Obrazy na stronie
PDF
ePub

nes per aera sublevatos, foris tecto patente pro- A semus, qui nos adhuc Mettis credebamus consistere;

duxit, dicens: Ego sum Martinus miles Christi, absolutor vester. Abscedite cum pace, et abite securi. Sed cum uos ad regem accedentes, virtutis hujus diffamaremus miraculum, affirmavit rex quosdanı ex his qui absoluti fuerant ad se venisse, atque compositionem fisco debitam, quam illi fredum a vocant, a se fuisse reis indultan. Hoc autem factum est ante quatuor festivitatis dies (An. 591), in memorati regis anno 16.

CAPUT XXVII.

De servo Nonnichii episcopi a debilitate sanato. Adveniente autem festo beati Martini, Nonnichius b Namneticorum 1130 pontifex ad basilicam Sancti advenit, exhibens secum puerum membris dissolutum, nomine Baudegisillum. Celebratis igitur solem- B niis Sancti, hunc artubus restitutis, secum reduxit incolumem. CAPUT XXVIII.

De Claudii regalis cancellarii febre. Nobis quoque cum rege morantibus, Claudius quidam ex cancellariis regalibus a febre corripitur. Cuinque cibum potumque nimia oppressus febre exhorruisset, nobis quæ patiebatur questus est, dilutumque pulverem, quem de Sancti ac Beati sepulcro pro salvatione levavimus, ut hausit, mox, compressa febre, sanatus est.

CAPUT XXIX.

De eo quod Agnes Pictaviensis abbatissa de nauta quodam retulit.

Venerabilis vero Agnes, Pictavarum sanctimonialium abbatissad, relatam sibi ab ipso cui contigit, C Treverico scilicet negotiatore, rem miraculi provenisse, sic retulit: Dum, inquit, Mettis accessissem, interrogavit me quidam negotiator unde venirem. Dixi: De Pictavis. Dixit mihi si aliquando ad basilicam beati Martini Turonis occurrissem. Dixi quod quomodo in Austria ambularem, sic ibi me præsentassem. Dixit mihi quale beneficium domni Martini senserat. Dum enim Mettis salem negotiasset, et ad pontem Mettis applicuisset, dixit: Domne Martine, me et puericellos quos habeo, et naviculam meam tibi commendo. Inter hæc recubantes in navi, omnes obdormivimus. 1131 Mane excitans me cum puericellis, quos mecum habebam, invenimus nos ante portam Trevericam, nescientes quomodo venis

Mss. pierique, fretum. Hujus autem vocis signi- D ficatio satis hic exponitur, quam a voce Germanicà frid, quae pacem sonat, derivatam volunt. Vide Bignonium, in lib. 1 Marculli form. 3. Freda autem, ex veteri Glossario, est operculum ligneum quod retro altare fil super corpora sanctorum. De utraque voce vide Cangii Glossarium. b Editi, Monnichius. Vide lib. vui Hist. • In Bell., cancellariis nostris regalibus, et in titulo cap. 43. capitis deest vox regalis. Porro cancellarii minoris momenti diplomata scribebant subsignabantque de quorum nomine et officiis vide Gotofredum in Cod. Theodos. lib. 1 tit. 12, et Mabillon. de Re diplomat. lib. n, cap. 11. Certe vel ex hoc Gregorii loco patet tunc complures fuisse cancellarios, unde postea invectum est archicancellarii nomen, quam dignitatem Rhemorum archiepiscopus diu obtinuit in Francia, ut postea in imperio tres archiepiscopi electores.

PATROL. LXXI.

qua ratione aut navigatum est, aut volatum; sola commendatione beati Martini, nec fluvium sensissemus, et Mosellæ tunc sævientis [Al., tumescentis] undas naufragas evitassemus: et, quod satis est mirabile, quomodo inter saxa nocturno tempore præteriissemus incolumes, non nauta vigilante, non vento flante, non remo ducente.

CAPUT XXX.

De virtutibus Locodiacensis monasterii.

Tempore post habito, cum usque Pictavam accessissemus urbem, libuit gratia tantum orationis monasterium Locociagense & adire, quo congregatam monachorum catervam locaverat Vir beatus. Ibi

enim mortuum primum suscitasse legitur b, et ex illo ad episcopatum ductus scribitur. Ergo desideratum ego expetens locum, prosternor ad cancellos angu.. li, in quo dicitur defuncti spiritum reduxisse. Post effusas vero cum oratione lacrymas, ac celebratas solemniter missas, percunctor abbatem, si aliquod ibi Dominus miraculum ostendisset. Asseruitque ille coram qui aderant fratribus, plerumque ibi illuminari cæcos, ac debiles redintegrari. Quid tamen nuper sit gestum, inquit, tibi, domne, quia sollicita inquiris, evolvam. Mulier quædam vicina loci hujus, paralysis humore perculsa, officium membrorum omnium usquequaque perdiderat. Quæ carrucæ imposita, a bobus trahentibus ferebatur, circuiens doErgo dum delata ad hunc locum pavimento prostermos divitum, ut inopiæ suæ expleret necessitatem. nitur, lento copamine accedens, velum quod sanctum tegebat cancellum devote osculatur, dicens : Hic te, beate Confessor, adesse credo, hic te mortuum suscitasse testificor. Confido enim quod si volueris, poteris me salvare, ac sanitati restituere, sicut quondam, disruptis inferni 1132 faucibus, defuncti animam reduxisti. Hæc effata, geuas lacrymis rigabat ubertim: ac statim, impleta oratione, quidquid aridum,quidquid contractum,quidquid dissolutum fuit, redintegratum est mulieri in corpore a beati Antistitis virtute. Simili sorte et alius paralyticus ad hoc accedens monasterium, ut velum ipsius cancelli attigit, amota omni debilitate, sanus abscessit. Distat autem ab urbe Pictava quasi stadiis quadraginta.

a Prima fuit monasterii sanctæ Crucis abbatissa, jpsa sancta Radegunde procurante instituta, quam Fortunatus lib. xi pluribus celebravit, de qua et agit lib. vi carm. 4.

e Cod. Colb.: Dixi quod cum in Neustria umbularem, sic ibi me præsentassem. Editi : Quod dum in Austria... urbi me, etc. Infra, et puerulos meos... eum puerulis.

f Rom., pontem Mortis. Et quidem apud Mettas hodieque pons Mortis dictus habetur.

Mss. plerique, in capitum indice, Locodiacense, hic Locotigiagense, vulgo Ligugé, de quo in notis ad lib. 1 Histor. cap. ultimo.

Nempe in Vita ejus per Severum Sulpicium, ubi et ejus electio, seu potius raptus ad episcopatum describitur. Quæ omnia Fortunatus libro 1 de ejusden sancti Viri vita versibus expressit.

Bal., domos diarna stipe, inopiæ.

32

A partem, et sic domus ecclesiæ liberata est.
CAPUT XXXIII.

[blocks in formation]

CAPUT XXXI. De fonte quem oratione Sanctus ut oriretur obtinuit. Exinde egressi, Santonicum territorium ingressi sumus. Cumque in quodam convivio de beati Martini virtutibus fabularemur, hæc mihi unus ex civibus, affirmantibus aliis vera esse, fideliter retulit. Najogialo villa est in hoc territorio sita, ad quam cum sanetus Martinus adhuc superstes in corpore adiret, obvium habuit virum exhibentem aquam cum vasculo. Erat enim puteus ille, de quo hanc exhibebat, situs in valle quasi mille passus a villa, et ex eo incolæ haustam deferebant aquam. Tunc ait Vir Dei homini aquam ferenti: Quæso, dilectissime, contine manum tuam, et huic asello cui sedeo, paululum aquæ ad bibendum indulge, Qui ait: Si necessarium

De Leodulfo amente et debili.

Cum autem ante hos annos terræ motus magnus terram concuteret, cunctaque valde inoverentur, Leodulfus c quasi 1134 in uno momento casura, quidam ab eo vehementer excussus, non solum sensu mulctatur, sed etiam omnibus membris debilis est

ducis animal tuum adaquare, accede ad puteum, et B effectus. Qui veniens ad basilicam Sancti Turonis, et

hauriens dabis ei. Nam ego quod cum labore detuli non præbebo; et hæc dicens præteriit. Quo discedente venit protinus mulier, et ipsa deferens aquam in urnam [Mss., in ulna]; dixitque ei similiter Vir Dei. Quæ illico ei, ac si Rebecca quondam audiens nuntium Dei (Gen. xxiv): Et tibi præbeo, ait, et asino tuo potum; nec mihi labor est ut iterum hauriam. Tantum voluntas tua fiat, qui iter pergens necessitatem pateris. Et deposito de ulnis vasculo dedit asino illius bibere. Quo facto, iterum hausta aqua, impletoque vasculo revertebatur ad villam. Quam prosequens Sanctus ait: Reddam tibi pro mercede beneficium, quia adaquasti asinum meum. Et positis genibus 1133 in terra oravit ad Dominum, ut in loco illo fontis ostenderet venam. Ac statim consummata oratione, disrupta terra fontem immensum populis admirantibus patefecit. Qui usque hodie beneficium præbet hominibus commanentibus in agro illo. In illius enim fontis ore est lapis in testimonium, qui vestigium retinet aselli hujus super quem sanctus sedit Antistes.

CAPUT XXXII.

De incendio urbis Pictavæ.

orationi paucis diebus incumbens, et voci redditur et sensui, et membris omnibus quasi redivivus sospes est redditus.

CAPUT XXXV.

De homine innocente per calumniam accusato, et liberato.

Nec illud prætermittendum puto, quod innocenter homo accusatus per calumnias malorum, adducebatur ad urbem vinctus loro, ut truderetur ergastulo. Cumque ante basilicam sancti Petri apostoli in publicum adductus aggerem devenisset, solutæ sunt manus ejus, dixitque custodibus: In hoc apparet me a culpa quam dicitis esse immunem, com meæ manus divinitus sunt soluta. Tunc illi indignantes arctius Ceum revinxerunt, et insuper adhuc alio loro ligamini adjecto, ut ita dicam, vincula ipsa vinxerunt. Contigit autem eo tempore, ut nos de basilica sancti Martini per plateam veniremus. Hi autem cum nobis in obviam venientes appropinquarent, ut primum basi licam Sancti homo vinctus aspexit, statim solutæ sunt manus ejus exsiliensque de caballo in quo sedebat, pedes nostros arripuit, exponens se injuste damnari. Sicque nobis cum judice colloquentibus, absque fatigatione discessit.

Nec illud silendum puto, quod illo tempore cum Plato a episcopatum Pictavæ urbis adeptus est, vir« tus Sancti fuit ostensa. Domus adjuncta ecclesiasticæ domui incendio maximo cremabatur, ac scintillæ cum carbonibus super domum ecclesiæ, impellente vento, cadebant. Sed ille de pulvere beati sepulcri secum habens, elevato chrismario b contra ignem, D exortus subito ventus vento illi contrarius, flammas a tecto ecclesiastico defendens, aliam pepulit in

a Sic Mss. omnes. Factus est episcopus anno 592 ex Gregorii nostri discipulo, qui illi ecclesiam suami ingredienti adfuit, ut versibus canit Fortunatus libro x, c. 20. Huic anno 599 defuncto successit ipse Fortunatus. Placiduin tamen Platoni quidam substituunt, sed male, ut observat Cointius. Imo Placidum a Platone alivni non fuisse ex hoc ipso quem tractamus Gregorii loco probatur, cum hic Editi pro Plato habeant Placidus, nec aliunde ut fatentur Sammarthani Placidus ille notus sit. Platonem archidiaconum suum Jaudat Gregorius lib. v Hist. cap. 50, ab isto, ut reor, non distinguendum.

Chrismarium vas erat ad sanctum chrisma recipiendum, quo tamen nomine etiam vasa ad sanctas

CAPUT XXXVI.

De muliere obmutescente sanata. Conjux Serenati hominis nostri, cum de cultura, viro præmisso rediret, subito inter manus dilapsa comitantium terræ corruit, ligataque 1135 lingua, nullum verbum ex ore potens proferre, obmutait. Interea accedentibus ariolis, ac dicentibus eam meridiani dæmonii incursum pati, ligamina herbarum reliquias includendas medii ævi auctores donaverunt, ut Fortunatus in Vita sancti Germani Paris. episc.; Eddius in Vita sancti Wilfridi, etc. Chrisinale autem vas erat in quo corpus Christi asservabatur, et quidem Glaber Rodulfus chrismale idem esse ac corporale dicit.

In Mss. nonnullis, Leudulfus; unde Editi, Lendulfus.

De hoc in passione sancti Symphoriani inter Acta martyrum sincera, pag. 72, ubi dicitur: Dianam dæmonium esse meridianum, sanctorum investigavit industria. Vide Vitam sancti Rusticulæ, sæc. 2 Act. sanctorum ord. sancti Benedicti, ubi ad num. 27, ex hoc Gregorii loco et aliis sanctorum vitis Mabillonius observat, dæmonium meridianum, seu ejus incursum,

[ocr errors]

atque incantationum verba proferebant; sed nil me- A visuni est ei quasi ab aliquo percussus fuerit in cer

dicaminis juxta merem conferre poterant perituræ. Cumque familia mixto ululatu perstreperet, filius ejus ad neptem nostram Eusteniam a anhelus accurrit, nuntians matrem suam extremæ vitæ terminum attigisse. Quæ adveniens ad ægrotam, eamque visitans, amotisque ligaminibus quæ stulti indiderant, oleum beati sepulcri ori ejus infudit, ceraque sofivit. Mox sermone reddito, nequitia dolo dirempto, ægra convaluit.

CAPUT XXXVI.

De frigoriticis sanatis.

с

vicem. Qui protinus ruens in terram, factus est tanquam mortuus, ac per triduum solo spiritu vivens, tanquam mortuus putabatur. Quarta autem die apertis oculis nihil poterat loqui. Ablata enim eí fuerat fandi facultas. Auditis autem beati Martini miraculis, unum triantem nautis porrexit, innuens cum supplicatione ut eum ad beati Antistitis templum deferrent. Quibus abeuntibus, ille ad domum suam reversus, vidit 1137 ante pedes suos aureum in similitudinem triantis. Quo assumpto, pensatoque, unius solidi appensus est pondere. Quod ille cernens, dixit întra se: Reddidit mihi virtus beati Martini meritum pro fenore quod ejus templo direxi. Et accensus desiderio voluit in unam atque aliam navim

autem tertia mavi, retineri penitus non potuit. Qua ascensa, cum impellente vento altum mare ingressi fuissent, os ejus virtus sancti Antistitis reseravit. Qui extensis ad cœlum manibus locutus est, dicens : Gratias tibi ago, omnipotens Deus, qui me hoc iter sulcare jussisti. Jam enim priusquam templum Sancti tui videam, ejus refertus sum beneficiis. Quibus navigantibus Burdegala urbi appulsi sunt : egressusque hinc de navi, ad basilicam sancti Dei accedens, ac votum suum exsolvens, quæ scripsimus, ab ipsius ore relata cognovimus.

Tempore autem quo post obitum gloriosissimi regis Guntchramni Childebertus rex Aurelianensium urbem adivit (An. 593), puerorum unus aulicorum graviter à typo tertiano, accedentibus discedentibusque febribus, B conscendere, sed a parentibus est retentus. Reperta tremore superveniente quatiebatur. Id cum nobis fuisset questus, de pulvere sancti sepulcri potum ei porreximus:quem hauriens, compresso tremore conva luit. In sequenti vero nocte cum dies ille, quo frangi consueverat, advenisset, vidit per visum advenientem personam teterrimam, dicentemque sibi : Ecce jam tempus tui tremoris advenit, quid dissimulas? Age quod consuevisti. Hæc eo dicente, advenit vir quidam vultu splendidus, cæsarie niveus, aspectu decorus, dicens ei: Ne tremueris, sed facito super frontem tuam signum venerandæ crucis, statimque sanaberis. In hac visione expergefactus, munitusque hoc signaculo quo fuerat jussus, nunquam ulterius quæ pati soleret passus est. Ab hoc typo reginæ puella fatigata, potu hujus sancti medicaminis 1136 C sumpto, sanata est.

CAPUT XXXVIII.

De cæcis, energumenis et paralyticis. Non post multos dies, cum solemnitatis sanctæ dies annuus recurrisset, nos à rege regressi, festivirati ejus adfuimus, in qua quatuor cæci lumine recepto regressi sunt, duo energumeni inundati, duo paralytici contracti, restitutis gressibus, incolumes redierunt.

CAPUT XXXIX.

De carceratis laxatis.

Post paucos vero dies cum culpabiles quosdam urbis Turonicæ, judicis sententia carcerali ergastulo conclusisset, lamentantibus vinetis, virtus beati Confessoris apparuit, quæ diruptis vinculis compedito- D rum, liberos in basilicam abire permisit. Sicque et hi a judice relaxati, ad propria recesserunt. CAPUT XL.

De Maurano muto.

Quidam d in regione Cantabria, Mauranus nomine, mane a lectulo consurgens, dum de domo egreditur,

apud veteres appellari subitam et apertam morbi violenti incursionem, qua quis repente sensuum aut mentis facultate privatus videbatur. Sic autem appelJabatur, quod crederetur a dæmone imprimi, et quod sumimo die contingere soleret. De hoc et cardinalis Bona de divina Psalmodia, cap. 3, § 3.

• Cod. Gat., Exteniam. Clar., Eustenam. b Id est, suffivit, ut habet Cod. Clar.

Id est dies quo febris intermittitur. Vide lib. de

CAPUT XLI [AL., XL].

De contracto et vinculatis liberatis. Alia vero festivitate adveniente, quæ in hieme celebratur, Maurellus quidam ex domo Ponticonensi (Pontion), servus Agini ducis, qui mense Martio per incursionem nescio quam unius poplitis perdiderat usum, et gressum figere non valens, adhibito sibi ad geniculum fuste, ut mos est claudorum, adfuit. Is cum per triduum orationem fudisset ad Dominum, quarta die quæ est in crastinum de festivitate, genu directo sanus abscessit. Post paucos autem dies homines, qui carceris vinculis tenebantur, divinitus absoluu, Sancti basilicam sunt ingressi, et per judicem immunes a damno laxati sunt.

[blocks in formation]

perdiderat restauratus est.

CAPUT XLVI [A/., XLV].

De duobus aliis contractis.

nimiæ incidisset, ac exanimari ab eadem putaretur, ▲ nit: cujus post diem tertiam, beneficio lucis quam de pulvere sancti sepulcri presbyter levans, ac fimbrias pallæ superpositæ disrumpens secum detulit, pulveremque puero hauriendum dedit, fimbrias vero collo ejus alligavit. Mox febre restincta sanatus est. Non dispari modo et Ulfaricus presbyter alteri puero febricitanti studium adhibens subvenit, et ille protinus per virtutem Sancti febre carens convaluit.

CAPUT XLIV [Al., XLIII.

De Principio amente. Principius a quidam vir bonus, Petrocorica burbis civis, amentiam nescio quam incurrisse putabatur, et tam graviter agebatur interdum, ut de sensu videretur excidere. Quod cum multis mensibus perferret, beati Antistitis basilicam expetivit; ibique, ut arbitror, quatuor residens menses, abstinens se a cibo carnium ac vino, adjutus Confessoris beati præsidio, incolumis domui suæ restitutus est.

CAPUT XLV [Al., XLIV].

De Leodulfo cæco sanato.

Et quia rusticitas hominum, dum parum prædicationem sacerdotalem sequitur, ipsa se præparat ad Dei offensam, quod nuper gestum fuit edicam. Leodulfus quidam, Biturigæ urbis homo, cum fenum secuisset, metuens ne adventu pluviæ venientis infunderetur et laborem suum perderet, die Dominico mane junctis bobus ad pratum direxit, ac super plaustrum fenum agglomerare cœpit : statimque pes ejus unus quasi ardens ei visus est, regressusque ad hospitium suum, quievit ab opere. Post missarum vero solemnia celebrata, 1139 iterum junctis bobus opus cœptum pergit explere completumque cum esset plaustrum feno, statim oculi ejus quasi a quibusdam aculeis puncti, dolorem maximum intulerunt. Quibus conclusis nunquam deinceps eos aperire potuit. Sicque per annum integrum in cæcitate permanens, ad festivitatem sancti Antistitis devotus adve

Editi cum Gat., Præcipuus.

Petrocorii, vulgo Périgueux, urbs Galliæ Aquitanicæ, ad Illam (Lille) fluvium.

• Capitula duo sequentia in veteribus Mss. non oc

C

Eo tempore, et alius contractus adveniens, virtute Sancti directus, propriis gressibus ad urbem suam regressus est. Advenerat quidam ex Britannia, nomine Paternianus, qui cæcus, mutus, ac surdus, et manibus contractus per quoddam contagium fuerat, et confectis omnibus membris a morbo, soli tantum pedes præbebant homini sustentaculum. Patroni præpotentis hic expetiit basilicam, orationem fudit, apertis oculis lucem perditam aspexit, manus ad usum pristinum recepit, et se salvatum beati Antistitis virtute demirans, sospitatis 1140 suæ gratiam B populis declaravit. Ob hujus miraculi gratiam a multis munera capit, de quibus jam nonnullos a jugo captivitatis exemit.

C

CAPUT XLVII [A!., XLVI].

De incendio ope ejus exstincto.

Præsenti quoque tempore, apud Burdegalensem urbem domus una ignibus comprehensa vehementer cœpit exuri. Cumque flammis hinc et inde spatiantibus aliæ domus huic discrimini subjacerent, nec esset dubium easdem hujus fomitis calore depasci, congregatus in circuitu populus nomen beati Martini cœpit attentius invocare, et ne vicinas domos virtus ejus exuri permitteret, cum lacrymis deprecari : sicque ad elevatam vocem deflentium cœpit crepitus flammæ decidere. Atque illis clamantibus ad cœlum, advenit subito, Antistite impartiente, præsidium; collisumque supplici oratione incendium, restinxit plebs per lacrymas quod nequiverat superare per undas. Eo tempore puer noster Laudovaldus & cum graviter a dysenteria fatigaretur, ut de pulvere sepulcri accepit, protinus morbo caruit.

currunt in indice libris præfixo, et tamen habentur integra in Codice suo loco a Colb., Clar., Rom. et Bell., Launovaldus.

Explicit liber quartus de virtutibus et miraculis sancti Martini confessoris.

In Codice ms. sancti Victoris Parisiensis, qui Gregorii libros de Miraculis sancti Martini complectitur et aliquot capitula libri de Gloria confessorum, habentur prosa uli illic appellatur et oratio in sancti Martini honorem, quæ opuscula contestationem et collectionem potius esse crediderim, ex vetustis Missalibus excerpla. Ea vero huc referre visum est, quod nonnullis fortasse videbuntur talia quæ possint inter Gregorii nostri opera locum habere.

PROSA DE SANCTO MARTINO.

Sacerdotem Christi Martinum cuncta per orbem D debeat præsul; sed pariter habere se patrem omnes canat Ecclesia pacis catholica, atque illius nomen omnis hæreticus fugiat pavidus. Pannonia lætetar genitrix talis filii, Italia exsultet altrix tanti juvenis, et Galliæ trina divisio sacro certet litigio cujus esse

* Hic aliquid deesse videtur. EDIT.

gaudeant, Turonici soli ejus corpus foveant. Hinc Francorum atque Germaniæ plebs omnis plaudat, * quibus videndam inspexit Dominum in sua veste. Hic celebris est Ægypti partibus, Græciæ 1141 quoque cunctis

sapientibus, qui impares se Martini meritis sentiunt, A atque ejus medicamini. Nam febres sedat, dæmonesque fugat, paralytica membra glutinat, et mortuorum sua prece trium reddit corpora vite pristinæ. Hie ritus sacrilegos destruit, et ad Christi gloriam dat ignibus idola. Hic nudis mysteria brachiis conficiens, præditus est cœlesti lumine, hic oculis ac manibus in cœlum est totis viribus suspensus, terrena cuncta respuit. Ejus ori nunquam Christus abfuit, sive justitia, vel quidquid ad veram vitam pertinet. Igitur te cuncti poscimus, o Martine, ut qui multa mira hic ostendisti, etiam de cœlo gratiam Christi nobis supplicatu tuo semper infundas, etc.

Omnipotens sempiterne Deus, fons et origo totius boni, qui in beato Martino antistite glorificaris, laus virtutis ejus, et robur fortitudinis illius, gloria sanctitatis ejus, et decor formæ ipsius, amor cordis ejus suspensioque animæ ipsius, lumen mentis 1142

ejus et dux itineris illius; qui in eo imaginis tuæ similitudinem mirabili expressione reformasti, et per eum puritatis tuæ formam quodammodo palpabilen nobis exhibuisti; quem, cum diligeret, te inspirante, justitiam, odiretque iniquitatem, unxisti oleo exsultationis non præ participibus tuis, sed inter maximos Unigeniti tui participes; exaudi, ipso intercedente, deprecationes nostras gravi peccatorum pondere pressas, et præsta ut preces ejus apud misericordiam exempla tuam scelerum meorum maculas deleant, me ad altiora piæ operationis provocent, miracula a malis terreant, charismatumque ejus flagrantia ad currendum post te in odore unguentorum tuorum me pertrahat, imber doctrinæ ejus mei cordis duritiam infundat, omnisque gratia, quam abs te boni B auctore accepit, ad meæ proficiat devotionis atque salutis augmentum. Per eumdem.

SANCTI GEORGII FLORENTII GREGORII

EPISCOPI TURONENSIS

VITÆ PATRUM,

SEU

LIBER DE VITA QUORUMDAM FELICIOSORUM*.

Prologus.

1143 Statueram quidem illa tantum scribere, quæ ad sepulcra beatissimorum martyrum confessorumque divinitus gesta sunt; sed quoniam quædam de iis nuper reperi quos beatæ conversationis meritum evexit ad cœlum, quorumque vitæ tramitem certis relationibus cognitum Ecclesiam ædificare putavi, dicere aliqua ex illis opportunitate cogente non differo, quia sanctorum Vita non modo eorum pandit propositum, verum etiam auditorum animos incitat ad profectum : et quæritur a quibusdam utrum Vitam sanctorum, an Vitas a dicere debeamus. Agellius bautem et 1144 complures alii philosophorum Vitas dicere voluerunt. Nam Plinius auctor in tertio Artis grammaticæ libro, ait: Vitas antiqui cujuscunque nostrum dixerunt; sed grammatici pluralem non putant habere vitam. Unde manifestum est melius dici Vitam Patrum quam Vitas: quia cum sit diversitas meritorum virtutumque, una tamen omnes vita corporis alit in mundo. Et scripsi fateor in inferiore & Confessorum libro aliqua de quorumdam vita, quæ in corpore operati sunt breviora : idcirco quia cum de Dei virtute ingentia censeantur, parva tamen redduntur in scriptis: prolixiora quoque in hoc, quod Vita Sanctorum vocitare voluimus, libro imperiti idiotæque 1145 præsumimus propalare,

Al., religiosorum.

a Laud. et Ed. Vita..... Vitæ.

b Sic Mss. At Editi habent Aulus Gellius, quæ varietas etiam apud alios auctores occurrit. Vide August. lib. 1x de Civ. Dei cap. 4, edit. nova. Is est Atticarum Noctium auctor, qui sæculo 11 floruit circa tempora M. Aurelii imp.

Is est Plinius senior, qui Neronis tempore vixit, et scripsit Historiam naturalem, in cujus prologo laudat Artis grammaticæ libros. Avunculus fuit Plinii junioris.

◄ Editi, superiore. Et quidem supra laudat librum

C de Gloria confessorum; sed, ut jam monuimus, libros de Gloria confess. scripsit post plerasque Vitas Patrum, licet Vitas Patrum post librum de Glor. conf. recognoverit. Unde hic utraque lectio bona est. Librum de Vitis Patrum post libros septem Miraculorum recenset ipse Gregorius in fine Historiæ : illum autem alias præmittit libro de Gloria confessorum, ut ex ejus prologo patet.

Bad., quem Vita. Alii Ed., quem de Vita. Dicitur in prologo libri de Gloria conf. De quorumdam feliciosorum, seu, ut alii Codd. habent, religiosorum Vila.

« PoprzedniaDalej »