Obrazy na stronie
PDF
ePub

Testimonia minus idonea.

Quæ insuper biblica loca e veteri præsertim Testamento afferri pro pia sententia sunt so

quam circumfusi corpore Verbi, sempiternæque vitæ de cælo est nuntiatus adventus. Nam illic ita serpentem Deus alloquitur: INIMICITIAM PONAM INTER TE ET INTER ILLAM, INTER SEMEN TUUM ET SEMEN ILLIUS. Atqui nusquam ejusmodi semen mulieris inveniri potest. Unde non aliter quam per adumbrationem ac similitudinem ad Evam hostiles illæ inimicitiæ referuntur, quas cum hujus stirpe serpens ille, et qui in serpente inerat invidia flagrans diabolus exercet. Plene quidem, ac perfecte accommodari ad illam universa nequeunt; sed in sanctissima, eximia, ac singulari stirpe, quæ ab sola Virgine Maria, sine ulla viri consuetudine, propagata est, reipsa ac penitus impletur. Hic enim illius filius ad extinguendam serpentis, ac tortuosi colubri, fugacisque vim, ac potentiam, qui se totum orbem terrarum dominatu suo comprehendisse jactabat, ad hæc infima descendit. Quod si Patres alii oraculum istud de B. Virgine interpretati non sunt, nil mirum, quum neque de Christo illud exposuerint, adeo ut si allegatos Patres excipias, nemo sit qui Geneseos locum 3, 15 de Christo exponat; etenim vel de eo lacent, vel aliter intelligunt; ut patebit illos perlustrantibus. Sane cx veteribus hunc textum, nec semper quidem integrum, præter commemoratos soli referunt Lucifer Calaritanus: Biblioth. Max. Patrum edit. Lugdun. 1677, tom. IV, p. 182. S. Ambrosius lib. De Fuga sec. c. 7. Opp. edit. Maur. tom. I, col. 434. Hieronymus Quæst. hebraic. Opp. edit. Maur. tom. II, p. 510; necnon Comm. in Isaiæ c. 58, tom. III, p. 434, et in Ezech. cap. 47, ib. p. 1055. Anonymus auctor Operis imperfecti in Matth. hom. 45 inter Op. S. Jo. Chrysost. edit. Maur. tom. VI, pag. 192. S. Augustinus lib. II De Genesi contra Manich. Opp. edit. Maur. tom. I, col. 665. Item De Locutione lib. I, tom. III, col. 326. S. Gregorius M. lib. I, in Job cap. 36, opp. edit. Maur. tom. I, p. 36. Porro hi nuspiam locum hunc de Christo interpretantur. Attamen nullum ex catholicis reperies, qui sententiam in serpentem, seu potius in

lita, mystico tantum in sensu rem præsentem attingunt, eaque vim totam suam unice habent vel ex Doctorum expositione, vel ex usu Ecclesiæ; quæ scilicet haud paucos Bibliorum textus accommodare beatæ Virgini assolet, qui in sensu litterali ac proprio de divina Sapientia seu Verbo divino sunt dicti. Multo vero minus urgeri possunt, quæ ex typis ac figuris argumenta sumuntur. Licet enim viro catholico ea minime sint despicatui habenda, scopo tamen, quem nobis proposuimus, inquirendi nimirum in dogmaticæ definitionis fundamenta, minus accommoda videntur. Quapropter hæc omnia missa facimus (1).

Si qua vero sunt quæ ex novo Fœdere proferri solent, ex angelica præsertim salutatione deprompta. Luc. I, 28. seqq., quia hæc pariter e Patrum explanatione vim hauriunt suam, atque per se nihil supra conjecturas suppeditant, quæ plus minusve ad immaculatum Virginis Conceptum adserendum sunt probabiles, nos idcirco ab iis etiam afferendis supersedemus. Commodior siquidem postea illis ulterius urgendis dabitur locus.

dæmonem a Deo latam, non accipiat de futuro promisso Messia seu Christo dæmonis debellatore, adeoque et de ejusdem Messiæ sanctissima Parente oraculum non interpretetur pro ea parte, quæ cam respicit.

(1) Cf. hæc singillatim testimonia, necnon ejusmodi typos et figuras apud Strozzi op. cit., qui toto libro primo historiæ suæ illa expendit, necnon apud Plazzam operis cit. Act. I, art. 2, una cum antiquiorum expositionibus.

CAPUT X.

PATRES QUI AD AUGUSTINUM USQUE PRO PIA SENTENTIA DECERTARE VIDENTUR.

Apud Patres veteres non est quærenda expressa formula.

Frustra apud Sanctos veteres testimonia requires, in quibus ipsi conceptis verbis asserant, beatam Virginem aut originalem labem non contraxisse, aut ejus Conceptum immaculatum fuisse. Nondum enim per eam ætatem hac ratione status controversiæ, si qua fuerit, proponebatur; neque ita diserte ejusmodi formulæ tunc temporis receptæ erant, prout in pluribus aliis articulis usuvenit, qui postea ad certam præfinitamque formulam exacti sunt atque normati. Nec sane id postulant, aut reperiri contendunt piæ sententiæ adstipulatores. Quamobrem satis erit si res ipsa ab antiquis tradatur, atque hujus sententiæ semina, aut germina, ut ita loquar, in illorum operibus inveniantur, quæ deinceps magis semper ac magis fuerint explicata. Porro hæc sunt, quæ assertores immaculatæ Conceptionis magna sedulitate undique conquisita in medium protulerunt.

Dum vero nos hæc ex illis describemus testimonia, eamdem legem sancte servabimus, quam in afferendis pro adversa parte testimoniis custodivimus. Ceteris igitur prætermissis, quæ non ita presse rem attingunt, ea persequemur quæ huc maxime spectant. Ex quo

cum alia commoda tum id potissimum consequetur, ut brevitati consulamus (1).

Auctor epistolæ de passione S. Andreæ.

Ac primo insignis est locus qui ex epistola presbyterorum Achaiae profertur, quique ex versione Caroli Christophori Woog protestan

(1) Doctus Petavius De Incarnat. lib. XIV, cap. 2, S. 9 scriptores illos castigat, qui in citandis auctoribus pro pia sententia nec fidem adhibent nec delectum, ut ipse loquitur, qui omnium maxime necessarius est; quos vero ex antiquitate idoneos auctores arcessunt, eorum dicta falsis interpretationibus, ab eorumque mente alienis detorquent. Non est necesse de singulis hoc loco dicere. Satis erit universe de unico capite illorum erroris lectores admonere, quod lucubrationum istiusmodi magnam partem occupavit. Etenim si quid apud veteres, græcos præsertim, increbuit, quod beatam Virginem ἄχραντον, ἄφθαρτον, ἀμίαντον, id est illibatam, incorruptam, impollutam, et id genus alia sonare videtur, in hoc avide tanquam secundo Mercurio sibi oblatum involant, et ad rem suam accommodant; sed non est consequens. Siquidem illi etiam, quibus placuit originali contactam labe fuisse Virginem, partim in utero ipso antequam nasceretur, partim sub ipsum Redemptoris conceptum, tanta gratiæ sanctitatisque copia superinfusam esse putant, ut omnis originalis morbi reliquiæ, cum ipso, qui dicitur, fomite concupiscentiæ, sanatæ, vel in perpetuum compressæ fuerint. Quam ob causam immaculata et impolluta dici mereretur, licet originali labe fuisset adspersa; nam et immaculati et innocentes appellantur in Scriptura, qui præsente juslitia et sanctitate præditi sunt, cum ab originis vilio non fuerint excepti. Quod postremum nonnullis exemplis ostendit e Scriptura desumptis. Nos hoc monitum libenter admittimus; quamvis non ita generatim accipiendum, sed intra quosdam fines illud coërcendum pulemus.

pla

ΕΣ

in

$.9

рго

Lipse

UOS

um

alie

осо

Tro

modi

ete

rgi.

tur,

um

est

igi.

ero

mp

su

reli

iæ,

ob

icet

i et

jus

ilio

em

um

cci

um

tis hominis ita se habet: Et propterea, quod ex immaculata terra creatus fuerat primus homo; necesse erat, ut ex IMMACULATA Virgine nasceretur perfectus homo, quo Filius Dei, qui antea condiderat hominem,vitam æternam,quam perdiderant homines per Adamum, repararet (1). Quibus verbis antithesis instituitur Adam inter et Christum, ita ut ad eum modum, quo Ada ex immaculata terra compactus est, ita et Christus ex immaculata Virgine conceptus sit atque ortus. Porro eatenus terra ex qua plasmatum Adæ corpus est, immaculata dicitur, quatenus, uti plures exponunt (2), nondum fuerat ob Adæ culpam obnoxia maledictioni, neque ullis filiorum ejus iniquitatibus fœdata: quapropter ut perfecta consistat antithesis, ideo immaculata dicitur beata Virgo, quia nullum sive originarium sive propria actione admissum peccatum illam unquam contaminavit.

Utrum genuina sit censenda illa epistola.

Hæc epistola presbyterorum ac diaconorum Achaiæ a nonnullis criticis uti adscriptitia seu supposititia habetur (3) alii vero ejusdem

(1) In Bibliotheca Patrum Andreæ Gallandii tom. I, p. 157, c. 5.

(2) Ita inter ceteros S. Ambrosius Enarr. super cap. 2 Genes. de Paradiso ad Sabinum Opp. edit. Paris. 1614, tom. I, col. 423 apud Plazzam op. cit. Act. 2, ar. 3, n. 180. Andreas cretensis. Orat. I in Nativit. S. Mariæ in Biblioth. Patr. Lugd. 1677, tom. X, pag. 620, col. 1.

(3) Consule Gallandium tom. I Prolegom. cap. 4, §. 5, ubi refert etiam argumenta virorum eruditorum quibus hæc epistola suspecta est. Id ipsum deinde præstitit Cl.

« PoprzedniaDalej »