Obrazy na stronie
PDF
ePub

adolescens beatum Apostolum, ut proficiscerentur A simul in Thessalonicam, etc. [Edit., Igitur cum multo tempore 1263 apud Thessalonicam.... moraretur, etc.]

1

CAP. XIV. De mortuo suscitato. Unus autem e civibus, etc. Ed., Accessit et alius a civibus, etc.] CAP. XV. De filio Media, et pueris ejus, aliisque infirmis sanatis. Venit ad eum quidam vir de Philippis Medias, etc.

CAP. XVI. De debili filia cujusdam sanata. Denique Nicolaus quidam, etc.

CAP. XVII. De dæmone expulso. Sequenti vero die, etc.

CAP. XVII. De Virino proconsule, et filio ejus, ac muliere suscitata. Dum hæc autem agerentur, etc. [Proconsul in Colb. dicitur Virinus sicut in nostro Germ.; in Edit., Quirinus.]

CAP. XIX. De serpente interfecto, et mortuo suscitato. His ita gestis, etc.

CAP. XX. De revelatione passionis beati Apostoli, Sequenti vero nocte, etc.

CAP. XXI. De eo qui in mare cecidit. Multi autem ex Macedonia, etc., Patras Achaiae civitatem appulsi

sunt, etc.

CAP. XXII. De Lisbio proconsule et fide ejus. Deni-
que cum eum multi rogarent, etc.
CAP. XXIII. De Trofima et uxore proconsulis. Igitur
Trofima quæ, etc.

CAP. XXIV. De multis mortuis suscitatis. Post deambulationem vero, etc.

CAP. XXV. De difficultate partus cujusdam mulieris. Era autem mulier, Caliopa nomine, quæ homicidæ conjuncta conceptum susceperat illicitum... et partum proferre non poterat, etc.

CAP. XXVI. De Sustrato et servo ejus. [In Colb. et Ed. dicitur Sostratus.] Cum autem multa signa... faceret in Corintho, etc.

CAP. XXVII. De dæmoniacis sanatis ad balneum. Post dies autem paucos.

CAP. XXVIII. De Nicolao sene. Cum hæc agerentur, ecce quidam, etc.

CAP. XXIX. De Antiphane et uxore ac servis ejus. In quo loco dum commoraretur venit ad eum Antiphanus civis Merarensis. [Colb., Antiphanis.... Megarensis. Ed., Dum hæc apud Corinthum... Antiphanes civis Megarensis.] CAP. XXX. De Maximilla uxore proconsulis Egea. Venit autem beatus Apostolus in Patras, etc. CAP. XXXI. De debili sanato. Inde descendens, etc. [Colb., Inde discedens. Ed., Egressusque domum, etc.

CAP. XXXII. De tribus cæcis illuminatis. Digressus vero in alium locum, etc.

CAP. XXXIII. De arido sanitati restaurato. Videns

B

C

D

autem hæc signa quidam, etc. [Ed., Hæc dum apud Patras.]

CAP. XXXIV. De puero Stratoclei fratris proconsulis. Cumque talia apud Pairas per beatum Apostolum agerentur, venit Stratocleus, etc. [Colb., Stratocles. Ed., ex Italia Stratocles, etc.]

1264. CAP. XXXV. De proconsule ab itinere regresso. Omni enim die, etc.

CAPUT XXXVI.

De passione sancti Apostoli.

Posthæc comprehensus a beatus Apostolus ab Egea proconsule, positus est in carcere, ad quem omnes conveniebant ut audirent verbum salutis. At ille non cessabat prædicare nocte et die verbum Dei. Paucis vero diebus interpositis, eductus de carcere, et gravissime cæsus cruce suspensus est. In qua cum per triduum vivens penderet, non cessabat prædicare Dominum Salvatorem, donec tertia die, populis fluentibus, spiritum exhalavit. Quod lectio passionis etiam ejus plenissime declarat. Cujus beatum corpus Maximilla accipiens, conditum aromatibus recondidit in sepulcro, assidue autem super illum deprecans Dominum, ut ejus beatus Apostolus memor esset exorabat.

CAPUT XXXVII.

De virtute sepulcri ejus.

De quo sepulcro manna in modum farinæ, et oleum cum odore suavissimo defluit: a quo quæ sit anni præsentis fertilitas incolis regionis illius ostenditur. Si exiguum profluit, exiguum terra exhibet fructum; si vero copiose processerit, magna fructuum opulentia ministratur. Nam ferunt hoc oleum usque ad medium basilica sanctæ decurrere, sicut in primo Miraculorum scripsimus libro (Cap. 31). Passionis quoque ejus ordinem prosecuti non sumus, quia hanc valde utiliter et eleganter a quodam reperimus fuisse conscriptam.

CAPUT XXXVIII.

Epilogus scriptoris finem facientis.

Hæc sunt tamen quæ de virtutibus beati Apostoli præsumpsi, indignus ore, sermone rusticus, pravus conscientia propalare. Deprecor autem ejus misericordiam, ut sicut in illius natali processi ex matris utero, ita ipsius obtentu eruar ab inferno; et sicut in die passionis ejus sumpsi vitæ hujus exordium, ita me sibi proprium ascire dignetur alumnum. Et quia de majoribus meritis revocat nos pars magna facinoris, hoc tantum temerarius præsumo petere, ut cum idem post judicium dominico corpori conformatus refulserit in gloria, saltem obtineat de immensis criminibus mihi vel veniam non negandam.

Abdias vulgatus narrat passionem sancti Andreæ ex Actis vulgatis, eaque librum suum concludit. Finit Gregorii Turonensis episcopi liber die Virtutibus et Miraculis beati Andreæ apostoli.

$

LIBER DE PASSIONE, VIRTUTIBUS ET GLORIA

SANCTI JULIANI MARTYRIS.

(Ex Codicibus mss.)

Incipit præfatio Gregorii episcopi Turonici in passione sancti Juliani martyris.

Christianorum genus Deo charum armasset, et immortali agricolæ renitens pullulantem novelle plantationis vineam radicitus evellere manu inimica contenderet; sicut impiorum rabies per diversas mundi partes callido inexsaturabilis sævitiæ gladio discurrebat, urbi nihilominus Viennensi proximare, fama vulgante, nuntiatur.

Itaque cum dubium non haberetur quin eximius Christicola Julianus, martyrii amore flagrans, nul latenus occultari se pateretur; cœpit sanctus Ferreolus omnimodis agere, quatenus antequam rabies persecutorum illo 1267 pertenderet, prædictus vir Dei occulte discederet, et ad superstitum Christianorum solamen ipse superstes, vesani furoris impetum

1265. Magnum in nobis, etc., ut supra. col. 847, A persecutionibus se immitis gentilium furor contra audirentur. Sic et inclytus martyr Julianus, qui Viennensi ortus urbe Arvernis datus est martyr, ab hoc igne succensus, hæc concupivit ac mente tota desideravit. De cujus gestis et miraculis pauca juvat historico explicare stylo. Sed dum copiosum egregii certaminis opus sermo succinctus aggreditur, pauca, ut dixi, perstringenti deprecor veniam condonari, quod me minus vel idoneum, vel peritum ad hæc Darranda cognosco, nec imbutum grammaticis artibus, nec litteris liberalibus eruditum. Sed quid? facio quod a impellit me amor patroni, ut nequeam hæc silere? Aggrediar ergo ut possum, quia apud Deum non reor de sanctorum agonibus requiri amplius quam vicisse; nec cucurrisse plurimum, sed cursum consummasse propositum. Ipse enim licet perseve- B paulisper evitaret. Hoc ergo consiliis suadet, hoc rantium pugnas et victorias ad suam recognoscat pertinere laudem, similes tamen sive brevi sive longo prælio vincentibus parat coronas. Quare nihil differt quibus monimentis fortia triumphatorum facta pandantur, vel venerabilium rerum ordo memoriæ mandetur, dummodo constet ut sicut prædicandum coelestis athletæ conflictum sub divini remuneratoris obtutu perpetuis litteris superna depingit historia, ita posteritati imitationis causa ad sequendam Christianæ religionis fidem, sermo fidelis eumdem conflictum percurrat b.

INCIPIT PASSIO SANCTI JULIANI MARTYRIS.

1266. Sanctus igitur Julianus Viennensi ortus urbe, Arvernis datus est martyr: prosapia quidem C illustris, ac morum probitate non mediocriter ornatus, sed, quod majus est, igne superni amoris vehementer succensus. Beatus vero Ferreolus tempore Crispini consularis jam Christi miles, ut necdum proditus, officio tribunitia potestatis, habitu non corde, specie non affectu, apud præfatam urbem fungebatur. Cui videlicet sanctus Julianus, ætate jam adultus, collega mox futurus in cœlo, providentia divina solatium præbebat in sæculo. Se enim invicem in contubernio militiæ temporalis constituti, plus fidei studio quam militari diligebant amplexu, et inter labores publicos Sanctorum societatem fidelibus vinculis sacra dilectio nexuerat. Cum præterea assiduis

A Maj. m. duo, quo impellit me.

b In Gem. hic habetur, explicit præfatio, tum capitulorum index, post quem: Incipit passio sancti Juliani egregii martyris. Cap 1: Sanctus, etc.

precibus exorat. Ille vero, quia virtute temperantiæ præditus erat, quamvis certamen martyrii toto cordis affectu jam dudum sitiret, tamen amicabilibus monitis parere non distulit. Videbat enim quia nec hoc sine divino mandato peregisset, quandoquidem tunc persecutio in Viennensi urbe ferveret. Legerat nam que Dominum præcepisse : Si vos persecuti fuerint in ista civitate, fugite in aliam (Matth. x, 23). Metuebat enim ne ei parentes essent obvii, si inter eos hoc certamen inisset; et perderet miles Christi coronam gloriæ, si legitime non certasset. His vero omnibus apud se collatis, propria quæque relinquens, et carnales affectus solius Christi succensus amore parvipendens, juxta beati Ferreoli consilium clam discessit, et in Arvernæ urbis territorio divertens, non alicubi nisi ad Brivatensem vicum, in quo fanatici erroris neniæ colebantur, latitare disposuit. Unde manifestum est quia non metu mortis ab urbe Viennensi subterfugerat, sed ob hoc potius, ut Christi præceptum de civitate in civitatem fugiendo complesset, et suis nihilominus vel rebus vel parentibus spretis, optati stadium certaminis liberius cucurrisset.

Porro Crispinus consularis comperto quod Vir sanctus, clandestino discessu fugiens, in Arvernæ urbis territorio latitaret, ad hoc statim exitiale dedit præceptum, ut ubi dreperiretur, insequens eum persecutor exstingueret. Et quidem ille, juxta sui

e Aliquot Scripti, omni instantia.

d Maj. m. duo, Gem. et Germ. u, ubi ubi, id est ubicunque, ut habet Germ. c. Vide reg. sancti Benedicti cap. 46. Aliquot Codd., reperiret.

furoris insaniam, qua totus in sanctorum sanguinem A nesciendo fecerunt, ut videlicet fons sacro sanguine præceps invehebatur, de beati Juliani nece dictabat. Sed occulta Dei dispensatione agebatur, quod et ille damnationis cumulum sibi exaggeraret, et gloriosus martyr ad Christum, sicut jam dudum desiderabat, celeriter perveniret. Festinus itaque, lictor, cum in loco qui Vinicella vocatur sanctum Julianum consequenti aspectu imprimens contemplaretur, ille quocumdam senium quasi occultandus ingreditur tugurium. Sed quia nutu Dei adversarios insequi se senti bat, nec jam evocante Deo, qui ad cœlum paratum habebat ascensum, immorari per divortium amplius licebat, illico se detegi poposcit, cum videlicet eum senes certatim occulere vellent. Quibus nutantibus ac remorantibus, cum quidem ille minaci irrumpentium terrore peteretur, ne quid periculi B Quibus itaque sicut prædicanda martyris patientia

A

excusantibus immineret, continuo foris exsiliens,
inquit: Quem poscitis? quem quæritis? En coram
adsum; in me convertite ferrum, optatas pœnas jam
mihi date, imperata supplicia de me sumite: reatum
apostasiæ vestræ nullatenus ascribi patientiæ inno-
centis sanguinis sinat effusio. At illi cum ad tantam
constantiam beati Martyris 1268 obstupescentes
hæsissent, ille constantior subinde adjecit: Nolo
ultra commorari in hoc sæculo, quia Christum tota
animi aviditate sitio. Ecce occurro obvius, caput
subdo intrepidus : habetis quod tota mente petistis;
ictus tantum exerite, et vestram devotionem b meum-
que desiderium implete. Et cum hujusmodi confes-
sione beatissimus vir animam studeret consecrare
martyrio, subjuncta nihilominus religiosa oratione, C
commendavit Christo. Barbaram vero immanitatem,
cruentosque insanientium animos non constantia pii
propositi, non tam mira in sui oblatione fiducia, ab
effusione innocui sanguinis reflexit; sed eductam
vibranti dextera frameam in cervicem ejus vibrant.
Sanctum vero caput, desecto gutture, abscissum in
fontem, qui forte propter locum effusi sanguinis
emanat, carnifices abluunt et quia nec patrata nece
persecutorum animus, ut pote insatiabiliter æstuans,
parcere novit, corpus truncum relinquentes, ad san-
ctum Ferreolum illud, quod parricidales manus
abluerant, caput deferunt; quatenus non dubitaret
casum, quem ense, veritate attestante, videbat de-
sectum, et agnosceret hoc excepturum se in morte,
quod per passionem ejus cernebat in corpore.
Quod totum juxta divinam voluntatem carnifices
a In plerisque deest amplius.

b Maj m. duo et Gem., devotationem.

irroratus, futura salus multis fieret, et pretiosius sanctos Dei, quos conjunxerat militare collegium, pariter etiam ibi retineret sepulturæ consortium. Nam sicut ei nulla discretione minor est in cœlo, ita maxima et præcipua corporis parte sociatur in tumulo. O quam feliciter beatissimus vir, quamque concito gradu ad summum meruit pervenire fastigium ! quam subito profectu pro Christo alacriter dimicans tyro rudis factus est emeritæ militia veteranus! quod strenui commilitones vix longo tempore multoque labore percipiunt propositum victoribus præmium, brevi conflictu fortis bellator obtinuit, immortalitatis stipendia percepturus, inexercitata principia victrici auctoritate inclytis sanctorum finibus exæquavit.

consecratis, ita profana persecutorum atrocitate peractis, in tribus, ut ita dicam, partibus gloriosus dividitur miles. Nam caput Viennæ defertur, corpus a loco in quo percussus est Brivatim delatum est, felix anima a Christo conditore suscipitur.

Beatissimi vero senes qui, succensi spiritali gratia, sacrosanctum corpus sepulturæ mancipaverant, ita redintegrati sunt, ut in summa senectute positi, juvenilis ætatis vigore firmati, tanquam juvenes baberentur. Ilic igitur Christi martyr et testis ibidem studiose reconditus, læta quotidie fidelium devotione veneratur: ubi tanta beneficia virtutesque patrantur assidue, ut eas humana lingua 1269 nullatenus sufficiat enarrare. In loco autem illo, quo beatus martyr percussus est, fons habetur splendidus, lenis, et dulcibus aquis uberrimus, in quo a persecutoribus caput amputatum ablutum est, de quibus aquis multæ sanitates tribuuntur infirmis Nam sæpe cæcorum oculi ab his tacti illuminati sunt; tertianarum, quartanarumve febrium accensi, ut potati qui patiuntur fuerint, conquiescunt. Nam et si quis gravi laborans incommodo, inspirante martyre, desiderium 1270 habuerit hauriendi, protinus ut hauserit convalescit, et ita velociter exstinguitur vis febrium, ceu si videas super immensum rogum projectis undis incendia universa restingui. Semper enim de tanti patroni gratia, indulto supplicationis affectu [Nonne leg. effectu?], populus gaudet; et quos locus ille moerentes excipit, lætosremittit, regnante Domino nostro D Jesu Christo, cui cum Patre et Spiritu sancto est honor, virtus et gloria in sæcula sæculorum. Amen.

Hæc usque ad semper enim desunt in Germ. b el Germ. u; in aliis vero Mss. et Edit. est caput. 3.

HISTORIA SEPTEM DORMIENTIUM.

EPISTOLA SANCTI GREGORII EPISCOPI TURONENSIS AD BEATUM SULPICIUM BITURICENSEM ARCHIEPISCOPUM IN VITAM SANCTORUM SEPTEM DORMIENTIUM.

Beatissimo a patri Sulpicio, Dei gratia Bituricensi archiepiscopo, Gregorius Turonorum indignus sacerdos, in Deo salutari nostro salutem perpetuam.

Apud poetam sub figura apum sanctorum virtus et prudentia laudatur, cum dicit:

Hæc epistola deest in Cod. Clarom. Laudatur in Patriarchio Bituricensi.

Quo magis exhaustæ fuerint, hoc acrius omnes
Incumbunt generis lapsi sarcire ruinas (Virgil. Iv Georgic.)

Hoc, Pater beatissime, in fronte epistolæ præmisisse lieuerit, consideranti quanta prudentia, quanta sollicitudine titubantis Ecclesiæ statum firmare, et ejus ruinas resarcire contenditis. Hoc in te proprie exemplis lucentibus, hoc mellifluis exhortantium a sermonum verbis, hoc denique gestis præcedentium sanctorum in medium prolatis, agere non cessatis. Hinc est enim quod inter cætera, quæ parvitati meæ vestra sublimitas imperavit, urgens scilicet imperium est amici admonitio, quatenus Septem Dormientes, qui apud Majus monasterium dicuntur quiescere, quorumque fama percelebris longe lateque diffunditur, actus, vitam vel finem, si uspiam possem reperire, scripto mandarem. Tunc ego juxta poeticum illud, pro more meo, pro vestra reverentia respondi,

.... Tuus est, pater alme, quid optes

Exposuisse labor, mihi jussa capessere fas est (Virgil. 1 Æneid.).

Statimque vicino, ut dicitur, obedientiæ pede, vestram prosequens jussionem, perscrutatus ecclesiarum scrinia, et bibliothecas revolvens, tandem apud præfatum Majus monasterium reperi quod quærebam. Servato igitur tenore 1271-1272 Ecclesiæ, Paternitati vestræ, ut petieratis, transcriptum destinavi. De cætero vestrum est et promere, vestrum est et ob Christi gratiam quærere, ædificare ecclesias, et amico, imo servo obedienti, Christi Domini gratiam impetrare.

INCIPIT VITA, VEL CONVERSATIO, SIVE ET MORS SANCTORUM SEPTEM DORMIENTIUM, QUORUM CORPORA IN MAJORI MONASTErio continentur, et NOMINA HIC INSCRIBuntur, clemens, PRIMUS, LETUS, THEODORUS, GAUDENS, QUIRIACUS, INNOCENTIUS.

duo fratres Flori regis, Martinus et Amnarus. Filios autem nondum genuerat, nisi primogenitum suum, Florum videlicet trium annorum, alios autem duos post reversionem captivitatis genuit. Cum autem præsentati essent Diocletiano, misit eos in carcerem. Post annum fere dimidium, recordatus Diocletianus probitatum Flori, jussit eum sibi præsentari. Videns autem pulchritudinem ejus ob fecem et laborem carceris emarcuisse, misericordia motus est; absolutumque remisit ad propria, permisso et regno suo in vita sua cum redditibus, sublatis vel saisitis [Ed., fractis] munitionibus. Tali etiam pacto permisit eum regnare, ut post mortem ipsius, filius ejus non su blimaretur in regno, nec in consulatu, sed tantum

I. Temporibus Diocletiani et Maximiani, crudeli- A Captosque duxit secum Romam, inter quos fuerunt tate eorum exigente, deficere cœpit et discedere pene universus orbis a Romanorum potestate inter multos autem Hunnorum regnum discessit, præsidente eis Floro rege strenuissimo. Qui Florus, patre suo Amnaro d nomine noviter viam universæ carnis ingresso, regnum adeptus est, cum viginti esset annorum. Habebat autem idem Florus duos fratres minores se, Martinum et Amnarum. Duxit autem prædictus Florus uxorem puellam pulcherrimam, Brichildem nomine, filiam Chut regis Saxonum, ex qua genuit tres filios: primogenitum Florum, beati Martini Turonensis genitorem; secundum Hilgrinum; tertium Amnarum. Secundus siquidem Hilgrinus quatuor filios genuit, Clementem, Primum, Lætum, et Theodorum. Tertius autem Amnarus tres B tribunus exsisteret. Quod cum ex utraque parte firgenuit, Gaudentem, Quiriacum et Innocentium. Florus igitur cum regno suo fere per decem annos feliciter potiretur, a Maximiano aggreditur. Qui fere per tres annos laborans, vix, et cum maxima difficultate, primas partes regni ejus ingressus est, nec sine morte et sanguine suorum pugnatorum. Siquidem Florus cum eo bis terque confligens eum turpiter devictum fugaverat. Sed proditione suorum saisivit quoddam castrum, et inunivit contra eum, et ejus regnum; et sic secundum et tertium. Tandem obsedit eum in quodam castro munitissimo cum omni fere nobilitate Hunnorum. Obsessus autem per dimidium annum ad deditionem compulsus est venire, vita sibi cum membris suis atque suorum concessa.

a Cod. Vict., exhortationum. b Clar. addit consanguineorum beati Martini. Clar., Hungrorum, sed infra eos, ut cæteri, appellat Hunnos.

d Idem Cod., Aumarus, et sic infra. Victorin., ut plurimum, Ainarus. Albericus, qui sæculo x Chronicam scripsit, ex hac Septem Dormientium Vita, quam Gregorio nostro attribuit, descripsit sancti Hartini genealogiam.

C

matum fuisset, recessit cum omnibus suis.

II. Reversus autem, eodem anno genuit duos filios geminos, Hilgrinum et Amnarum. [Deus vero e, qui non accipit personam principum, et reprobat consilia eorum; qui quos vult indurat, et tradit in reprobum sensum, et adducit in stuporem; et imperatores ipsos, qui Ecclesiam persecutionibus gravissimis diu vexaverant, in tantam amentiæ et vanitatis devenire permisit mutationem, ut Diocletianus Nicomedia, Maximianus Mediolani, uno die depositis insignibus imperii, post imperium privati viverent, quasi plebeii. Verum Maximianus haud multo post facti pœnitens, cum dispositis insidiis genero suo Constantino, jam regnum tenenti, mortem molire

Loco eorum quæ hic ansulis includuntur, cod. Vict. cum Editis habet: Diocletianus autem non multum post, privatam eligens vitam, apud Mediolanum diem clausit extremum. Maximianus vero cum dispositis insidiis, genero suo Constantino tunc regnum tenenti mortem moliretur, deprehenso dolo illius, apud Massiliam captus, nec post multum in carcere a dæmonibus strangulatus, impiam vitam digna morte finivit. »

imperatori commendavit, qui eum secum retinuit, et militem fecit. [Quem etiam adhuc adolescentulum Julianus Cæsar, ab eodem Constantio patruele suo in Gallias adversus Barbaros, qui Romanorum terras infestabant, ignarus quid de eo disponeret, secum ad ferenda præsidia adduxit, et exercitandum militia, quandiu prævaluit, in comitatu suo detinuit.] Sed vir sanctus magis elegit Deo servire cœlesti, quam sub imperatore terreno militare. [Quia f ad hoc specialiter effectus est, ut triumphale sanctæ crucis vexillum in occiduis mundi partibus erigendum et adorandum deveheretur, et militiæ sacramenta evangelicis mutaret edictis. Qui clarus avis, sed clarior meritis, sanctus ab infantia, devotus 1274 a pue

tur, deprehenso dolo illius, apud Massiliam captus, A nopolim venit cum filio suo Floro parvulo, quem nec post multum in carcere, fractis laqueo cervicibus, est strangulatus: vel, ut quidam asserunt, a dæmonibus suffocatus impiam vitam digna morte finivit. Diocletianus vero et ipse eadem de causa, eidem Constantino factum se intelligens suspectum, hausto veneno sui ipsius effectus est punitor impius, et in villa sua secus Salonas oppidum diem vitæ clausit extremum. His ita et temporali et æterna morte multatis, cum post tetram et horridam bellorum et persecutionum caliginem, diu desiderata pacis tranquillitas divino nutu late per mundum splendescere inciperet,] Florus primogenitum suum Florum Constantino, qui eisdem imperatoribus, Diocletiano el Maximiano, brevissimo tempore Constantio patre suo et Galerio Maximiano insimul tantum me- B ritia, perfectus in adolescentia, perenniter de die in diis, successerat, 1273 educandum tradidit, quem semper charum et dilectum Constantinus idem habuit. Adultoque, et militi facto, uxorem dedit neptem suam, filiam sororis suæ, tribunumque constitutum remisit ad patrem suum. Qui ex eadem uxore sua filium, vivente patre suo, genuit, quem Florum vocari præcepit. Qui [natus est quidem Constantini anno 17, sed] postmodum tempore [filii ejus] Constantii a beato Paulo Constantinopolitano episcopo, Deo disponente, catechumenus factus, et baptizatus, Martinus est vocatus b. [Venerabilis autem baptizator ejus, idem patriarcha Paulus, ab eodem Constantio, qui patri in imperium succedens, in Arianam hæresim declinaverat, apud civitatulam quamdam Cappadocia, Cucusam nomine, ob Catholicam & fidem pulsus exsilio, Arianorum insidiis crudeliter strangulatus, ad coelestia regna victor migravit e.] Florus autem antiquus senio confectus diem clausit extremum, terram suam primogenito suo dimisit, et duos fratres juvenes in manu ejus reliquit. Qui mortuo patre terram viriliter rexit, et fratres suos cum filiabus nobilissimorum pagi Hunnorum copulavit, ex quibus primogenitus suus, Hilgriņus videlicet, ut prædictum est, quatuor filios generavit; secundus autem Amparus, tres.

III. Florus igitur tribunus, filius Flori regis, mortuo Constantino, et regnante Constantio, Constanti

a Editi, cum Vict., brevi tempore Auxentio mediante successerat.

b Editi cum Vict., vocatus. Natus est autem Constantini undecimo anno. Florus, etc.

* Quæ de sancto Paulo hic habet Godex Claroni. cæteri referunt in num. sequenti. Idem habet de ejus martyrio sanctus Athanasius. Ipsius vero festum celebratur die 7 Junii.

dId est, Martino. Sic quippe eum tunc appellatum volunt.

e Sic Clar. At alii, fecit: juvenem etiam secum habuit post mortem Constantii, sed vir sanctus, elc.

Quæ habet Cod. Clarom. inter ansulas inclusa proferimus, quæ vero editi cum Cod. Vict. habent, hic in notis apponere visum est. Quia specialiter effectum est, ut vexilium sanctæ crucis occiduas orbis portaret in partes, et militiæ sacramenta evangelicis mutaret edictis. Qui, ut diximus, a beato Paulo Constantinopolitano episcopo tempore Constantii Deo educante, primo catechumenus factus, et post

D

diem, de virtute in virtutem proficiens, magnis in mundo claruit miraculis, et doctrinis catholicis longe lateque resplenduit. Qui enim a tanta virtute, et miraculo tam grandi et stupendo, in initio viarum Dei inchoaverat, quid mirum si et prosperos in eis semper excursus et beatos exitus haberet? Imo mírum, si post tam mirabilem, qua ad se Deus illum traxit, conversionem, et virtutum sublimitate arduam, et miraculorum claritate gloriosam, et religionis decore splendidam, jugiter usque ad vitæ terminum non ageret conversationem. Quis enim non omni fere virtute et miraculo mirabilius ducat, infantulum vix decenuem ab uberibus, ut sic dicam, cum lacte materno imbibitam erroris fanatici exhorruisse superstitionem, parentibus, tutoribusque, atque actoribus, nunc minis, nunc verberibus, nunc blanditiis insistendo dehortantibus, ad Christi fidem, et ad Ecclesiæ, cujus sacramenta necdum perceperat, confugisse societatem? Quis non summis attollat præconiis puerum duodennem, instar cordati et fortis viri, ætatis teneritudinem non respiciendo, eremi squalorem, et quidquid ibi tolerare posset, ac si delicias concupiisse; et quod interim pro corporis imbecillitate non valebat, sed postea impleturus erat, meditando saltem et desiderando in conspectu Dei, qui velle nonnunquam pro facto reputat, jam facere? Quis non insigni laude prædicandum censeat adolenon multum baptizatus est. Qui beatus episcopus a Constantino imperatore apud civitatem quamdam Cappadocia, Cuthusam nomine, ob catholicam fidem pulsus exsilio, Arianorum insidiis crudeliter strangulatus ad cœlestia regna migravit. Beatus autem Martinus post sacri baptismatis mysterium magnis in mundo claruit miraculis, et doctrinis catholicis longe lateque resplenduit in orbe. Hic vir primo florem adolescentiæ suæ Mediolana transegit in urbe, sed exinde Arianorum sævitia principum expulsus, Gallicanas secessit in partes, venerabilique Pictavensi antistiti Hilario est conjunctus, hujus se disciplinis sanctus Martinus post relictum militiæ cingulum sociavit. Inde quoque sanctus vir divino admonitus oraculo parentes suos, errore relicto, ad sanctæ fidei professionem convertit; et matrem quæ illum mundo genuit, ipse in Christo generavit, et exemplo avorum suorum Martini et Amnari, qui Christianissimi erant, et civitatibus, etc. ›

« PoprzedniaDalej »