Obrazy na stronie
PDF
ePub

pertinere. Hinc est ut cum adultum baptizamus, rogemus num credat. Si respondet Etiam, tunc tandem recipit baptismum. Ergo fides adfuit antequam baptismum reciperet. Non igitur datur fides baptismo. Si vero infans offeratur, quaeritur, an parentes illum offerant ad baptizandum. Cumque responderint per testes, velle ut baptizetur, tunc tandem 5 baptizatur infans. Et hic antecessit Dei promissio, quod nostros infantes non minus reputet de Ecclesia, quam Hebraeorum. Cum enim hi offerunt, qui de Ecclesia sunt, iam baptizatur infans, hac lege, quod quandoquidem ex Christianis natus sit, intra Ecclesiae membra divina promissione reputetur. Baptismo igitur Ecclesia publice recipit eum, 10 qui prius receptus est per gratiam. Non ergo adfert gratiam baptismus, sed gratiam factam esse ei cui datur, Ecclesiae testatur. Credo igitur, o Caesar, sacramentum esse sacrae rei, hoc est, factae gratiae, signum. [Sacramenta analogiam prae se ferunt rei intus aut prius gestae per spiritum.] Credo esse invisibilis gratiae, quae scilicet Dei munere facta 15 et data est, visibilem figuram sive formam, hoc est visibile exemplum, quod tamen fere analogiam quandam rei per spiritum gestae prae se fert, credo testimonium publicum esse. Ut cum baptizamur, abluitur corpus mundissimo elemento: sed hoc significatur, gratia divinae bonitatis. in Ecclesiae et populi Dei coetum allectos esse, in quo candide sit ac 20 pure vivendum. Sic Rom. sexto Paulus mysterium exponit. Testatur ergo is, qui baptismum recipit, de Ecclesia Dei se esse, quae fidei integritate et vitae synceritate Dominum suum colat. Et ob hanc causam sacramenta, quae sacrae sunt cerimoniae (accedit enim verbum ad elementum, et fit sacramentum), religiose colenda, hoc est in precio 25 habenda, et honorifice tractanda sunt, ut enim gratiam facere non possunt, Ecclesiae tamen nos visibiliter sociant, qui prius invisibiliter sumus in illam recepti, quod cum simul cum promissionis divinae verbis in ipsorum actione pronunciatur ac promulgatur, summa religione suspiciendum est. Nam si aliter de sacramentis sentiamus, puta quod exterius 30 adhibita intus purgent, iam redijt Iudaismus, qui variis unctionibus, unguentis, oblationibus, victimis, ac epulis, credebat scelera expiari, et gratiam velut coëmi ac comparari. Quod tamen prophetae, et in primis Isaias ac Ieremias, semper constantissime exagitarunt, docendo liberalitate Dei promissiones ac beneficia data, non meritorum aut externarum ceri- 35 moniarum respectu. Credo etiam catabaptistas, dum baptismum negant infantibus fidelium, toto coelo errare, neque hic solum, sed in multis quoque alijs, de quibus non est dicendi locus. Et at cavendum illorum sive stultitiam sive maliciam, primus contra ipsos non sine periculo, Dei auxilio fretus, et docui et scripsi. Ut nunc per illius bonitatem ea lues 40 apud nostros valde remiserit. Tam abest, ut quicquam huius seditiosae factionis receperim, docuerim aut defenderim.

Octavo. Credo quod in sacra Eucharistiae, hoc est gratiarumactionis coena, verum Christi corpus adsit, fidei contemplatione, hoc est, quod ij qui gratias agunt Domino pro beneficio nobis in filio suo collato, 45 agnoscunt illum veram carnem adsumpsisse, vere in illa passum esse, vere nostra peccata sanguine suo abluisse, et sic omnem rem per Christum gestam illis fidei contemplatione velut praesentem fieri. Sed quod Christi corpus per essentiam et realiter, hoc est corpus ipsum naturale in coena aut adsit, aut ore dentibusque nostris mandatur, quem- 50

admodum papistae, et quidam qui ad ollas Egyptiacas respectant, perhibent, id vero non tantum negamus, sed errorem esse qui verbo Dei adversatur constanter adseveramus. Quod tuae maiestati opitulante Deo, Caesar, paucis tam perspicuum faciam quam Sol est. Primo divina 5 oracula adferendo, secundo argumentis ex his desumptis velut arietibus in adversarios vadendo: postremo veteres Theologos in hac nostra sententia fuisse ostendendo. Tu interim creator spiritus adsis et mentes tuorum illustra, imple gratia et luce, quae tu creasti pectora. Christus ipse os et sapientia numinis, sic inquit.

10

Pauperes semper habebitis vobiscum, me autem non semper habebitis. Hic negatur sola corporis praesentia, nam secundum divinitatem semper adest, quia semper ubique est, iuxta aliud eius verbum. Ego ero vobiscum usque ad consummationem saeculi, videlicet secundum divinitatem, virtutem et bonitatem. Nobiscum sentit Augus15 tinus. [In Ioan. tract. 50.] Nec est, cur causentur adversarij, humanitatem Christi esse ubicunque est divinitas, alias dividi personam. Nam id tolleret veram humanitatem Christi. Ubique enim esse nihil quam numen potest. Et humanitatem in uno loco esse, divinitatem autem ubique, ita non dividit personam, sicut humanitatem adsumpsisse 20 filium non dividit essentiae unitatem. Imo potentius esset ad separandum unitatem essentiae, dum una persona creaturam sibi adsumit, quam aliae omnino non adsumunt, quam sit ad separandum personam, humanitatem esse in uno loco, divinitatem vero ubique. Cum et in creaturis videamus corpora esse ad unum locum alligata, potentiam vero et virtutem latis25 sime vagari. Exemplum est Sol, cuius corpus in uno loco est, virtus autem porro omnia pervadit. Humanus animus astra etiam superat, et inferos penetrat, attamen corpus in uno loco est.

Iterum dicit: Iterum relinquo mundum et vado ad patrem. Hic habetur verbum relinquendi, sicut prius habendi, quo minus possint ad30 versarij dicere, non habemus eum visibiliter. Cum enim de visibili corporis sui subtractione loquitur, sic inquit: Modicum et non videbitis me, etc. Nec nisi praestigium aleretur, si corpus eius naturale adesse contenderemus, sed invisibile. Cur enim visum fugeret qui tamen hic esset, qui se toties post resurrectionem discipulis ostendit? sed expedit vobis, 35 ait, ut ego vadam. At si hic esset, non expediret, ut eum non videremus. Ipse enim quoties discipuli ad eius intuitum hallucinarentur sese adperte exhibuit, ne vel sensus vel cogitatus quicquam pateretur. Palpate, inquit, me. Et, Nolite timere, Ego sum. Et, Maria noli me tangere, etc.

[Latini quoque iam pro posthac usurpant.] Cum iam iam abiens 40 discipulos commendaret patri, dicebat: Ego posthac non ero in mundo, καὶ οὐκ ἔτι εἰμὶ ἐν τῷ κόσμῳ. Hic habetur verbum substantivum. Posthac non sum in mundo, non minus quam in his verbis, Hoc est corpus meum, ut neque hic possint adversarij dicere tropum esse, cum negent substantiva tropum recipere, sed res his opus non habet. Se45 quitur enim: Hi autem sunt in mundo. Quae antithesis manifeste docet, illum non esse pro humana natura in mundo, tum cum discipuli essent. Et ut sciamus quando abierit, non, ut illi fingunt potius quam exponunt, quando sese invisibilem fecerit, sic inquit Lucas: Et factum est cum illis valediceret, recessit ab eis, et sublatus est in coelum. Non 50 dicit Evanuit etc. aut invisibilem se reddidit.

De qua re Marcus sic. Dominus postquam locutus est eis, adsumptus est in coelum, et sedet a dextris Dei. Non dicit: Mansit hic, sed invisibile reddidit corpus suum. Rursus Lucas in Actis: Cum haec dixisset. illis inspicientibus sublatus est ac elevatus, nubes autem suscepit illum ab oculis eorum. Nubes texit eum, qua nihil fuisset opus si solummodo 5 adspectum sustulisset et alias adfuisset. Nec opus fuisset sublatione aut elevatione. Ibidem: Hic Iesus, qui adsumptus est a vobis in coelum, sic veniet quemadmodum vidistis eum ire in coelum. Quid hoc est clarius? A vobis inquit, adsumptus est, ergo non erat apud illos, neque visibiliter, neque invisibiliter secundum humanam naturam. Cum ergo videbimus eum 10 redire quemadmodum abijt, tunc sciemus adesse. Alioqui sedet secundum humanam naturam ad dexteram patris, donec redeat ad iudicandum vivos et mortuos.

Cum autem sint qui corpori Christi locum abrogent, et dicant non esse in loco, videant quam adperte contra veritatem clausis tamen oculis 15 eant. In praesepi fuit, in cruce, Ierosolymis cum parentes essent in itinere, in sepulchro, extra sepulcrum, ait enim angelus: Surrexit non est hic, En vobis LOCUM, ubi posuerant illum. Et ne possint dicere, corpus eius esse ubique, audiant: Venit Iesus ianuis clausis, et stetit in medium ipsorum. Quid venire fuisset opus, si corpus eius est ubique, 20 sed invisibiliter? satis futurum erat, non venire, sed qui praesens erat sese solum ostendisse. Sed valeant tam calumniosae nugae, quae nobis veritatem tum humanitatis Christi, tum sacrarum literarum tollunt.

Haec testimonia tollunt corporis Christi praesentiam ubique quam in coelo, canonice loquendo, hoc est quantum nobis scriptura constat de 25 ingenio et proprietate corporis adsumpti. Quantumque antinomiae [Hoc est, contrariae scripturae collatae.] cogunt, quae quicquid nobis de potentia Dei proponamus, nunquam tamen huc nobis torquenda est, ut facere Deum contra verbum suum credamus. Hoc enim impotentiae esset, non potentiae, etc.

Quod autem ore nostro naturale Christi corpus non edatur, ipse ostendit cum diceret conflictantibus de corporali esu carnis suae Iudaeis: Caro non prodest quicquam, ad edendum scilicet naturaliter: sed ad edendum spiritualiter plurimum, vitam enim dat.

30

Quod natum est ex carne, caro est, et quod natum est ex spiritu, 35 spiritus est. Si ergo naturale corpus Christi ore nostro editur, quid aliud ex carne naturaliter mansa quam caro fiet? Et ne leve videatur alicui argumentum, audiat alteram partem: Quod natum est ex spiritu, spiritus est. [Solus spiritus generat spiritualia.] Ergo quod spiritus est, ex spiritu natum est. Si ergo caro Christi salutaris est animae, spiritualiter 40 manducatam oportuit, non carnaliter. Hoc etiam pertinet ad sacramentorum materiam, quod spiritu spiritus generatur, non re corporea, ut ante attigimus.

Paulus monet, quod si Christum aliquando secundum carnem noverit, at iam non agnoscat secundum carnem.

45

His locis cogimur fateri, verba ista, Hoc est corpus meum, non naturaliter, sed significative perinde accipi oportere, atque ista: Hoc est Paessa. Agnus enim, qui quotannis edebatur, cum ipsa feriarum celebritate, non erat transitus, sed praeteritionem ac saltum olim factum significabat. Huc accedit successio, quod Agno successit coena, quae res monet similibus 50

usum esse verbis Christum, servat enim Mimesim successio. Accedit eadem verborum compositio. Accedit tempus, cum in eadem coena vetus Paessa ponitur, et nova gratiarumactio instituitur. Accedit omnium uvηuoovvv [Id est commemorationum, Zichronim s] pro5 prietas, quae nomen eius sibi vendicant, cuius mentionem ac commemorationem faciunt. Sic oσázelav vocabant Athenienses, non quasi quotannis aes alienum levaretur, sed quod Solon olim fecerat, isti perpetuo celebrant, et hanc suam celebrationem rei ipsius nomine honestant. Sie vocatur corpus Christi et sanguis, quae veri corporis symbola sunt. Se10 quuntur nunc argumenta.

Ut corpus re spiritali pasci nequit: sic neque anima re corporali. Quod si corpus Christi naturale editur, quaero an corpus an animum pascat? non corpus, ergo animam: si animam, ergo anima vescitur carnibus, et non esset verum quod spiritus ex spiritu tantum nascatur. 15 Secundum hoc quaero. Quid corpus Christi naturaliter perfectum efficiat. Si remissionem peccatorum, ut una pars perhibet, ergo discipuli adepti sunt remissionem peccatorum in coena, frustra igitur Christus est mortuus. [Una eademque factio sensit, Eucharistiam tollere peccata, et peccatorum remissionem in cruce factam dispensare.] Si comesum dis20 pensat virtutem passionis Christi, ut eadem pars perhibet, ergo dispensata fuit virtus passionis et redemptionis antequam nata esset. Si pascit corpus ad resurrectionem, ut alius quidam satis indocte adserit, ergo multo magis sanat nostrum corpus, et ab aegritudine levat. Sed aliter amat Irenaeus intelligi cum corpus nostrum ali ad resurrectionem Christi 25 corpore tradit. Vult enim ostendere, quod spes nostrae resurrectionis firmatur Christi resurrectione. En lepidum tropum.

Tertio, Si corpus Christi naturale est in coena praebitum discipulis, iam necessario sequitur ut istud ederint quale tum erat. Sed tum erat passibile, ederunt ergo vulnerabile corpus, nondum enim erat clarifica30 tum. [vνлopоoά obiectionis adversariorum occupatio.] Cum enim dicunt: Ederunt idem corpus, sed non quemadmodum erat passibile, verum idem quale post resurrectionem fuit, obiicimus: Ergo aut duo corpora habuit, unum quod nondum esset clarificatum, et alterum quod esset: Aut unum idemque corpus eodem tempore fuit passibile et impassibile. Et sic, 35 cum tantopere aversaretur mortem, nimirum voluit non pati, sed corporis ista dote uti qua indolens [aváλyntov quod dolere, aut ledi dolore non potest] erat. Non igitur vere passus est: sed per hypocrisim, qua nobis via Marcion pulchre reducitur ab Andabatis istis. Sexcenta possent, o Caesar, argumenta adduci: sed his nunc contenti erimus.

40 Quod autem veteres, quae postrema huius articuli pars erit, nobiscum sentiant, duobus testibus firmabo iisque primis.

Ambrosio, qui sic in Epistolam priorem ad Corinthios, super his verbis, Mortem Domini annunciate etc. dicit: Quia enim morte Domini liberati sumus, huius rei memores, in edendo et potando carnem et 45 sanguinem, quae pro nobis oblata sunt, significamus, etc. Loquitur autem Ambrosius de cibo et potu coenae. Et perhibet nos vera ista quae pro nobis oblata sunt, significare.

Augustino quoque, qui in Ioannem tractatu 30. Corpus Christi quod a mortuis resurrexit, adfirmat, in uno loco esse oportere. Ubi 50 impressa exemplaria Posse habent pro Oportere: sed male, nam et in

sententiarum Magistro, inque Decretis Canonicis, in quae sententia ista Augustini translata est, legitur Oportet. Quo palam videmus veteres omnino non intellexisse de naturali esu corporis Christi, sed de spirituali, quicquid tandem de coena magnifice locuti sunt. Cum enim sciverunt corpus Christi in uno loco esse oportere, et eum ad dexteram 5 Dei esse, non detraxerunt illud ut dentibus hominum foetidis subderent commolendum.

Sic

Idem Augustinus adversus Adimantum capit. 12. tria ista, Sanguis est anima, Hoc est corpus meum, Et petra erat Christus, ovuẞokizās, hoc est, ut ipse loquitur, in signo et significative dicta esse docet. Et 10 inter alia multa huc tandem verborum venit: Possum etiam interpretari praeceptum illud in signo esse positum. Non enim Dominus dubitavit dicere, Hoc est corpus meum, cum signum daret corporis sui. Augustinus. En nobis clavem qua universos veterum sermones de Eucharistia reserare possumus. Id quod tantummodo signum est corporis, 15 dicit corpus esse adpellatum. Eant nunc et nos haereseos damnent, qui volent, modo sciant sese eadem opera Theologorum columen damnare, contra pontificum decreta. [Veteres omnes sunt symbolice locuti cum de fructu manducationis corporis Christi disseruerunt.] Ex his enim fit manifestissimum, quod veteres semper sunt symbolice locuti cum corporis 20 Christi in coena esui tantum tribuerunt, puta, non quod sacramentalis manducatio mundare animum posset, sed fides in Deum per Iesum Christum, quae spiritualis est manducatio. Cuius externa ista symbolum est et adumbratio. Et quemadmodum panis corpus sustinet, vinum vegetat et exhilarat, sic animum firmat et certum facit de misericordia Dei, 25 quod filium suum nobis dedit: sic reficit mentem, sanguine illius, peccata, quibus ipsa urebatur, esse restincta. His contenti erimus nunc locis, quamvis totos libros compilare quis posset ad exponendum et confirmandum quod veteres in nostra sint sententia. Nec quemquam moveat libellus nuper editus de veterum sententia1), quam ille se oŋtãs tecturum 30 scilicet pollicetur. Brevi enim doctissimi viri fratris nostri Oecolampadij, cuius ab exordio provincia fuit veterum sententiam adserere, confutationem videbimus. Quae vero in hac materia pro planiore expositione aut adversariorum confutatione requiri possent multis libris ad diversos scriptis abunde puto prestitimus, qui in hac sententia sumus.

35

Nono. Credo cerimonias, quae neque per superstitionem fidei, neque verbo Dei contrariae sunt (quanquam huiusmodi nesciam an quae inveniantur) per charitatem tolerari, donec lucifer magis ac magis allucescat, posse. Sed simul credo eadem charitate magistra, cum citra magnam offensionem fieri potest, dictas cerimonias abolendas esse, quan- 40 tumvis reclament qui perfido sunt animo. Non enim prohibebat Magdalenen Christus ab effusione unguenti tametsi Iudae avaricia et perfidia contumaciter tumultuarentur. [Imagines quas periculum est ne adorentur unquam, tolli debent.] Imagines autem quae ad cultum prostitutae sunt, non censeo inter cerimonias, sed ex eorum esse numero quae verbo Dei 45 ex diametro repugnant. Quae autem non prostant ad cultum, aut ubi cultus futuri nullum est periculum, tam abest ut damnem, ut et pictoriam et statuariam Dei dona esse agnoscam.

1) Von Melanchthon (opp. XXIII, 733 ff. II, 29 ff.), mit einem Briefe an Mykonius.

« PoprzedniaDalej »