Obrazy na stronie
PDF
ePub

citum movit, ut Constantinopolis urbis expugna tione, subjugato imperio, tauta imperatoris vanitas dilueretur. Et quidem non minorem se agnoverat Chlodoveum Anastasius imperator, cui, testante Gregorio, codicillos de consulatu transmisit in honoris el amicitiæ tesseram. Non enim aliquam ab imperatore potestatem ex hoc accepisse censendus est Chłodoveus, qui jam tunc temporis imperatorem ipsum potentia superabat. Exinde tamen Chlodoveus more imperatorum diademate redimitus in publicum proces-it, et blattea, id est purpurea veste, usus, Augusti nomine donatus fuit.

rent. Mus enim tunc erat inter Francos receptus, ut A usurpasse, quasi aliquando Francos vicisset; exerrege mortuo, pro filiorum numero regnum divideretur; et ita in suo quisque regno erat a cæteris fratribus absolutus, ut nullus esset qui in fraterai regni regimine quidquam potestatis haberet. Id ex eo patet quod Guntramno accidit. Nam cum alios non haberet, etsi nepotum suorum, ut loquimur, id est filiorum fratrum suorum, pater vulgo nuncuparetur; cum tamen episcopos in Chlotharii parvuli regnum misisset, qui cum ejus regui primoribus de PrætexLati cæde in loco sancto facta inquirerent: Chlotarii primates id se non permissuros esse contestati sunt, cum ad ipsos, regis sui tutores, attineret auctoritas regali sanctione male acta comprimendi. Et re ipsa nunquam impedire potuit, quin Melantius, in PisLextati sedem ip-a agente Fredegunde intrusus, Ro- B thomagensi Ecclesia potiretur. Reges vero ætate minores qui regno administrando nondum habiles et idonei erant, inanebant sub tutela et matris, si su peressel, et regni ipsius optimatum, ut de Childeberto Sigiberti, et Chlotario Chilperici filiis ex Gregorio liquet. Childebertus idem annos vitæ quatuordecim egressus, a patruo suo Guntramno rex, id est populis per se ipsum regendis potens, seu, ut loquimur, major declaratus est lib. vu Historiæ, capite 33; ex quo etiam capite instituendi regis modum discimus. Nam ibi Guntramnus data in Childeberti manu hasta, dixit: Hoc est indicium, quod tibi omne regnum meum tradidi. Certe ex veteribus nummis discimus, hastam apud Francos regiæ potestatis insigne fuisse. Chlodove.s tamen post Sigiberti Coloniensis regis et C ejus filii necem in clypeo evectus, rex eorum loco constitutus fuit. Sigibertus autem a Neustrasiis in regem acceptus super clypeo impositus est. Nec aliter Gundobadum-Ballomerem a suis in regem evectum fuisse legimus. Supremum autem reguin nostrorum dominium soli Deo subjectum memorat passim Gregorius, cum eos, nisi justitiam exercueriut, judicium Dei sibi imminere admonet; cujus rei egregium babemus exemplum in libro v Historia, capite 19, ubi Gregorius Chilpericum alloquens, regi quidem episcopos omnes esse subjectos testatur; regem vero ipsum nonnisi Deo, qui criminum quorumcunque hominum ultor est. Si quis, inquit, ex nobis aberraveril, a te potest emendari; si vero tu excesseris, quis te corripiet? Loquimur tibi, sed si volueris, audis; si D facturi, ni pudor obstitisset. Cum enim ea ab impevero nolueris, quis te condemnabit, nisi qui se justitiam esse pronuntiaverit? Nullum etiam supra se hominem agnoscebat Chlotarius Chilperici ipsius pater, qui post fratrum suorum eorumque filiorum funera monarcha factus, cum proximus esset morti, ac vi febris magnopere vexaretur: Uva, inquiebat, qualis

lille rex cœlestis qui tam magnos reges interficit! Hinc nunquam tulere Francorum reges, ut ne minima quidem subjectionis umbra corum imperium obscuraretur. Memorabile est hanc in rem Theodeberti Austrasiorum regis facinus, qui referente Agathia auctore Græco, cum audiisset Justinianum imperatorem inter alios titulos, Francici etiam nomen

15. Hanc autem summam, qua pollebant reges nostri auctoritatem, non supercilio in populos, veluti orientales reges qui a popularibus suis adorari consueverunt, non etiam auri et divitiarum amplitudiue sibi conciliar nt, sed amore in populos, et mutuo popularium in regem amore, qui in Francorum cordibus a natura insitus videtur. Hinc factum est ut cæteræ nationes, quæ inclinato imperio variis in provinciis sedes acceperant, haud diu eas servare potuerint, quod sua potestate abuterentur. At Franci quas provincias virtute sua acquisierunt, non solum servavere incolumes, sed et vicinas aut sibi subjecere, aut suis contenti finibus effecere tributarias. Quis nesciat Wandalos, Alanis exstinctis, Africam vix uno sæculo obtinuisse, ac paulo post Suevos in Gallæcia jugum Wisigotthorum subire fuisse coactos? llaud diutius substitere Burgundiones in Gallia, Ostrogotthi in Italia, Wisigotthi in Septimania. At Franci hodieque in Galliis perseverant, qui in ipsis stabiliti regui primordiis, Alamannos, Bajoarios, Thuringos, Saxones, Winidos, Sclavos, aliasque nationes, aut subjectas sibi, aut tributarias fecere. Wisigotthos expulerunt ex Septimania, Burgundionum regnum plane exstinxerunt, Ostrogotthos in Italia terruerunt, Langobardes, qui Gothis in Italia successerant, tributa imposuerunt: iique ita erant ipsis addicti, ncque regem sibi constituere auderent absque Francorum venia. Uno verbo nihil non Francis parebat : quorum amicitiam et ipsi imperatores tanti faciebant, ut eam crebris legationibus, largitionibus pecuniarum, et provinciarum cessionibus captarent; parumque abfuit quín tributa ipsis penderent, id sine dubio

ut

ratore Theoderici reg's legati exigere voluissent, imperator, inquit Theophylactus Simocatta libro vi Historiarum, legatos humaniter muneratus, Francos adhortatus est, ut citra pretium societatem inirent, cum ferre non posset barbaros a Romanis tributum exigere.

[ocr errors]

16. Tanta quippe jam tunc erat Francorum fama, tantaque sub illis principibus populorum felicitas, el vicinæ gentes, quæ ex Romani imperii reliquiis a barbaris fuerant subjugatæ, teste Gregorio, Francos habere reges desiderarent, sub quibus, et religio catholica, quam nuper amplexi fuerant, floreret, libertate sua populis uti liceret. Id autem contigit post

et

[ocr errors]

Chlodovei conversionem, cum non solum Remigium, A ditas, aut alia quævis ratio principibus contrarium sui et totius gentis apostolum, sed alios quoque suasisset, episcoporum monitionibus et intercessioepiscopos, ex quibus multi in Galliis tunc erant sanetitate celebres, consiliarios adhibuit. Exstat ea de re beati Remigii epistola, quæ principis officia paucis verbis, sed efficacissimis complectitur. Cæterum fanta ex tunc cœpit esse episcoporum auctoritas, ut nibil fere absque eorum consilio fieret. Testis est Gregorius complures eorum legationibus functos fuisse ad exteros principes. Si vero inter fratres post regni divisionem aliqua exorirentur dissidia, componebantur per episcopos citra quorum interven. tum vix quisquam, qui a regis gratia excidisset, eam recuperabat. Harum similiumve rerum exempla congerere non videtur operæ pretium, cum passim lecloribus in Gregorii Historia occurrant. Certe cum B in expeditione Hispanica Guntrammi exercitus rapinis inhians rem male gessisset, convocatis rex quatuor episcopis cum aliis e regni primatibus, exercitus ducum causam excutere cœpit, referente Gregorio lib.

Historiæ, capite 50. Sic et post Prætextati mortem, idem princeps tres episcopos ad Chlotarii regni optimates delegavit, qui ea de re inquirerent. Denique cum idem Guntramnus de legitimis Chlotarii, Chilperici ex Fredegunde filii, natalibus dubitare videretur, regina accersitis inprimis regni prioribus, id est episcopis, etc., filii sui nativitatem fuisse legitimam sacramento approbavit. Minime itaque mirum cuiquam videri debet, si episcopi suis in urbibus privalorum causas cum adjunctis comitibus aliisque officiariis judicarent, ut ex antiquis formulis aliis- C que ve eribus passim monun entis, immo et ex Gregorio nostro certum est, cum ipsi de majoribus regni causis sententiam ferrent.

17. Neminem enim in suis regnis majorem episco'pis agnoscebant reges nostri, quos Christi vicarios, et inysteriorum Dei dispensatores esse sciebant. Hinc primi in placitis adsidebant, eoruinque nomina ante quoslibet alios recensebantur. Filios regum ipsi e sacro fonte suscipiebant: ad mensam regiam non raro etiam invitabantur, eorumque benedictionibus muniri reges ip-i flagitabant. Unde aliquando Chilpericus rex, ut olim Jacob ad angelum, se non dimissurum Gregorium nostrum asseruit, nisi prius ab eo benedictionem recepisset. Quæ regum nostrorum religio ac pietas eos movit, ut non solum priscas cleri- D corum Ecclesiarumque immunitates, quæ ab imperatoribus concessæ fuerant, confirmarent, sed et ut novas etiam veteribus adjicerent. Remensis Ecclesia ju qua fuerant in Christo generati, simul et beati Remigii eorundem apostoli basilica, omni immunitate gaudebant, teste Frodoardo. Narrat Gregorius libro Historia, capite 25, ea omnia quæ ab Arvernorum Ecclesiis fisco reddi consueverant, ipsis a Theodeberto rege indulta fuisse; quod Childebertus II, lib. x, capite 7, confirinasse memoratur. At Turonenses non modo clerici, sed et cives omnes, a quovis tributo erant liberi ob reverentiam sancti Martini. Si autem aliquando fiscalium ministrorum cupi

nibus cedebant. Rem paulo plus quam cæteri promoverat Chlotarius bujus nominis primus, qui, ut omnes Ecclesiæ redituum suorum partem fisco persolverent, decreto sanciverat. At conniventibus regis voluntati, metu aut adulatione, cæteris episcopis, Injuriosus, Turonum antistes, rem adeo insolitam non ferens, insalutato rege abscessit: quo facto commotus rex, ductusque pœnitentia, ut episcopus rediret rogavit; eumque, fracto propriis manibus edicto, laudatum muneribus honoravit, quod ei tam salubre consilium inspirasset. Quam vero in his servandis religiosi fuerint reges nostri, scribit Gregorius libro ix, capite 30; sed memoria æterna dignum est Chariberti regis factum, qui cum ab Eufronio episcopo monitus fuisset tributa a suis ministris apud Turones fuisse exacta, ingemuit, tum libris censuum incendio traditis, aureos quoque jam receptos Turonos remisit: veritus, ne quod officiales suo nomine etiam ipso inscio exegerant, in suum caput Dei et sancti Martini indignationem concitaret.

18. Quantum vero catholicæ religionis professioni addicti semper fuerint reges nostri, ex eo maxime patet, quod uxores hæresi infectas ducere nunquam voluerint. Brunichildem Sigibertus uxorem habuit, Galesvintham Chilpericus ejus frater, ambas Athana. gildi Wisigotthorum regis filias, et Ariana hæresi contaminatas at neutra in thorum regis admissa est, quin prius hæresim suam ejurasset. E contrario nostrorum regum filiæ exteris regibus a catholica fide alienis in matrimonio collocatæ, suam religionem inviolatam intemeratamque servaverunt : atque hoc primum præcipuumque matrimonialium pactorum fuit, ut suæ religionis liberum exercitium reginæ illæ haberent: quod quidem pactum cuin Amalaricus, qui Chlotildem Chlodovei magni filiam duxerat uxorem, violare lentassel, morte, quam ei Chlouldis fratres intulerunt, perfidiam suam eluit: illa vero in fide catholica constantissime perseveravit. lisdem conditionibus Chlotsinda, Chlotarii I filia, Alboino Langobardorum regi, Ingundis Hermenigildo regi Wisigotthorum in Rispania, et Bertha Cantiorum in Anglia regi nupserunt; quæ quidem reginæ omnes, non solum catholicam fidem perseveranter coluerunt, sed eam quoque viris suis inspirarunt, adeoque gentibus inter quas ipsæ versabantur. Hortatur ea de re Nicetius, Trevirorum sanctissimus antistes, Chiotsindam in epistola, in appendice bic relata, ut scilicet non solum religionis suæ integritatem virtutibus et vitæ sanctimonia conservaret, verum etiam ut et veritatem ejus viro suo, Alboino regi, et omnibus Langobardis ipsi subjectis persuadere conaretur. Et quidem licet infructuosi fuerint Alboino Chlotsindæ conatus, quæ tamen ipsa tunc seminaverat, postea, ut quidem existimare licet, pullulaverunt, cum alterins reginæ ex gente Francorum, testaute nostro Gregorio, oriunde, Theodelinda scilicet, suasu Agilulfus cum gente sibi subdita fidei catholicæ confes

sionem amplexus est. Idem contigit. apud Wisigot- A sed unica auctoritate regum fuisse institutos innuere

thos; seminavit Chlotildis, quæ etiam sanguinis sui
effusione fidei catholicæ veritatem Amalarico regnante
asseruit. Irrigavit Ingundis, cum llermenegildus ejus
conjux, Ariana hæresi ejurata, ad fidem catholicam
accessit at messis integra congregata fuit, cum Rec-
caredo rege tota Wisigotthorum gens catholicæ Ec-
clesie nomen dedit. Nec minus feliciores fuere Ber-
the in Anglia conatus, quæ virum suum, primum
quidem morum suavitate lenitum, ac postea sancti
Augustini aliorumque monachorum a Gregorio Ma-
gno ex Italia missorum prædicationibus Chri-tianum
factum videre meruit. Atque ita, juxta Apostoli s n-
tentiam, viri infideles a mulieribus fidelibus sanctifi-
cati, Ecclesiam catholicam per totam fere Europam
amplificarunt. Jam quippe antea Burgundiones fidem B
catholicam amplexi fuerant, et id Francorum exem-
plo, ac Remigii eorum apostoli miraculorum fama in
ducti, quod ipse Avitus in collatione contra Arianos
præsente Gundobaldo rege facta attestatur. Ut nulla
superesset in toto Occidente provincia, quæ Francis
salutem suam non deberet, unde non immerito Gre-
gorius, re multo magis quam nomine Magnus, lib. v,
epistola 6, præclarum hoc de Francorum regibus
protulit effatum. Quinto cæteros homines regia digni-
tas anteced t, tanto cæterarum gentium rena regni
Francorum culmen excellit.

C

videtur. Verum si Gregorii verba, resque ab eo narratas paulo accuratius perpendamus, eorum temporum disciplinam talem fuisse animadvertemus, quæ ita regum auctoritati providerit, ut canonum ecclesiasticorum vigorem non convelleret. Et quidem cum tanta tunc esset, uti ex Gregorio observavimus, episcoporum in regno auctoritas et dignitas, nihil non magis rationi et æquitati consentaneum fuit, quani ut nemo sine regis consensu et auctoritate bune gradum ad pisceretur; sicut et ex altera parte, si quidem juxta eorum temporum disciplinam Ecclesiæ viduatæ electionis libertate gauderent, æquum etiam erat ut illæ suis legitimis juribus fruerentur. Sic autem res agebatur. Defuncto episcopo, electio successoris statim in ea fiebat civitate, quæ erat pastore vidnata; tum ille, in quem suffragia convenerant, aut aliquis ejus nomine, sive alii ab ipsa Ecclesia delecti deferebant ad regem e'ectionis instrumenta, quæ si legitima judicaret, nihilque in electione vitiosum adverteret, admittebat electionem; aut eam irr.tam reddebat, si forte cives in personam sibi aut regno suspectam consensissent. Rex, admissa electione, scribebat ad metropolitanum epistolam, qua ei ejusque comprovincialibus episcopis novum episcopum ordinandi potestatem faciebat. Hæc omnia anno 349 paucis verbis expressere Patres Concilii v Aurelianensis canone 10. Cum voluntate regis, juxta electionem cleri ac plebis, sicut in antiquis canonibus tenetur scriptum, a metropolitano, vel quem in vice sua præmiserit, cum comprovincialibus pontifex consecretur : quam regulam exsecationi mandatam fuisse infinita propemodum Gregorii loca probant, in quibus instrumentum a civibus pro electione factum appellat consensum civium; regium vero diploma, præceptum, aut præceptionem, sive indiculum. Hanc vero praceptionis vocem sic non intel

19. Tanta autem erat et regum et regni in Romanum pontificm reverentia, ut licet, pro more tunc temporis recepto, episcopi omnes apostolici viri, aut papæ nuncuparentur; nemo tamen ex eis præter Romanum pontificem, papa, id est omnium pater, absolute diceretur. Item sedis apostolicæ nomine designabatur per excellentiam Romana Ecclesia, ut tum ex nostro Gregorio, tum ex variis conciliis illorum temporum constat. Atque ind, et quod plerique bar. bari hæreseos tabe infecti essent, Romanorum nomineligendam esse, ut electionem excludat, ex Gregorio catholici, etiam ab ipsis hæreticis, indicabantur.

20. Is itaque erat, referente Greg rio nostro, Ga'liarum status sub Chlodoveo Magno ejusque filiis ac nepotibus. Sed jam ex hoc ipso auctore inquirendum est, quænam tunc temporis vigeret a,ud Francos Ecclesiæ disciplina. Et primo quidem episcoporum electiones liberas et absolutas nemo est qui non dixerit, si vel leviter ejus ævi conciliorum canones percorrere volet, quos etiam canones, ne debita eis deesse putetur auctoritas, a regibus comprobatos et firmatos passim legimus. Si tamen Gregorii Historiam aliaque ejus opera evolvamus, contrariam omnino his canonibus consuetudinem tunc temporis viguisse nonuullis videbitur, cum ibi legamus passim episcoporum successiones præcipiente rege tunc temporis factas fuisse. Hic, inquit, præceptione regis in episcopi defuncti locum est substitutus: aut, Ille, defuncto episcopo a rege præceptionem obtinens; aut alius, quod jam antea a rege mandatum obtinuisset, cæteris posthabitis, viduate urbis episcopatum adeptus est. Quibus, aut sane similibus verbis cum utitur Gregorius, episcopos non libera civium aut cleri electione,

nostro patet, qui post delatum ad regem consensum civium, suam præceptionem eum dedisse passim commemorat. Quin etiam licet in regiis litteris seu præceptione, nulla fieret electionis ant consensus præcedentis mentio, ut ex formulis Marculli colligimus; illum tamen civium consensum re ipsa præcessisse non s∙lum ex Gregorio, sed etiam ex sancti Desiderii Ca urcensis vita discimus, in qua quidem Vita regiæ litteræ referantur ad episcopos, etc., datæ simul cum indiculo ad Sulpicium metropolitanum: sed in indiculo rex ne verbum quidem habet de cleri vel plebis electione aut consensu, tametsi in suis litteris mox laudatis. hanc promotionem cum abbatum totiusque cleri consensione factam fuisse testatur.

21. Haud tamen diffitear electiones a clero et populo factas nonnunquam a regibus abrogatas fuisse, vel quod divisis inter se electorum suffragiis, una. quæque pars cum suo electionis instrumento ad regem accessisset, vel quod electi persona regi displiceret. Nec etiam inficiari velim nonnullos quandoque, etiam non exspectata cleri aut populi clectione, e palatio in locuar defunctorum episcoporum a rege fuisse sub

stitutos : quos metropolitani, de eorum doctrina et A rum ordinatus est, Aventinus apud Castrodunum, probis moribus a rege ipso facti certiores, consecra- Austrapius in Sellensi castro, etc. Coadjutorem tabant; sed civium aut cleri consensus, cum illi primum men renuit ordinare Gregorius noster Burgundioin urbem suam adveniebant, rogabatur. Hæc tamen nem, Felicis Namnetensis episcopi nepotem, tum consuetudo electionum libertatem multum labefacta- quod neophytus esset, tum quod sacri canones velavit; quam conciliis ignotam, et sensim sine sensu rent, ne quis episcopus alteri adhuc viventi substiintroductam Chlotarius II in edictum confirmationis tueretur, ut ipse narrat libro vi, capite 5. Unde insynodi v Parisiensis primus inseri curavit, anno 415, solens omnino videri debet quod idem Gregorius ut deinceps pro lege haberetur. Episcopo, in quit, de- refert de Theodoro et Proculo episcopis e Burgundia cedente, in loco ipsius qui a metropolitano ordinari de- pulsis, qui Ecclesiam Turonicam simul rexisse dibet, cum provincialibus a clero et populo eligatur; et si cuntur, post Licinii aut Leonis obitum : quare eos persona condigna fuerit, per ordinationem principis or- potius administratores quam episcopos Turonicos dinetur. Hæc prima ordinationum regula, ut vidimus appellandos esse existimem. Nonnunquam tamen ex concilio v Aurelianensi, novam addit: vel certe si de episcopi, etiam sanctissimi, aliquem e suo clero sibi palatio eligitur, per meritum personæ et doctrinæ ordi- successorem designarunt, quem sciebant ad id minetur. At hæc nova consuetudo multorum in Ecclesia B nisterium præ cæteris idoneum esse. Ita Sacerdos, malorum occasio fuit, favendo ambitiosorum conatibus, Lugdunensis antistes, morti proximus, Childebermaxime officialium regiorum, qui postea pinguiores turn regem contestatus est, ut Nicetium sibi in sede episcopatus aucupati sunt : et statim ex laicis episcopi Lugdunensi substitui curaret. Maurilio Caturcensis facti, Ecclesiæ Gallicana sanctitatem non mediocriter episcopus podagra afflictus, prævidens futuras graimminuerunt. Alii vero pecunia et muneribus, alii ves circa suum successorem contentiones, ut sibi adulationibus, aut ministrorum regiorum quos coretiam viventi Ursicinus substituere'ur, exoravit. ruperant officiis, præcepta regum adepti, Simoniacam, Idem fecerat, ut mox dicebamus, Felix episcopus ut vocabant, hæresim introduxere; indeque tot caNamnetensis, confecto ea de re instrumento, quod nones adversus neophytos et Simoniacos illis tempocomprovincialium episcoporum subscriptionibus ro ribus in Gallicanis conciliis conditos legimus, qui taborari curaverat. Chorepiscopum, ne unum quidem, men nunquam, sicut nec Romanorum pontificum, memorat Gregorius, nisi illi eo nomine donentur, et potissimum Gregorii Magni, epistolæ, tam nefariæ qui, ut mox dicebamus, in castris ordinati fuerant. pesti eradicand:e pares fuere. Omitto singularia quæNam Mundericus, quem in castro Tornodorensi sedisse dam exempla, quæ cum regulis contraria fuerint, in diximus, ea sperie, inquit Gregorius, ordinatus est, ut legem transire non debent. Sic in longinquis quibus- C dum sanctus Tetricus, qui tuue Lingonum episcopus dam provinciis episcopi aliquot, dissimulante rege, erat, viveret, hic Tornodorense castrum, ut archiaut præ minori ætate aut regni turbis non attenden'e, presbyter regeret, atque in eo commoraretur. absque ejus venia consecrati fuerunt. Major fuit pon tificum Aquitaniæ II ausus, qui Eumerium, Santonensem episcopum, e solio deturbarunt, quod absque metropolitani consilio fuisset, præcipiente rege, conse cratus: at cum id rescivisset Charibertus, Eumerium in sedem restitui imperavit, mulctatis, ut refert Gregorius, episcopis, qui tale facinus aggressi fuerant. Alaud tamen adeo exarsit Charibertus in episcopos, quod Eumerii ordinationem examinare voluissent, id enim eis per canones licitum erat, sed quod illum jam diu cum auctoritate regis episcopatu pollentem, absque ejus judicio e sede dejecissent.

22. Translationes episcoporum ex una in alteram sedem nusquam in Gregorii libris reperire licet, nisi eorum, qui ex propriis urbibus hæreticorum principum jussu expulsi, in Francorum regnum accedentes, viduatis Ecclesiis `præfecti fuere, quod semper approbavit Ecclesia. Coadjutores viventibus substituti nonnulli occurrunt, qui vel regum favore, vel alia quavis ex causa, cum spe ad aliquam Ecclesiam succedendi, ordinati fuerunt; at non vano, ut hodie fit, titulo, neque in ea ipsa Ecclesia, quam aliquando ¡ essent adepturi ordinabantur, sed quasi novi episcopa:us erectione, in aliquo futuræ su» diœceseos c‹stro sed-bant, cum assignata sibi in vicinos aliquot vicos jurisdictione. Sic Mundericus apud Tornodo

D

23. Ordinationes ad metropolitanos pertinebant, in propria cujusque provincia. Unde Gregorius libro 1v Historiæ, capite 35, quod in editis præcedentibus desiderabatur, narrans Aviti Arvernensis episcopi ordinationem, jussu Sigiberti regis Mettis factam, observat hac in re canonicum rigorem non fuisse servalu. Ipse tamen Gregorius Rhemis consecratus fuit ab Ægidio ejus urbis metropolitano, ut canit Fortunatus, nec alterutri unquam hoc factum vitio vertit. At cum idem Ægidius non solum ordinare episcopos, verum etiam et episcopatum instituere in CastroDunensi, quod in Carnotena diœcesi situm est, tentasset, graviter ab episcopis concilii v Parisiensis reprehensus fuit, quod rem adeo insolitam extrá suæ civitatis et provinciæ terminos fuis et aggressus. Et merito, eum ne id quidem ipsi liceret ex apostolicae sedis vicariatu sedi suæ beati Remigii temporibus concesso; si quidem ejusmodi privilegia nonnisi integris ac salvis metropolitanorum juribus concedebantur. Unde brevi cecidit illa Dunensis episcopatug erectio, quæ contra canonum scita temerario ausu facta fuerat; stetit vero, hodieque perdurat Laudunensis Ecclesia a sancto Remigio instituta, quod eatn in suæ diœcescos castro constituens, nemini irroga-set injuriam. Novum iter epi copatum in castro Melodunensi constituere tentaverat rex Childebertus pri.

[ocr errors]

mus; at reclamante Leone Senonum episcopo, ad A ex universis Galliarum provinciis congregandam esse

cujus diœcesim locus ille pertinebat, res infeeta fuit. Sic et periit Arisitensis episcopatus, quem Gotthi, detractis aliquot e diœcesi Ruthenensi, qui ipsis parebant, vicis, instituerant.

24. E laicali statu ad sacerdotium promoveri, ni-i post emensos varios gradus, nunquam per canones licuit. Quam regulam, etsi frequenter violatam, secuti sunt tamen semper episcopi religiosiores. Hujus rei exemplum illustre de se ipso narrat Gregorius, loco jam a nobis superius laudato ex libro v Historiæ, capite 15; cum enim Burgundio Felicis episcop.i 'nepos ad eum accessisset, avunculi sui cæterorumque comprovincialium episcoporum consensu munitus, ut in episcopum consecraretur; respondit Gregorius: Habemus scriptum in canonibus, non posse B quemquam ad episcopatum accedere, n'si prius ecclesiasticos gradus regulariter sortiatur. Tum eum docuit quid ei faciendum esset, ut sese dignum exhiLeret episcopali honore. Quibusnam vero gradibus ad tantam dignitatem canonice assequendam ascendendum foret, ab eodem Gregorio discimus ex libro iv, capite 6, ubi Cato presbyter se clericatus gradus canonica institutione sortitum fuisse his verbis exponit: Lector decem annis fui, in subdiaconatus officio quinque annis ministravi; diaconatui vero quindecim annis mancipatus fui, presbyterii honore jam viginti annis potior. Et quidem Nicetins, Lugdunensis postea ‹piscopus, nonnisi ætate tricenaria presbyter ordinatus fuit. Verum id regulæ exigebant : at contraria plurimum fuit praxis et consuetudo, quam variæ causæ introduxerant. Ex his legitimæ fuerunt, Ecclesiæ necessitas, insignisve aliquot virorum sanctitas, quam illustria facta vel etiam miracula probabant. Improbata vero quorumdam episcoporum facilias, ut exemplo Burgundionis non semel allato pater, cujus adhuc laici promotioni episcopi provinciæ Lugdunensis III consenserant, sed quam Gregorius noster, canonum acerrimus vindex, sua auctoritate impedivit. Improbata quoque nonnullorum ambitio, qui regum auctoritate episcopatum consecuti, cæteris imperare conabantur, priusquam, ut ait Gregorius Magnus, obedire didicissent. Ejusmodi tamen aliquantis diebus in clericatu probatos fuisse crediderim, priusquam consecrarentur, ut de Badegesilo observat Gregorius noster, qui tonsuratus, gradus quos clerici sortiuntur ascendens, post quadraginta dies Domnoli episcopi Cenomanensis defuncti successor evasit.

25. Ad concilia quod attinet, alia erant provinciafia, unius scilicet provinciæ episcoporum; alia totius nationis seu regni. Priora metropolitani quique statis temporibus juxta canonum prescripta congregabant: aliorum vero indictio ad regem pertinebat, quorum episcopi etiamsi forte diversorum regnorum eraut, ex mutuo tamen regum omnium consensu facile cogebantur. In his de fidei rebus ac majoribus negotiis, aut certe de pace inter reges componenda agebatur: quæ ex Gregorio discimus libro 1x Historiæ, capite 20, ubi cum Guntramnus rex synodum

C

D

dixisset, reposuit Gregorius, qui tunc Childeberti regis legatus erat, inutilem videri tautæ synodi celebrationem, cum nulla tunc esset exorta nova hæresis, nullumque immineret in fide periculum:-sed sufficere, ut unusquisque metropolitanus juxta consuetudinem canonum cum sibi subjectis conveniret. Mapinius tamen Rhemorum antistes ad concilium Tulleuse a Theodebaldo rege convocatum ire renuit, quod rex evocationis causam ei non indicasset; unde conjicimus episcopos, saltem præcipuarum sedium, de negotiis quæ in talibus conciliis tractanda erant, fieri debuisse certiores. Et quidem Mapinius ea occasione Nicetium Trevirensem reprehendit, quod potius ad regem, quam ad ipsum reprimendæ quorumdam malorum hominum proterviæ causa recurrisset. Ejus epistolam dabimus in appendice com Sigiberti regis alia epistola, qua Desiderio Caturcensi mandat, ut ne accedat ad synodum, quæ 'seipso inconsulto fuerat indicta.

sed

26. Cæterum ex his quæ Guntramnus ad Gregorii verba superius laudata respondit, patet episcoporum causas ex iis fuisse, ob quas potissimum concilia totius nationis episcoporum congreganda essent. Illa, inquit, Dei causa exstat omnibus major, ut inquirere debeatis, cur Prætextatus episcopus aladio in ecclesia fuerit interemptus, tum de dissidiis episcoporum, et variis criminibus, quibus eorum nonnulli accusantur. Inimo et reges ipsi causas episcoporum, quos sibi baud fideles fuisse existimabant, ad concilia referebant: ut de eodem Prætextato patet, quem Chilpericus rex, veluti reum majestatis, in concilio Parisiensi accusavit. Et ipsemet noster Gregorius accusatus a Bladaste comite, quod adversus reginam Fredegundem malos rumores sparsisset, seipsum in concilio Brennacensi sacramento purgavit. Nec prætermittere licet egregium Childeberti II facinus, qui cum Ægidium Rhemorum antistitem, multorum quidem criminum reum, necdum in ulla synodo auditum, Mettas adduci jussisset, ab aliis episcopix increpitus, eum urbi suæð restitui incolumem præcepit. Sed ille postea in episcoporum synodo apud Mettas majestatis læsæ reus inventus, et episcopali sede privatus, a rege Argentoratum exsul mittitur. Jam vero adversus episcopos non quilibet viri admittebantur in testimonium; quare cum inferioris ordinis nonnulli testes adversus Gregorium in synodo Brennacensi auditi fuissent, ea de re conquesti sunt cpiscopi. Ille vero cum testium relatione convinci non potuisset ullius criminis, resque manere videretur in ambiguo, dictis missis in tribus altaribus, sese ipse sacramento purgavit ; quod ta men non sine injuria se fecisse professus est, cum id canonibus esset contrarium. Cæterum latæ in istis conciliis sententiæ si nollent damnati acquiescere, illis supererat ad apostolicam sedem confugium. Unde cum Sagittarius et Salonius episcopi sese injuria in concilio Lugdunensi exauctoratos fuisse conquesti essent, licentia prius a rege Guntramno obtenta, eum litteris ejus commendatitiis Romam petierunt, ubi a

« PoprzedniaDalej »