Obrazy na stronie
PDF

baud omittemus disquisitionem ipsa m perlibenter degustate. Etenim minime ignoramus qua religione et pietate polleas, atque ex aliis tuis operibus jam vulgatis probe noscimus quibus egregiis ingenii dotibus et qua eruditione ac theologicarum praesertim disciplinarum doctrina et laude praestes. Quod quidem vel maxime decet illius inclytoe Societatis alumnum , quae tot viros vitae integritate, sanctitatis gloria, catholicae Religion is zelo, omnigena sapientia insignes, ac de Christiana et civili republica praeclare meritos habuisse laetatur. Dum autem tibi, dilecte fili, debitas pro dono agimus gratias , te etiam atque etiam hortamur, ut majore usque alacritate tuas curas cogitationesque in iis potissimum conficiendis impendere pergas, quae reí tum sacrae tum litterariau usui et ornamento esse possint. Denique praecipua e nostrae in te benevolentiae pignus Apostolicam benedictionem ex intimo corde depromptam , et cum omnis vene felicitatis voto conjunctam, tibi ipsi, dilecte Fili, Religiose Vir, amanter impertimur.

Datum Romae apud S. Maria m Majorem, die 28 Octobris , an. 1847.

Pontificatus Nostri anno secundo.

[ocr errors]

PIO IX

PONTIFIA OPTIMO MAXIMO

JOANNES PERRONE

Cum tanta fuerit, Beatissime Pater, henignitas animi tui, atque humanitas, ut hoc,quale tandem cumquesit, opusculum excipere non sis dedignatus, аc benevole passus fueris, utillud Nomini tuo Augusto inscriptum vulgare tur, mecum ipse sedulo reputabam, qua excusatione uterer, ut me apud lectores purgarem, qui libellurn et mole exiguum et pretio parvum tanta; Majestati offerre ausus fuerim. At quam neque in me, ñeque in meo opúsculo deprehendere excusationis rationem potui , earn in Te, Beatissime Pater , tuaque benignilate comperire mihi datum est cumulalissimam. Ecquis enim ignorat quanta dementia, quantaque humanitate polleas, qua non modo quacque licet minima non despicis, sed benevolo potius íavore complecteris, eorumque auetoi es ad majora usque capessenda hortaris, excitas, exstimulas? Sed, ut verum fatear , non tara Studium , quo bonis hominum cœptis faves, ad id me impuJit, quam ille, quo ardentissimo semper amore in Angelorum Reginam flagrasti. Probe enim norunt omnes, quanta diligentia et industria et studio jam inde a juvetiilibus annis non solum реп Те Ipse Deiparam et sanctissime observaveris et ferventissime dilexeris , verum etalioruin аnimos curae tuce concreditos ad hanc tenerrimam dilectionem informare, hac ¡líos imbuere , ad hanc eos excitare atque inflammare studueris. Qui quidem animi fervor in Dei Parente veneranda, atque in ejus cul tu amplificando ardor tum in ïe effulsit splendidior, cum episcopali ornatus dignitate filiolos, quos Tibi commendaverat Ecclesia, lacle Marianae pietatis fovebas atque educabas. Atque ha;c tua obsequentissima in communem christianorum Matrem pietas si in ceteris illius colendis praerogativis elucebat, ea in immacula ti Conceptus venera tione exardescebat. Istoc enim tarn Dei Genitrici decorum, tarn dulce acjucundum christianis omnibus Privilegium singulari semper аc penito amoris sensu non modo es prosecutus, verum et predicare et colendum proponere nullo tempore dubitasti. Quod si tam diligente»tamque studiose Mariamim cultum propagaveris, cum exiguam adhuc christian! gregis pasceres partem, quidnam sperandum cumin tanta imperii excelsitate locatus universa? Ecclesiae praesides militanti? Ouare jure meritoque existimavi, immo et absque ulla dubitatione mihi persuasi, factum iri unquam non posse, ut qui ab ineunte fere setate immaculatam Dei Genitricem observantissime coluisset atque amasset tenerrime, is opusculum, quod tantum illius Privilegium vindicaret, aequi bonique non esset consulturus. Quanquam opella istœc non in vindicando solum hoc Deiparae privilegio, verum in disquirendo versatur praecipue , an illud talibus tantisque instruatur veritatis nolis , quibus fieri possit, ut dogmаtico decreto definiatur. Quod quidem decretum licet ab una Sede apostolica sit

« PoprzedniaDalej »