ historiæ parentem suspiciunt omnes : a quo religionis Christianæ in Gulliis exordia et progressum, adeoque primorum regum nostrorum gesta accepimus. Neque vero si ille, jam supra mortalium sortem positus, scripta modo sua parum curat, nobis eorum, quæ is in usus nostros vivens edidit, curam abjicere licet. Interest quippe rei publica Francicæ ac Christianr, ea non modo ab interitu vindicare, verum etiam eorum auctoritatem sartam-lectam tueri adversus eos, qui vel auctoris fidem elevant, ob nimiam, ut ipsis quidem videtur, hominis simplicitatem ac credulitatem; vel genuinis ejus operibus non minimam detrahunt partem, quasi ab interpolatoribus temere assutam. Ego vero utrumque Gregorio prestare sum conatus, cui quidem facto si sententiæ tuæ gravitas accesserit, næ ego haud leve susceptæ operæ pretium retulisse mihi videbor, atque universis eam approbasse. Ea est enim tua sagacitas, ea æquitas, ea denique auctoritas apud omnes, ut judicium tuum instar omnium sit, nec quisquam, qui abs te dissenserit, recte sapere censeatur.

Felicem itaque dixerim Gregorium nostrum, qui talem patronum ac vindicem sortitus sit, sincerum, sapientem, incorruptum, regis maximi ac sapientissimi udicio dignum, qui, postPATROL. LXXI.

1

« PoprzedniaDalej »