Obrazy na stronie
PDF
ePub

quorum causa matrimonium sit institutum, sic scribit: Honorabile est inter quosvis (cujuscunque ordinis, status et conditionis fuerint) conjugium, ac (quod per exegesin addit) torus immaculatus: scortatores autem et adultores damnabit Deus. Alibi vero dignitatem matrimonii extollens, quodque in eo peculiaris sit imago conjunctionis Christi cum Ecclesia, 5 magnum mysterium Conjugium nominat.

8. Matrimonium licet sit calamitosum, sanctum tamen, si sancte habeatur, Deoque gratum existit. Itaque et hoc addunt, quod licet hic status plurimis difficultatibus, variisque calamitatibus, post lapsum generis humani sit obnoxius: nihilominus tamen Deo sit gratissimus. Cum 10 propterea, quod Deum, qui est omnis sanctitatis et castitatis amator, authorem habeat: tum vero, quod Iesus Christus, filius ejus dilectus, statui huic benedixit olim, et nunc etiam maritis Deum timentibus benedicere solet: tum etiam, quod hoc vitae genus promissiones habet peculiares, non solum ad conjuges, sed ad liberos etiam ipsorum pertinentes. 15 Ut videlicet et infidelis maritus, propter fidelem uxorem coram Deo sanctificetur. Quod testatur Apostolus cum dicit: Horum liberos sanctos esse. Et ad Timotheum expresse scribit, servari uxores per generationem liberorum, si in fide, gratia et sanctificatione cum modestia permanserint. Statuunt itaque, quicunque mortalium, sine respectu ordinis ac conditionis, 20 sanctum matrimonium honeste, legitime ac pio bonoque consilio contrahunt, in eoque caste et sancte vivunt, eos non modo non peccare, sed potius conscientiam bonam retinendo, Dei voluntatem exequi: atque ita in matrimonio, tanquam peculiariter ad id a Deo vocati essent, pie perseverantes, non secus ac coelibes, grata et accepta praestare officia. Quod 25 etiam antiquiores Ecclesiae Doctores attestantur. August. Tractatu 9 in Iohannem .

XX. De tempore gratiae rebusque novissimis.

1. Tempus gratiae quamdiu duret, et cur a Deo hominibus concedatur? Postremo omnium, de tempore gratiae erudiunt homines, quod unicuique, 30 quamdiu vivit, a Deo conceditur, ut in eo gratiam et misericordiam quaerat et inveniat, atque ita salutem suam in Christo consequatur; quemadmodum et Apostolus in concione habita Athenis idem docet, cum dicit: Deus definiit statuta tempora, et terminos, habitationis eorum, quaerere Deum; si forte attrectent eum et inveniant. Et Deus per 35 Prophetam In tempore opportuno exaudivi te, et in die salutis auxiliatus. sum tibi: Ecce nunc, subjungit Paulus, tempus acceptum, ecce nunc dies salutis.

2. Ad rectum temporis gratiae usum assidua fit exhortatio, et simul indicatur, quibus in rebus usus ille consistit. Itaque diligenter homines 40 monentur, uti dum vita et valetudo supersunt, ac tempus gratiae ipsis conceditur, seriam agant poenitentiam, vitae emendationi studeant, cum Deo in gratiam redeant, conscientias suas per Christi ministerium pacatas reddant, certo persuasi, Deum sibi propter Christum propitium esse, et omnium peccatorum remissionem tribuere. In quibus omnibus solide 46 confirmati, atque super haec omnia in bonis operibus, quae certitudo sunt ejus gratiae, perseverantes, in spem non dubiam erigantur, fore, ut post vitam functam, ipsorum animae, perinde ac pii illius et fidelis Lazari, ad

coelestis regni requiem opera Angelorum transferantur: ut ibi nimirum sint et maneant, ubi est Iesus Christus redemptor illarum, ac tandem in ultima resurrectione, suis unitae corporibus, gaudium et gloriam inenarrabilem percipiant: Non enim ibunt ad judicium, sed potius (quod 5 sine ingenti consolatione vix dici potest) a morte ad vitam transibunt. Ac exhortationes ejusmodi commendat nobis Apostolus, cum dicit: Exhortamini alii alios quoad appellatur dies hodiernus, ne quis ex vobis induretur fraude peccati.

3. Quo loco res eorum censeri debent, qui sunt ad peccandum gratia 10 Dei abusi. Porro et illud scire quemque, ac pro re certissima tenere docent, quod qui in peccatis et operibus malis sine fide et poenitentia ex hoc mundo abeunt, animae ipsorum certo in gehennam sint perventurae; non secus ac divitis illius impii: ubi nulla gratiae Dei mica superest, quodque in illo judicii die audituri sint terribilem filii Dei 15 vocem, discedite a me maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est Diabolo et Angelis ejus. Qui enim mala fecerunt, prodibunt ad resurrectionem judicii.

4. Poenitentiam non esse ad malae valetudinis vel mortis tempus differendam. Itaque sedulo instant hominibus, ne quis poenitentiam et 20 sui ad Deum conversionem, ultimae senectae vel adversae valetudini reservet, interim habenas laxans corporis, et mundi cupiditatibus. Dicit enim Scriptura: Memento creatoris tui in die juventutis tuae, priusquam veniant dies mali. Et alibi: Ne differas converti ad Dominum, et ne protrahas diem ex die; derepente enim egredietur dies Domini, et cum 25 securus eris, exstirpaberis, et tempore ultionis interibis.

5. Eos qui a suscepta Dei gratia petulanter peccant, cum tandem terrore mortis ad seram compelluntur poenitentiam, spem salutis suae perexiguam nobis relinquere. Quod si quis autem post acceptam semel gratiam, testimonium etiam bonae conscientiae adeptus, consulto ac sponte 30 priora in peccata relabatur, omnesque salutares admonitiones, quibus tempestive resipiscentiae monetur, contemnat, ac illas susque deque ferat: quinimo, sua sibi petulantia occaecatus, misericordia Dei ad peccandum abutatur, atque ita ad extremam vitae horam sine poenitentia permanens, terroribus demum mortis, et metu inferni excitatus, vitam emendare, et 35 Dei misericordiam consequi satagat, de eo (proh dolor) vix credi potest, ut hic talis vere resipiscat, et ad Deum suum convertatur: sed potius metuendum est, ne in ipsum optime quadret Dei illud edictum per Michaeam prolatum: Tunc inclamabunt Iehovam, et non exaudiet eos: sed abscondet faciem suam ab eis tempore illo, quemadmodum male 40 instituerint actiones suas, cum nimirum vocem Dei audire nollent, qui per diem totam manus ipsis porrigebat, et prolixum tempus gratiae indulgebat. Quare etiam Spiritus s. dicit: Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra, sicut in exacerbatione, in die tentationis illius in deserto.

45

6. Ad rectum temporis gratiae usum quae nos debeant impellere. Huic igitur perquam necessario monito ut mature quisque obsequium praestet, ni in pericula gravissima incidere, et salutis jacturam facere velit, magna sedulitate nostri adhortantur. Et profecto nimis metuendum est, ne poenas meritas aeternae morti persolvat, qui tempus resipiscentiae 50 sibi clementer a Deo benigno concessum, tam temere ac petulanter

deperdiderit. Quemadmodum etiam divus Ambrosius inter caetera sic inquit, lib. 3. de poenitentia:

[ocr errors]

7. Poenitentia in ultimo vitae discrimine praestita, licet raro sit vera, non tamen rejicienda: nec sera, si modo vera est. Ne quis tamen ad desperationem adigatur, docent etiam: eos, qui in extremo agone 5 poenitentiae verae signa ediderint, (quod quidem nimis rarum esse solet, ipso divo Paulo testante ac dicente: Faciemus hoc, si Deus permiserit) non privandos esse consolatione aliisque ministeriis ad salutem necessariis. Durat enim tempus gratiae, quoad vita durat. Quod idem Ambrosius lib. 2. Cap. 10. de vocatione gentium attestatur: Dum in hoc corpore 10 vivitur, nullius est negligenda correctio, nullius est desperanda reparatio. Proinde dum in vita sumus, observari nobis debere monitum illud propheticum et Apostolicum, Hodie, si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra. Quam ob causam etiam praepositi Ecclesiis nostris, diligenter suadent, ut quisque salutari huic doctrinae obsequutus, mature resipiscat; 15 ac priusquam sol obscuretur, ac tenebrae operiant montes, relicta vanitate peccati, certa in fiducia, et clamore ex corde profecto, ad Deum convertatur; id unicum agens, ut ne a gloria vitae aeternae excludatur, sed potius in societate cum Christo et ipsius Ecclesia perseverans, aeternum vivere ac gaudere possit. Amen.

20

Hucusque Sereniss. Rex, reddidimus rationem Regiae Vrae Majest. fidei, doctrinae, et religionis illius, quam unanimi consensu omnes et singuli Pastores nostri, pro dono quisque sibi divinitus concesso, credunt, docent ac profitentur: quamque contra omnes adversarios, et opiniones erroneas, non vi mundana, sed Scripturis sacris propugnant ac defendunt 25 constantissime: qui tamen nunquam ita pertinaces vel sunt vel fuerunt, ut mordicas suas sententias velint retinere: sed potius si quid parum recte ab iis est intellectum, ac ex sacris Scripturis, quae certissima sunt judicii norma, animo Christiano, in spiritu lenitatis doceantur, parati sunt, et semper fuerunt, re diligenter perpensa, et veritate indubie 30 deprehensa, meliores sententias animo quam gratissimo recipere, et doctrinam suam re ipsa emendare.

Proinde Serenissime Rex, Domine noster clementissime, suppliciter Regiam Vram Majestatem oramus, uti a negotiis suis ad libelli hujus lectionem temporis aliquid velit sibi subtrahere, et secum perpendere 35 expendereque, ecquo merito haec nostra doctrina, tanquam minus Christiana, et Scripturis sacris contraria, traducatur et condemnetur, cum si quis, ut nobis videtur, doctrinam hanc velit condemnare, eadem opera Scripturam sacram, primitivos Ecclesiae Doctores, ipsam denique Ecclesiam Christianam, quae ab initio sic sensit, et nunc sentit, condem- 40 nare velle videatur.

Atque hinc etiam sacrae Regiae Vrae Majestati facile fiet perspicuum, verane an falsa sint ea, quorum cum Ministros nostros, tum nos ipsos adversarii insimulare et criminari non verentur.

Qua propter etiam Sereniss. Regiam majestatem Vram cum omni 45 subjectione rogamus, ut ne adversariis hisce nostris, nos nostrosque Pastores falsis querelis praegravantibus ac strenue sugillantibus, fidem habere velit, quasi nos doctrinam quandam diversam ab hac, quam Sereniss. Majestati Vestrae exhibuimus, clanculum foveamus, molirive aliquid conemur, quod Deum ipsum, S. Majest. Vram et statuta Regni 50

Bohemiae possit offendere. Constare enim Regiae Vrae Majest. existimamus, quam pacatos et morigeros hactenus nos praebuerimus, atque etiam ubi res Vrae Regiae Majest. postulabant, ut non essemus postremi, sedulo operam dederimus; parati etiam nunc pro nostra subjectione similem 5 praestare promptitudinem.

Quod enim Vrae Regiae Majestati fideliter subjicimur, existimamus hoc facere non solum ad honestatem, disciplinam, pacem et praemia hujus vitae obtinenda et conservanda, sed etiam ad tranquillitatem conscientiae; scientes, illam esse Dei beneplacitam voluntatem, quemadmodum Pastores 10 nostri nobis, et universo populo ex verbo Dei diligenter inculcare solent. Quod superest, Regiae Vrae gratiae ac protectioni submisse nos commendamus, benignum et clemens responsum a Regia Vestra Majestate Domino nostro clementissimo expectantes.

Aeternus ac Omnipotens Deus, Regum Rex supremus, Regiae 15 Majestati Vestrae fortunatissimos det annos, felix ac diuturnum largiatur Imperium, eandemque omni beneficiorum genere e Coelo augeat cumulatissime, ad sancti sui nominis perennem gloriam, Ecclesiae et Reipublicae Christianae universae perpetuam utilitatem. Amen.

20

Proverb. 20, V. 28.

Misericordia et veritas custodiunt Regem, et roboratur clementia thronus ejus.

25

23.

Waldenser-Bekenntnis von 1655.

Briève Confession de Foy des Églises
Reformées de Piémont.

Nous Croyons

I. Qu'il y a un seul Dieu, qui est une essence spirituelle, eternelle, infinie, tout sage, tout misericordieuse, et tout juste; en un mot tout parfaite; et qu'il y a trois Personnes en cette seule et simple essence, 30 le Pere, le Fils, et le S. Esprit.

II. Que ce Dieu s'est manifesté aux hommes par ses oeuvres, tant de la Creation, que de la Providence, et par sa Parole, revelée au commencement par Oracles en diverses sortes, puis redigée par écrit és Livres qu'on appelle l'Escriture Sainte.

et

35 III. Qu'il faut reçevoir, comme nous reçevons cette Sainte Ecriture pour Divine, et Canonique, c'est-à-dire pour regle de nôtre Foy, de nôtre vie, et qu'elle est contenüe pleinement és Livres de l'Ancien et du Nouveau Testament: que dans l'Ancien Testament doivent estre

compris seulement les Livres que Dieu a commis à l'Église Judaïque, et qu'elle a toûjours approuvé ou reconnu pour Divins, à sçavoir les cinq Livres de Moise, Josué, les Juges, Ruth, le 1 et 2 de Samuel, le 1 et 2 des Rois, le 1 et 2 des Chroniques ou Paralipomenon, le 1 d'Esdras, Nehemie, Esther, Job, les Pseaumes, les Proverbes de Salomon, 5 l'Ecclesiaste, le Cantique des Cantiques, les 4 grands Prophetes et les 12 petits et dans le Nouveau les 4 Evangiles, les Actes des Apôtres, les Epîtres de S. Paul, une aux Romains, deux aux Corinthiens, une aus Galates, une aus Ephesiens, une aux Philippiens, une aux Colossiens [deux aux Thessaloniciens, deux à Timothée, une a Tite, une à Philé- 10 mon], l'Epître aux Hébreux, une de S. Jacques, deux de S. Pierre, trois de S. Jean, une de S. Jude, et l'Apocalypse.

par 15

IV. Que nous reconnoissons la Divinité de ces Livres Sacrés, non seulement par le témoignage de l'Église, mais principalement par l'eternelle et indubitable verité de la Doctrine qui y est contenüe, l'excellence, sublimité, et majesté du tout Divine qui y paroît, et par l'opération du S. Esprit, qui nous fait recevoir avec deferance le témoignage que l'Église nous en rend, qui ouvre nos yeux pour découvrir les rayons de la lumiere celeste qui éclattent en l'Ecriture, et rectifie nôtre goût pour discerner cette viande par la saveur Divine qu'elle a. 20 V. Que Dieu a fait toutes choses de rien, par sa volonté toute libre, et par la puissance infinie de sa Parole.

VI. Qu'il les conduit et gouverne toutes par sa Providence, ordonnant et adressant tout se qui arrive au monde, sans qu'il soit pourtant ni autheur, ni cause du mal que les créatures font, ou que 25 la coulpe luy en puisse, ou doive en aucune façon estre imputée.

VII. Que les Anges ayant esté creés purs et saints, il y en a qui sont tombés dans une corruption et perdition irreparable, mais que les autres ont perseveré par un effet de la bonté Divine, qui les a soûtenus et confirmés.

VIII. Que l'homme qui avoit esté creé pur et saint, à l'Image de Dieu, s'est privé par sa faute de cét estat bienheureux, donnant ses assentimens aux discours captieus du Diable.

30

IX. Que l'homme a perdu par sa transgression, la justice et la sainteté qu'il avait recüe, encourant avec l'indignation de Dieu, la mort 35 et la captivité, sous la puissance de celuy qui a l'empire de la mort, assavoir le Diable, à ce point que son franc arbitre est devenu serve et éclave du peché, tellement que de nature tous les hommes, et Juifs et gentils, sont Enfans d'Ire, tous morts en leurs fautes et pechés, et par conséquant incapables d'avoir aucun bon movement pour le salut, ni 40 même former aucune bonne pensée sans la grace; toutes leurs imaginations et pensées n'estant que mal en tout tems.

X. Que toute la posterité d'Adam, est coûpable en luy de sa desobeïssance, infectée de sa corruption, et tombée dans la même calamité jusques aus petits Enfans dés le ventre de leur Mere, d'où 45 vient le nom de Peché originel.

XI. Que Dieu retire de cette corruption et condamnation, les personnes qu'il a éleües par sa misericorde en son Fils Jesus Christ, y laissant les autres par un droit irreprochable de la liberté et justice.

XII. Que Jesus Christ ayant esté ordonné de Dieu en son decret 50

« PoprzedniaDalej »