Obrazy na stronie
PDF
ePub

quam catholici regiarum causarum cognitoris officio integerrime functus esset, jam summus arbiter de universis judicium ferat; virum, inquam, qui nihil ex foro in suam domum derivet, pauperum ipse parens et provisor; qui juris ac legum cognitionem, non ostentationem scientiæ, sed legem vitæ suæ putet; qui cæteris judicibus non minus bene dicendi, quam vivendi formam exemplo suo commonstret ; qui denique in se uno Harlæos, Brulartios, Thuaneos ac Bellevreos, aliosque sanguinis sui heroas referat, totosque grandi et excelso animo complectatur.

i

Tali patrocinio munitus Gregorius, despiciet homines nonnullos fastidii adeo delicati, ul ejus lectionem infra se ducant, eumque tanquam gustu suo indignum penitus respuant. Hi porro rectius sapere incipient, ubi te longe aliter, atque ipsi, de Gregorio nostro sentire viderint, eum scilicet virum, cujus nativa et minime affectata eloquentia priscos illos Romanæ facundiæ magistros assequatur. Memini virum quemdam illustrem, cui maxime familiares sunt bonæ litteræ, cum ex aula regia nuper rediret, ubi te in frequenti senatus omniumque ordinum comitatu regi ob pacem Europæ concessam gratulantem audierat, dixisse, se non quemdam nostri temporis oratorem, sed veluti aureæ illius ætatis togatum principem audire sibi visum fuisse. Cum vero præcellens ista dicendi facultas, non in verborum inani sono, sed maxime in rebus ipsis posita sit; haud vereor, ne Gregorii nostri, quantumvis impolita et inculta, oratio te offendat. In historico quippe, si afferat eloquentiam, non aspernaris quidem, sed, si non habeat, non admodum flagites : dummodo res scitu dignas referat, quales certe Gregorius refert, cum veterum Francorum religionem, mores ac prima gesta genuine ac sincere commemorat. Unde mihi non satis eruditi, sed plane hospites in patria nostra historia esse videntur, quibus Gregorii lectio ignota est. Quod si tempus illud, quo scripsit Gregorius, ob oculos ponerent morosi ejusmodi censores, intelligerent certe, aliter scribere nec potuisse Gregorium, pereunte nimirum, ut ipse ait, ab orbe Gallico cultura ac studio litterarum: nec vero debuisse, cum philosophantem rhetorem pauci, loquentem rusticum plurimi tunc intelligerent.

Cæterum persuasum habeo, vir illustrissime, tibi, cum ob præmissas causas, tum ob alias, omnino placiturum Gregorium, utpote veteris disciplinæ, quam tantopere amas, sequestrum, sacerdotii et imperii conciliatorem, æqui denique ac justi, cujus studiosissimus es, propugnatorem acerrimum : ut in Prætextuti episcopi judicio patuit, in quo subornatos canones strenue rejecit, nullo metu humanæ potestatis, cui sese opponebat. Hic est ille Gregorius, cujus dissipata opera, in unum redacta corpus, tibi nuncupamus: vir certe natalium splendore, nec minus sanclilale, quam episcopali dignitate illustris ; candidus, sincerus, ac minime fucatus auctor, antiquis denique præditus moribus, quos amas et studiose sectaris. Nihil vero nobis opportunius aut felicius contingere poterat, quam Gregorio interprete publicum hoc dare observantiæ in te nostræ, simulque grali animi testimonium ob singularem istum amorem, quo litteras, litteratosque omnes prosequeris. Nos vero tantilla portio eorum, qui antiquis auctoribus lucem dare aut restituere student, nos, inquam, plane fortunatos reputabimus, si ea, qua soles, benignitate hanc opellam accipias, nosque in posterum patrocinio tuo fovere ac tueri pergas. Quod ut nobis impertiri digneris, ego minimus eorum, qui te, tuamque dignitatem co lunt, etiam atque etiam rogo et oblestor.

Celsitudinis tuæ

Addictissimus necnon obsequentissimus

Fr. THEODERICUS RUINART. M. B.

[ocr errors]

In novam editionem sancti Gregorii Episcopi
Turonensis.

1. Nemo nisi peregrinus in historia nescit, quam A celebris semper apud eruditos viros fuerit sanctus Gregorius Turonensis episcopus, qui nobilitate generis, vitæ sanctimonia, ac multiplicum scriptorum va· rietate inter cæteros ævi sui antistites plurimum emicuit. Hic vero de ejus operibus potissimum dicturo, exponendæ ejus stirpis præstantiæ, præclarisque ejus factis fusius enarrand s immorari animus non est, cum ea tum ex ejus scriptis, tum etiam ex Vita, quam cum variis de eo virorum illustrium testimoniis, inferius proferemus, satis superque innotescant. Verum circa novam ejus operum editionem quatuor mihi potissimum occurrunt, de quibus rationem reddere operæ pretium puto. Primum est, quæ fuerit hujusce editionis vel necessitas vel utilitas. Secundum, quenam sint Gregorii opera, quove tempore aut ordine В scripta fuerint. Tertium, an ex ejus Historiæ libris complura capita sint expungenda, ut Cl. viro Carolo Cointio visum est. Quartum denique, quid in hac editione a me præstitum fuerit. His expositis, quæ Gregorium spectant, postea de Fredegarii Epitome, Chronico et continuatoribus, ac de Appendice nostra paucis agendum.

I. —2. Merito apud omnes temerarius audirem, si absque virorum eruditorum testimonio novam Gregrii operum editionem esse necessariam, post tot alias et quidem variis temporibus a viris doctrina et eruditione celeberrimis publicatas, asseverare ausus fuissem. At cum meæ assertionis vades habeam viros eruditos, quotquot hisce temporibus historie gentis nostræ illustrandæ operam suam collocaverunt, me C apud viros cordatos excusatum iri non diflido: cum maxime id opus in me non susceperim absque multorum amicorum consilio, qui mibi hærenti et præ laboris multitudine deterrito animum adjecere. Et quidem licet illis qui priores editiones curaverunt, nec doctiorem me, nec diligentioren! existimem, quos ut magistros ultro revereor et suspicio; me tamen eo feliciorem nemo inficiabitur, quod et plures codices manuscriptos, qui in bibliothecarum forulis tunc latebant, præ manibus habuerim, quibus Gregorii opera emendare licuit, et innumeras virorum eruditorum animadversiones de regum nostrorum rebus gestis, de chronologia et geographia Gallicana, deque aliis rebus ad gentis nostræ historiam pertinentibus, quibus Gregorium variis notis et observationibus illustrare non adeo operosum fuit.

3. Quod vero necessarium fuerit ad codices manuscriptos Gregorii opera edita recensere, non meis sed aliorum verbis probare in promptu est : cum passim conquesti fuerint viri eruditi, hæc non satis accurate ob veterum codicum defectum ad auctoris mentem edita fuisse. Agmen ducet vir nunquam satis laudandus Hieronymus Bignonius, qui in præfatione ad Marculfi formulas plura asseverat in Gregorio Turonensi occurrere, et infinita propemodum, quæ ab iis qui ediderunt, immutata sunt. Idem sæpius observasit Hadrianus Valesius, Historia Francorum scriptor accuratissimus, qui cum sæpius errores in editis Gregorii operibus advertisset, ad codices manuscriptos recurrere coactus fuit. Et quoniam, inquit in præfatione ad secundum volumen, Gregorium præter cæteros corruptissimum esse animadverteram, dedi operam, ut scripta in membranis ejus volumina n'mciscerer. Tum recensitis codicibus manuscriptis qui in ejus manus pervenerant, profitetur se multum ex eorum codicum accurata lectione, ac eorumdem diligenti cum editis libris collatione profecisse, cum in notatione annorum, tum in propria hominum locorumque appellatione, ac in relatione rerum gestarum. Denique exponit singillatim præcipuos locos, quos antea corruptos et vitiatos codicum illorum ope restituit.

4. Hæc scribebat Valesius etiam post exactam Andreæ Chesnii editionem, quam tamen iste cum plurimis codicibus manuscriptis collatam se adornasse testatus est. Valesio consentit R. P. Carolus Cointius, Oratorii Gallicani presbyter, doctrina et pietate celebris, qui in illo immenso opere, quod Annales ecclesiasticos Francorum inscripsit, passim de vitiatis Gregorii operibus conquestus est, sed potissimum ad annum 617 quo primum de Gregorio agere incipit, ubi Valesii verba superius a me laudata adoptat : quæ causa eum impulit, ut præter eos codices quibus Valesius usus erat, etiam alios perquireret, quos in laudandis Gregorii operibus, illustrandisque historiæ nostræ locis difficilioribus adhibere. Sciebam nempe viri illi eruditi, quam necessarium sit editiones veterum auctorum habere perquam emendatas, que s ad scribendam historiam recentiores adiuventur. Hanc ob causam complura exempla profert Valesius, quibus aut seipsum, aut alios antea errasse ostendit, quod in codices non satis accurate aut descriptos, aut editos incurrissent. Verum etsi hoc maxime curandum est iis qui ex antiquis monumentis historia

illustrandæ operam navant, ut ea pura et sincera A a Francis violatam ulturus Rheno transgresso in Fran-
nanciscantur, id tamen potissimum est observandum ciam trajecisset, Bructeros ripe proximos, et pagune
cum desunt alii ejusdem ævi auctores, quorum ope quem incolebam Chamavi, nullo sibi occursante, de-
nævi et errores, qui forte in codices irrepserint, popu'atus est, inquit ille auctor, nisi quod pauci ex
emendari facile possint. Talis est Gregorius noster, Ampsivariis et Chattis Marcomere duce in ulteriori-
unicus scilicet auctor, qui quidem supersit, qui data bus collium jugis apparuere. Si enim, ut scite obser-
opera primorum gentis nostræ regum, quorum tem- vat Valesius, his populis non præfuisset Marcomerus,
pore vivebat, gesta litteris mandaverit. Unde merito quem supra idem Sulpicius Francorum regalem ap-
Valesius ejus libros appellat Historiæ nostræ fundum, pellaverat, nec priores duos populos defendere de-
ex quo originum rerumque Francicarum prima no- buisset, nec duos posteriores habere potuisset milites.
titia potissimum repetenda sit, quem tanti faciebat Reges an tunc habuerint Franci, an vero duces so-
vir ille doctissimus, ut historiæ suæ libros, quos sum-
lummodo, aut quovis alio nomine appellarentur,
mo labore et diligentia non vulgari adornavit, non-
principes, subregulos, aut regales, inquirit Gregorius,
Hisi commentarios in Gregorium Turonensein cen- remque in medio relinquere videtur, cum apud eos
suerit appellandos. Nec minus Cointio usui fuit Gre- auctores ante Eugenii tyranni tempus nemo e Fran-
gorius in ecclesiasticis Francorum annalibus descri- B cis regis titulo donatus occurrat. Qua in re graviter
bendis, quos ex ejus libris ut plurimum contextos vi- culpatur a Valesio, qui reges apud Francos semper.
demus. Quanti autem fecerit Gregorium nostrum Hie- exstitisse contendit. Verum etsi de regis nomine
ronymus Bignonius, ex eo conjicere licet quod ejus disputandi animus non sit, non tamen evinci posse
Historiam, codicem legum antiquarum, et Marculfi arbitror ex antiquo ullo monumento, Francos omnes
formulas emendatas et notis exornatas, uno volumine tunc temporis unico regi paruisse. Quamvis certum
comprehensas, tanquam unum corpus prisci juris, videatur familiam aliquam inter eos fuisse primam,
edere decrevisset, atque ob id jam codices aliquot ut loquitur Gregorius, et nobiliorem, ex qua populi
fuisset mutualus, ut testatur vir eruditus, qui præfa- rectores assumi consueverant, quos Romani scripto-
tionem posthumar Marculfi formularum editioni præ- res, pro aliarum gentium more et suo loquendi modo,
fixit, cujus bic verba descripsimus.
reges aut regulos appellarunt; quo vero nomine apud
ipsos Francos dicerentur, quis divinare velit? Inter
eos tamen reges aliquem fuisse cæteris præstantio-
rem inficiari nolim, cum ejusmodi fuisse videatur ex
ipso Gregorio non solum Chlodio, sed et ipsemer

guineis Francorum reges habuisse, quos unum post
alterum monarchiæ desiderio captus oppressit. E
quidem cum post ejus mortem filii ipsius regnum in-
ter se diviserint, hunc antiquum fuisse gentis morem
vix quisquam negare potest.

5. Ea enim est Gregorii nostri fortuna, ut quan-
tumlibet rustico sermone scripserit, nemo de Franco-
rum regni primordiis absque ejus subsidio scribere
valeat. In hoc quoque laude dignus, quod Francorum
originem nullis fabulis resperserit, sicuti fecere qui C Chlodoveus, quem legimus complures e suis consan-
postea subsecuti sunt Historiæ nostræ scriptores. Ni-
kil enim habet de Trojanis profugis, quos illi Fran-
corum parentes effinxerunt; nihil de aliis ejusmodi
næniis aut fabulis, quibus Historia nostra postmodum,
stante adhuc prima regum nostrorum stirpe, infarta
est, ut patet ex Fredegarii Chronico, ac ejusdem
"Fragmentis, quæ post ipsius continuatores edidimus.
At Gregorius de origine Francorum dieturus, primum
auctores ipso superiores consuluit, quorum cum tes-
timonia retulisset, pauca de iis que vulgo ea de re
circumferebantur subjunxit. Tres in hanc rem auc-
tores profert, Sulpicium Alexandrum, Renatum Pro-
tuturum Frigeridum, et Orosium bistoriographum.
Postremum nemo non novit ; duo alii nonnisi ex Gre-
gorio nostro noti sunt: quæ vero ab iis de Romanis D
narrantur, ita cæteris historiæ Romanæ monumentis
sunt consona, ut eos quoque de Francis vera scrip-
sisse vix quisquam inficiari possit, maxime cum vi-
deantur circa illa tempora floruisse.

7. Francorum itaque in ulteriori Rheni ripa sedes erat sed gens bellicosa et quietis impatiens Rheno sæpe transmisso Romanorum provincias depopulabatur, unde natæ passim occasiones multa prælia conserendi, in quibus Franei modo repressi ac victi, modo etiam victores fuerunt. Turbatis interea Imperii rebus ob exortos tyrannos, utraque pars eos ad sibi auxiliandum advocavit. Nec diu inter Romanos fuerunt, quin ex iis multi sua virtute, et animi magnitudine primos militiæ honoris gradus, immo et ipsa civilia officia meruerint. Et quidem jam longe antea fœdera inierant Romani cum Francis, quæ nonnisi renovata fuisse Eugenii temporibus ex Sulpicii Alexandri verbis testatur Gregorius. Nec immerito, si-verum sit quod Constantinus Porphyrogenitus imperator ad Romanum filium suum seribit, scilicet Constantini Magni decreto sancitum fuisse, ne Romani, exceptis solis Francis, cum barbaris unquam natio nibus fœdus inirent. Hæc quippe sola erat vincendi Francos ratio, si fœderibus initis, aut alio quovis modo a soliti prædationibus abstinere cogerentur. Unde Libanius in Panegyrico Constantio et Constanti imperatoribus dicto, his principibus gratulatur ob ju

6. Ex illorum vero auctorum testimoniis patet, Francos diu in ea regione stetisse, que ultra Rheni ripam posita est, quam ideo in Peutingerianis tabuli, aliisque veteris Germaniæ descriptionibus Franciam appellari non dubito. Hanc certe co nomine diserte nuncupavit Sulpicius Alexander a Gregorio laudatus : ex quo etiam colligimus Ampsivarios, Chattos, Bruceros et Chamavos Franciæ gentis surculos fuisse. Quippe cum Arbogastes Romani imperii majestatem

[ocr errors][ocr errors]

17

PREFATIO.

18

gum grave Francorum cervicibus impositum, quod A Wisigot his qui Septimaniam vicinasque provincias quidem jugum aliud non fuisse subjungit, nisi quod istorum principum virtute Fraaci intra fines suos repressi, deinceps Romanorum provincias aggressi non fuissent, cum idem omnino censeri debeat vel Franeos concitatos vincere, vel efficere ut non concitentur. Franci igitur, inquit, tam grave jugum subierunt. Etenim hæc illis servitus est nullos habere quos depræ

regebant, totam ferme Galliam suo imperio adjecit, Cathedraque regni Parisiis constituta, florentissimum illud regnum, quod hactenus, Deo Opt. Max. præstante, perseverat, ad summum fastigium extulit, cujus præcessores tamdiu fundamentis imponendis insudaverant.

dentur.

9. Quænam vero ante illud tempus regiminis förma apud Francos valuisset, quæ essent eorum leges aut consuetudines, quove ordine reges aut patribus succederent, aut ex regia familia eligerentur, quam denique reges haberent in subditos auctoritatem, difficillimum est exponere. Eorum religionem uno verbo indicat Gregorius, cum eos fanaticorum, id est paganorum, erroribus fuisse detentos ait, priusquam Chlodoveus Christianam religionem amplexus fuisset : nonnullos tamen ex iis Arianos fuisse colligimus ex eodem auctore, qui Lantechildem Chlodovei sororem Arianam fuisse commemorat. Hujus quippe secta: errores a Gallis seu Romanis illa non imbiberat, qui ab iis plane erant immunes, sed aut a contribulibus suis, aut certe ab aliis barbaris, quos fere omnes hoc veneno infectos fuisse nemo nescit. Tantus vero erat in Francis ad pugñas ardor, tanta ad bellum propensin, ut, teste Libanio, felicitatis apex apud eos essent belli tempora, et mutilati uno membro, parte reliqua integra præliarentur. Singulis autem annis saltem semel in unum conveniebant de rebus majoris momenti collocuturi, id est de bello in hostes promovendo, aut certe de aliqua irruptione facienda in viC cinos populos; capta præda, singuli sorte aut alio quovis modo partem suam obtinebant. Quod ita religiose servatum fuisse colligimus ex ipso Gregorio, ut ne quidem rex aliud percipere soleret, quam quod ei communi sortis lege obtigissel.

B

8. Cum vero inclinata omaino imperii Romani majestate, nullus jam Francorum armis resistere polens esset, non modo provincias deprædaturi, sed sedem sibi certam acquisituri Rhenum transierunt, quod cum primo variis irruptionibus tentassent, sension tandem variis progressibus modo una, modo altera urbe aut provincia sibi acquisitis, obtinuerunt. Primum, qui in Galliis regni fundamenta jecit, Pharamundum vulgati auctores appellant: at de eo tam apud Gregorium, quam et apud Fredegarium, ejus epitomatorem et continuatorem antiquissimum, altum ubique silentium. Is honor, si Gregorio credamus, potius Chlodioni, seu, ut eum appellat, Chlogioni, deberi videtur, qui apud Dispargum castrum in termino Thoringorum, seu, ut alii scribunt, Tungrorum, inhabitans, missis primum Camaracum expioratoribus, hanc postea urbem totamque regionem ad Somonam fluvium occupavit. Hæc solummodo de eo memorat Gregorius. De Meroveo vero rege id unum dicit, quod e Chlogionis stirpe procreatus asseratur. Hujus filius Childericus fuit : cujus variam fortunam, id est e regno expulsionem, et post aliquot annos, quibus Egidius Romanæ militiæ magister Francis præfuisse dicitur, restitutionem, solus narrat Gregorius : at certiora sunt quæ de ejusdem regis in Gallias expeditionibus habet, in quibus Aurelianum et Andegavos urbes clarissimas obtinuisse memoratur. Obiit Childericus in Belgica secunda, ubi prope Turnacum tumulus ejus nostra ætate delectus est: cujus si quis cupit accuratam habere descriptionem, legat librum ea de re a Chiffletio editum anno 165: pretiosa vero cimelia quæ in eo inventa sunt, in Bibliotheca regia Parisiis babentur. An vero illi reges in Galliis sedes fixas habuerint, nusquam diserte exprimit Gregorius; cos tamen regnum suum in Belgicæ secunde fines protendisse, unde in alias Galliarum provincias excurrebant, vix quisquam dubitare potest. Eamque D Gregorii fuisse mentem colligo ex substitutione de Egidio in Childerici locum facta, Egidius enim in Belgica secunda morabatur, cujus regni sedem Augustam Suessionum adbuc tenebat filius ejus Syagrius, cuin eum exinde pulsum ac devictum Chlodoveus tandem occidi curavit. Sed et ipse Chlodoveus, regai paterni factus hæres, nibil non movit, ut et regiones Gallis seu Romanis adhuc subjectas invaderet, et vicina quoque regna suo imperio subjugaret; quæ ei fuit occasio multos e suis consanguineis morte alficiendi. Occisis itaque qui e gente Francorum erant, aliis regibus, interempto Svagrio Romanæ militiæ præfecto, superatis non semel Burgundionibus, ac denique devictis

10. Illi porro conventus Campus-Martius, vel a Marte bellorum deo, aut a Martio mense, quo fexi solebant, nuncupabantur. Hine cum postea in Malum mensem a Pippino translati fuissent, passim CampusMaii, seu Madii appellati fuerunt. Campi-Martii convocationem a Chlodoveo factam commemorat Gregorius Historiae lib. 1, cap. 27, ad quem omnes cum armorum apparatu convenire mandavit, eorum nitorem ostensuros. Nec dubium est quin etiam, si inter aliquos Francos lites ant jurgia forte oborta fuissent, in ejusmodi conventibus finirentur. Hac primum facilia erant; sed dilatato postea per complures provincias regno, præter illum conventum generalem, alii cum rerum necessitas exigebat a rege convocabantur: qui licet quandoque Campi-Martii aut CampiMadii nuncupati fuerint, ut plurimum tamen Placitorum nomine apud veteres auctores solent designari. Sed et cum præ negotiorum multitudine, aut itinerum longinquitate difficilkmum fuisset omuia negotia in uno loco, aut intra paucorum dierum intervallum terminare, in majoribus civitatibus instituta sunt placita statis temporibus, quæ a comitibus aliisve officiariis habebantur, inimo etiam et ab episcopis e! al> batibus, quorum judicio res, quæ tanti nou erant ino.

menti ut ad regium palatium deferri deberent, finie- A bium quarumdam civibus sua privilegia scrvata fuisse
hantur. Postea et in vicis et oppidis minora etiam colligimus, quod a rege, cum earum possessionem
placita instituta fuerunt, quibus præerant officiales a inibat, sacramentum exigerent, ut sua ipsarum pri-
comite designati, qui ideo vice-comites, aut vicarii vilegia integra servarentur.
appellati leguntur.

B

11. Inde porro nati sunt varii officialium et dignitatum gradus inter Francos, quorum nomina et officia ut plurimum a Romanis mutuata fuerunt. Qui ex nobilissimis familiis exorti, nullo peculiaris dignitatis titulo designabantur, ii viri fortes, seniores, majores-natu, primores, priores, primates, optimates, magnates appellabantur, quorum consiliis rex in placitis uti solebat. Alii vero aulicas dignitates consecuti, erant cancellarii, referendarii, domestici, cubicularii, camerarii, comites-stabuli; præcipui erant palatii principes aut majores, etc. Nec omittendi regis nutritores, bajuli vulgo dicti, maximæ apud principes auctoritatis. At illi quibus civitatum cura commissa erat, comites dicti sunt, qui el suos quoque in civitatibus officiarios habebant, qui passim in formulis recensentur, Duces vero supra multos comitatus constituti, potissimum exercitibus præficiebantur: quanquam et suos etiam milites habebant comites, quibuscum ad bellum, cum urgebat necessitas, progrediebantur. Qui vero in Burgundia aut in provincia Patricii dicebantur, nomine tenus sub Francorum regimine a ducibus distincti erant. Tribunum alicubi memorat Gregorius, qui et alio in loco de tribunitia potestate loquitur. Comites autem qui tributa aliosque fisci reditus in provinciis debitos ad principem deferri curabant, etiam et comitatus suos quandoque aut pretio emebant, aut, ut in iis continuarentur, premis et perunia obtinebant. Quæ causa fuit ut viri ignobiles nonnulli ad ejusmodi dignitates evecti fuerint. Fiscales tamen præter eos officiarii fuerunt, sic dicti, qued villarum regiarum curam haberent; qui et ipsi sub se fiscales variorum graduum officiarios et servos habebant, qui passim laudantur apud Grego

13. flaud minus ignotæ sunt leges, queis Francorum gens ante stabilitam eorum in Galliis sedem uterentur. Memorat Libanius in panegyrico jam supra a me laudato leges, quibus erat sancitum apud Francos, ut qui apud eos majora auderent, majoribus etiam honoribus potirentur. Celebris semper fuit apud majores nostros lex Salica, de cujus origine et variis additamentis viri eruditi passim scripsere. At cum certum sit eam ad posteros, qualis primitus fuit a Francis adhuc ethnicis instituta et dictata, Lon fuisse transmissam ; veterum Francorum mores exinde, maxime in his quæ ad religionem pertinent, exploratos habere non possumus. Modum quo legati Chlodovei nomine Chlotildem de ponsarunt, exhibet Fredegarius in Epitome, capite 18. Offerentes, inquit, solidum et denarium, ut mos erat Francorum, eam partibus Chlodovei desponsant. Quod in veteribus formulis apud Biguonium, num. 5, secundum legem Salicam fieri dicitur. At nihil de iis habet noster Gregorius; sed lib. 1x Historie, capite 20, exemplar refert pactionis, in qua de dote et morganegiba, id est dono quod maritus uxori primo die nuptiarum mane offerebat, agitur. Veteres Francorum leges a paganismo primus expurgavit Theodoricus, perfecere Childebertus et Chlotarius ejus fratres, quas item auctas et emendatas publicavit anno 630 DagoberC tus, ut ex præfatiuncula ad ejusdem regis capitula

rium.

ria patet, quam in appendice dabimus. Legis autem Salicæ aut alterius cujuslibet, ne nomen quidem, præter ecclesiasticos Canones et legem Romanam, usquam exprimit Gregorius: at ex iis quæ narrat, facile colligimus Salicæ legis scita quæ ad regimen pertinent, a Francis semper constantissime fuisse observata. Tale est illud ex capite 62, num. 6, quo cavetur, ne ulla Salicæ terre portio ad mulierem veniat, sed tota ad virilem sexum devolvatur. Quod accurate in regni successionibus observatum fuisse ex Gregorii Historia discimus. Nusquam enim apud eum legimus in regni divisionibus feminas in partem venisse. Immo, si quis rex absque maribus fato functus fuit, non ipsius filiæ, sed aut fratres aut neD potes ad regni successionem accesserunt. Hæc prima fuit inter quatuor Chlodovei Magni filios regni dividundi ratio; eademque post Chlotarii monarchæ mortem inter ipsius filios servata : et Chariberto ant Childeberto regibus, absque virilis sexus liberis defunctis, non eorum filiæ, sed fratres successerunt.

12. Locus hic esset inquirendi, quenam fuerit apud veteres Francos inter familias differentia, utrumve medius quidam inter nobiles et servos fuerit hominum status. At iste nodus absque aliquo monumento solvi non potest, cujusmodi de Francis antequam in Galliis stabiliti fuissent, nusquam reperi. Hoc unum constans invenio, Franci nomine hominem liberum et a qualibet servitute immunem designari. Cum vero Franci simul cum veteribus Gallis seu, ut tunc loquebantur, Romanis, in unum populum coaluerunt, homines alios ex nobilissimis et senatoriis, ut habet Gregorius, familiis exortos invenio, alios servituti mancipatos, alios ingenuos natos, alios vero servitutis jugo, dominorum suorumfbeneficio, omnino vel ex parte absolutos. Qui ex veteribus Gallis aut opibus præstabant, aut erant ex antiquis familiis orti, dignitates, etiam præcipuas, sicut et veteres Franci, obtinuerunt, factique sunt comites et duces; quos ideo passim apud Gregorium legimus his vocibus designatos, Francus aut Romanus genere. Quin et ur

14. Et tamen ea erat e regiis liberis filiarum digni tas, ut in probis auctoribus nusquam invenias ullam aliis quam regibus in matrimonio locatam. Quin etiam tum cum in paterna domo conjugii expertes manebant, Reginæ nuncupabantur; forte ut meminissent solis se regibus fore desponsandas, nec aliis copulandas viris, ne tam illustre nomen deturparent. Sic et regum filii reges, pas-im appellatos fuisse legimus, quod pateruo regno substituendi fo

[ocr errors][merged small][ocr errors]
« PoprzedniaDalej »