Obrazy na stronie
PDF
ePub

5

IX. De hac electorum ad salutem custodia, vereque fidelium in fide perseverantia, ipsi fideles certi esse possunt, et sunt pro mensura fidei, qua certo credunt se esse et perpetuo mansuros vera et viva Ecclesiae membra, habere remissionem peccatorum, et vitam aeternam.

X. Ac proinde haec certitudo non est ex peculiari quadam revelatione, praeter aut extra Verbum facta, sed ex fide promissionum Dei, quas in Verbo suo copiosissime in nostrum solatium revelavit: ex testimonio Spiritus Sancti testantis cum spiritu nostro nos esse Dei filios et haeredes. Rom. 8, 16. Denique ex serio et sancto bonae conscientiae et 10 bonorum operum studio. Atque hoc solido obtinendae victoriae solatio, et infallibili aeternae gloriae arrha, si in hoc mundo Electi Dei destituerentur, omnium hominum essent miserrimi.

XI. Interim testatur Scriptura fideles in hac vita cum variis carnis dubitationibus conflictari, et in gravi tentatione constitutos hanc fidei 15 plerophoriam, ac perseverantiae certitudinem, non semper sentire. Verum Deus, Pater omnis consolationis, supra vires tentari eos non sinit, sed cum tentatione praestat evasionem. 1 Cor. 10, 13. Ac per Spiritum Sanctum perseverantiae certitudinem iisdem rursum excitat.

XII. Tantum autem abest, ut haec perseverantiae certitudo, vere 20 fideles superbos, et carnaliter securos reddat, ut e contrario humilitatis, filialis reverentiae, verae pietatis, patientiae in omni lucta, precum ardentium, constantiae in cruce et veritatis confessione, solidique in Deo gaudii vera sit radix: et consideratio istius beneficii sit stimulus ad serium et continuum gratitudinis et bonorum operum exercitium; ut ex 25 Scripturae testimoniis et sanctorum exemplis constat.

XIII. Neque etiam in iis, qui a lapsu instaurantur, lasciviam aut pietatis incuriam procreat rediviva perseverantiae fiducia; sed multo majorem curam de viis Domini sollicite custodiendis, quae praeparatae sunt, ut in illis ambulando perseverantiae suae certitudinem retineant, ne 30 propter paternae benignitatis abusum propitii Dei facies, (cujus contemplatio piis vita dulcior, subductio morte acerbior), denuo ab ipsis avertatur, et sic in graviores animi cruciatus incidant.

XIV. Quemadmodum autem Deo placuit, opus hoc suum gratiae per praedicationem Evangelii in nobis inchoare; ita per ejusdem auditum, 35 lectionem, meditationem, adhortationes, minas, promissa, nec non per usum Sacramentorum, illud conservat, continuat, et perficit.

XV. Hanc de vere credentium ac Sanctorum Perseverantia, ejusque certitudine, doctrinam, quam Deus ad nominis sui gloriam, et piarum animarum solatium, in verbo suo abundantissime revelavit, cordibusque 40 fidelium imprimit, caro quidem non capit, Satanas odit, mundus ridet, imperiti et hypocritae in abusum rapiunt, Spiritusque erronei oppugnant; sed Sponsa Christi, ut inaestimabilis pretii thesaurum, tenerrime semper dilexit, et constanter propugnavit: quod ut porro faciat procurabit Deus, adversus quem nec consilium valere, nec robur ullum praevalere potest. 45 Cui soli Deo, Patri, Filio et Spiritui Sancto, sit honos et gloria in sempiternum. Amen.

REIECTIO ERRORUM1)

CIRCA DOCTRINAM DE PERSEVERANTIA
SANCTORUM.

Exposita doctrina Orthodoxa, Synodus rejicit Errores eorum,

I. Qui docent, Perseverantiam vere fidelium, non esse effectum Elec- 5 tionis, aut donum Dei, morte Christi partum, sed esse conditionem novi foederis, ab homine ante sui Electionem ac Iustificationem (ut ipsi loquuntur) peremtoriam, libera voluntate praestandam. Nam Sacra Scriptura testatur eam ex Electione sequi, et vi mortis, resurrectionis, et intercessionis Christi Electis donari. Rom. 11,7: Electio assecuta est, reliqui occalluerunt. 10 Item Rom. 8, 32: Qui proprio Filio non pepercit, sed pro omnibus nobis tradidit ipsum, quomodo non cum eo nobis omnia donabit? Quis intentabit crimina adversus Electos Dei? Deus est, qui justificat. Quis est qui condemnet? Christus is est, qui mortuus est, imo qui etiam resurrexit, qui etiam sedet ad dexteram Dei, qui etiam intercedit pro nobis. 15 Quis nos separabit a dilectione Christi?

II. Qui docent, Deum quidem hominem fidelem sufficientibus ad perseverandum viribus instruere, ac paratum esse eas in ipso conservare, si officium faciat: positis tamen illis omnibus, quae ad perseverandum in fide necessaria sunt, quaeque Deus ad conservandam fidem adhibere vult, 20 pendere semper a voluntatis arbitrio, ut perseveret, vel non perseveret. Haec enim sententia manifestum Pelagianismum continet: et homines, dum vult facere liberos, facit sacrilegos, contra perpetuum Evangelicae doctrinae consensum, quae omnem gloriandi materiam homini adimit, et huius beneficii laudem soli divinae gratiae transcribit: et contra Aposto- 25 lum testantem: Deum esse qui confirmabit nos usque in finem inculpatos in die Domini nostri Iesu Christi. 1 Cor. 1, 8.

III. Qui docent, Vere credentes et regenitos non tantum posse a fide Justificante, item gratia, et salute totaliter et finaliter excidere, sed etiam reipsa non raro ex iis excidere, atque in aeternum perire. Nam haec 30

1) 5. Artikel der Remonstranten: Ei qui Christo vera fide insiti, ac per consequens vivificantis ejus Spiritus participes facti sunt, abunde instructi sunt viribus, quibus adversus Satanam, peccatum, Mundum, suamque carnem possint pugnare, atque adeo etiam victoriam ab iis referre; semper tamen (quod cautum volumus) auxilio gratiae Spiritus Sancti; et Jesus Christus ipsis, per Spiritum 35 suum, in omnibus tentationibus adsistit, manum porrigit, ac eosdem, (si modo ad pugnam ipsi parati sint, ejusque opem deposcant, sibique ipsis non desint) fulcit ac confirmat, ita ut nulla fraude aut vi Satanae seduci, aut ex Christi manibus eripi possint, juxta dictum Christi Joh. 10, 28: Oves meas nemo rapiet ex manu mea". Caeterum, utrum iidem non possint per socordiam tv dozǹv tñs 40 ὑποστάσεως χριστοῦ καταλείπειν (Heb. 3, 6. 14. 2. Pet. 1, 10. Jud. 3. 1. Tim. 1, 19. Heb. 11, 13), et praesentem mundum iterum amplecti, a sana doctrina ipsis semel tradita recedere, bonam conscientiam amittere, gratiamque negligere; esset prius accuratius ex Sacra Scriptura inquirendum quam nos illud possemus alios cum πληροφορία animi nostri docere.

45

opinio ipsam Iustificationis ac regenerationis gratiam, et perpetuam Christi custodiam irritam reddit, contra diserta Apostoli Pauli verba, Rom. 5, 8. 9. Si Christus pro nobis mortuus est, quum adhuc essemus peccatores, multo igitur magis, jam justificati in sanguine ejus, servabimur 5 per ipsum ab ira. Et contra Apostolum Iohannem, 1. Ioh. 3,9. Omnis qui natus est ex Deo, non dat operam peccato: quia semen ejus in eo manet, nec potest peccare, quia ex Deo genitus est. Nec non contra verba Iesu Christi, Ioha. 10, 28. 29. Ego vitam aeternam do ovibus meis, et non peribunt in aeternum, nec rapiet eas quisquam de manu mca; Pater meus, 10 qui mihi eas dedit, major est omnibus, nec ullus potest eas rapere de manu Patris mei.

IV. Qui docent, Vere fideles ac regenitos posse peccare peccato ad mortem, vel in Spiritum Sanctum. Quum idem Apostolus Iohan. cap. 5. postquam vers. 16. 17. peccantium ad mortem meminisset, et pro iis orare 15 vetuisset, statim vers. 18. subjungat: Scimus quod quisquis natus est ex Deo, non peccat (nempe illo peccati genere), sed qui genitus est ex Deo, conservat seipsum, et malignus ille non tangit eum.

V. Qui docent, Nullam certitudinem futurae perseverentiae haberi posse in hac vita, absque speciali revelatione. Per hanc enim doctrinam 20 vere fidelium solida consolatio in hac vita tollitur, et pontificiorum dubitatio in Ecclesiam reducitur. Sacra vero Scriptura passim hanc certitudinem, non ex speciali et extraordinaria revelatione, sed ex propriis filiorum Dei signis, et constantissimis Dei promissionibus petit. Imprimis Apostolus Paulus, Rom. 8, 39: Nulla res creata potest nos separare a cha25 ritate Dei, quae est in Christo Iesu, Domino nostro. Et Iohannes Epist. I, cap. 3, 34: Qui servat mandata ejus, in eo manet, et ille in eo: et per hoc novimus ipsum in nobis manere, ex Spiritu, quem dedit nobis.

VI. Qui docent, Doctrinam de perseverantiae ac salutis certitudine, ex natura et indole sua, esse carnis pulvinar, et pietati, bonis moribus, 30 precibus, aliisque sanctis exercitiis noxiam: Contra vero de ea dubitare, esse laudabile. Hi enim demonstrant se efficaciam divinae gratiae, et inhabitantis Spiritus S. operationem ignorare: et contradicunt Apostolo Iohanni contrarium disertis verbis affirmanti Epist. I. cap. 3, 2. 3: Dilecti mei, nunc filii Dei sumus, sed nondum patefactum est id quod erimus. 35 Scimus autem fore, ut quum ipse patefactus fuerit, similes ei sumus, quoniam videbimus eum, sicuti est. Et quisquis habet hanc spem in co, purificat seipsum, sicut et ille purus est. Hi praeterea Sanctorum tam Veteris quam Novi Testamenti exemplis redarguuntur, qui licet de sua perseverantia et salute essent certi, in precibus tamen, aliisque pietatis 40 exercitiis, assidui fuerunt.

VII. Qui docent, Fidem temporariorum a justificante et salvifica fide non differre, nisi sola duratione. Nam Christus ipse Matth. 13, 20 et Luc. 8, 13 ac deinceps, triplex praeterea inter temporarios et veros fideles discrimen manifesto constituit, quum illos dicit semen recipere in 45 terra petrosa, hos in terra bona, seu corde bono: illos carere radice, hos radicem firmam habere: illos fructibus esse vacuos, hos fructum suum diversa mensura, constanter seu perseveranter, proferre.

VIII. Qui docent, Non esse absurdum, hominem priore regeneratione extincta, iterato, imo saepius renasci. Hi enim per hanc doctrinam ne50 gant seminis Dei, per quod renascimur, incorruptibilitatem: adversus

testimonium Apostoli Petri, Epist. I. cap. 1, 23: Renati non ex semine corruptibili, sed incorruptibili.

IX. Qui docent, Christum nunquam rogasse pro infallibili credentium in fide Perseverantia. Contradicunt enim ipsi Christo, dicenti Luc. 22, 32: Ego rogavi pro te, Petre, ne deficiat fides tua. Et Evangeli- 5 stae Iohanni, testanti, Ioh. 17, 20: Christum non tantum pro Apostolis, sed etiam pro omnibus, per sermonem ipsorum credituris, orasse: vers. 11: Pater Sancte, conserva eos in nomine tuo. Et vers. 15: Non oro ut eos tollas e mundo, se ut conserves eos a malo.

44.

Helvetische Konsensus-Formel von 1675.

10

Formula Consensus,

Ecclesiarum Helveticarum Reformatarum, circa Doctrinam de gratia universali et connexa,

Capita.

aliaque nonnulla

15

Praefatio.

Quod divinus ille Gentium Apostolus yvnoi suo tέzvą Timotheo inculcavit serio, ut videlicet [2. Tim. 3, 14] maneat in iis, quae éμade nai Exitán, didicit, et de quibus fides ipsi facta est: id ipsum sane deploratis his et exulceratis temporibus memoriam mentemque nostram 20 crebro subeat oportet. Tantoque magis, quod tristis experientia testatur, hinc inde, non in uno veritatis capite, ab vлotνлάσει sanorum verborum deflecti, et fidem semel sanctis ex verbo Dei traditam, erroribus suppullulantibus labem nonnullam contrahere.

Nos quod attinet, merito divinae, qua prae aliis multis Gentibus 25 coelestis Pater indignos nos prosecutus est, gratiae et bonitati grata mente acceptum referimus, quod oоεσTúraç hactenus nostros, Amplissimos inprimis Proceres, Patriae Patres, Ecclesiae nutritios verissimos, Spiritu pietatis, sapientiae et fortitudinis dotavit, ut quod acceperunt a Majoribus ex Dei verbo veritatis neukov, religiose custodirent, pressis- 30 que, quod ajunt, manibus tenerent, nec paterentur, ut doctrinae corruptio accessum ad Ecclesias nostras haberet ullum. Cum vero non minor sit virtus, quam quaerere, parta tueri, et Angelum ipsum Philadelphiensi Ecclesiae inclamantem audiamus quotidie [Apoc. 3, 11]: Ecce venio cito: tene quod habes, ne quis accipiat coronam tuam, merito, flexis ad Patrem 35 Domini nostri Jesu Christi genubus, ardenter oramus, ut is difficillimis

hisce temporibus praecipuum hoc Thɛovézτnua et beneficium clementer nobis servet, ad consummationem usque seculi.

Ne vero, quae alibi in Capitibus nonnullis, ac inprimis in doctrina de gratiae divinae amplitudine invaluere opiniones sequiores, nostram quoque 5 teneram juventutem, atque inde ipsas etiam Ecclesias nostras successu temporis inficiant, neve, uti errore vix alia seges magis foeta et fertilis est, ex istis nimia indulgentia toleratis, deteriores alii subnascantur, uti alias factum esse vel Remonstrantismi triste exemplum documento esse potest: de efficaci et sacro repagulo aliquo, superiorum authoritate et 10 jussu cogitandum nobis fuit.

Nati hinc et unanimi consensu a nobis approbati sunt Canones circa doctrinam de gratia universali, et connexa, aliaque nonnulla capita, in quibus concinnandis id maxime operam dedimus, ut veritas et charitas, diory ovvyia, ambigua, quod ajunt, palma decertent.

15 Neque vero est, cur Venerandi Fratres Exteri, quos tanquam de caetero ισότιμον πίστιν λαχόντας fraterne colimus et suspicimus, ob testatum graves ob causas dissensum, nobis succenseant, vel schismatis ansam cuiquam praeberi dictitent. Salvum enim utrinque, per Dei gratiam, stat fundamentum fidei, cui utrobique ex Dei verbo aurum 20 et argentum pretiosique lapides non pauci superstructi sunt. Salva unitas corporis mystici et Spiritus [Eph. 4, 4—6], sicut et rocati sumus in una spe vocationis nostrae: unus nobis Dominus, una fides praecipua, et in eadem tuenda sancta conspiratio et contesseratio; unum baptisma, unus Deus et Pater omnium, qui est super omnia, et in om25 nibus nobis. Salvum denique apud nos semper tenerrimae charitatis vinculum et compages, sarta et tecta sacrosancta communionis sanctorum officia per Dei gratiam perstabunt.

non

Quod superest, Deum, Patrem Luminum pia in vota vocare cessabimus, ut institutum nostrum salutare esse velit et jubeat, eique per 30 Jesum Christum, fidei et salutis nostrae Principem et consummatorem unicum, benedicere dignetur!

Canones.

I. Deus T. O. M. verbum suum, quod est [Rom. 1, 16] potentia ad salutem omni credenti, non tantum per Mosen, Prophetas et Apostolos 35 scripto mandari curavit: sed etiam pro eo scripto paterne vigilavit hactenus et excubavit, ne Sathanae astu, vel fraude ulla humana vitiari posset. Proinde merito singulari ejus gratiae et bonitati Ecclesia acceptum refert, quod habet, habebitque ad finem Mundi [2. Petri 1, 19] sermonem Propheticum firmissimum, nec non [2. Tim. 3, 15] iɛgà yoάμμara, sacras 40 literas, ex quibus, pereunte coelo et terra [Matth. 5, 18], ne apex quidem vel jota unicum peribit.

II. In specie autem Hebraicus Vet. T. codex, quem ex traditione Ecclesiae Judaicae, cui olim [Rom. 3, 2] oracula Dei commissa sunt, accepimus hodieque retinemus, tum quoad consonas, tum quoad vocalia, sive 45 puncta ipsa, sive punctorum saltem potestatem, et tum quoad res, tum quoad verba Jeóлvεvotos, ut fidei et vitae nostrae, una cum codice Novi Testamenti sit Canon unicus et illibatus, ad cujus normam, ceu Lydium

« PoprzedniaDalej »