Obrazy na stronie
PDF
ePub

ter concluduntur, vel ab Ecclesia, quæ Spiritu Sancto regitur, credenda traduntur (1) ». Item: « Christus contulit Matri suæ ab initio et consequenter illas et tantas gratias, quas et quantas cognovit esse convenientes secundum ordinem suæ sapientiæ: et in hac veritatis soliditate debet esse contentus quilibet christianus, quantumcunque sibi devotus. (2) » Rursum: « Christus potuit dare multas gratias tam humanitati suæ, quam dilectissimæ Matri pure gratis, quas tamen actualiter, et de facto non contulit ; et oppositum asserere, est falsum et temerarium, immo hæreticale » : hujusmodi potuisset esse gratia omnimoda impassibilitatis (3). Ex quo concludit doctus cancellarius falsam esse hanc ratiocinationem, qua plures uti consueverunt: Christus potuit et potest multa facere; et hoc decet eum : ergo fecit aut faciet. Id non esse consequens docet, verum esse fallaciam petitionis principii; quia videlicet præsupponit in minori propositione quod est æque ignotum vel ignotius, quam principale: ratio est, pergit ipse, quia nihil decet Deum fa

(1) In epis. quæ extat in opp. Gersonii Par. I col. 450 edit. Ellies Dupin. Antwerpiæ 1706 et inscribitur: Tractatus seu epistola Jo. Gersonii doctoris et cancellarii parisiensis, ad Provincialem Cælestinorum super verba cantici Mariæ: SUSCEPIT ISRAEL PUERUM SUUM. DE SUSCEPTIONE CHRISTI. Allegorice per XXIV Veritates : tropologice vero et anagogice per XII Veritates. Ea quam hic primo loco attulimus, est veritas vigesimaquarta col. 453.

(2) Veritas duodecima ibid. col. 452. (3) Veritas decimaquinta Ibid.

cere, nisi secundum quod vult fieri recte, per oppositam consuetudinem ad voluntates creatas, quæ ideo volunt agere, quia præsentatur eis aliquod objectum sub ratione boni aut convenientis ; et ideo agunt, quia videtur eis bonum; et non ideo illud est bonum aut decens. Causa est, non enim sunt regulæ primæ, sed regulatæ a prima bonitate (1). Adeoque nemo præter Deum scit quod deceat ipsum extra se producere, quia solus scit quid velit agere; ex quo subinde pertexit: Christus potuit communicare Matri suæ in utero, quod gloriosa et consummata felicitate nasceretur,et hoc decuit ipsum facere; quia decuit eum Matrem honorare: Ergo sic fecit. Constal quod conclusio hæreticalis est, et tamen præmissæ communiter assumuntur a nonnullis in assertionibus suis confirmandis (2). Has regulas Petavius aureas vocavit, maximeque eas probans ponit, frivolum et nugatorium esse hoc argumentationis genus, quo plerique uti solent, ut inusitatum quodlibet gratiæ genus beatæ Virgini affingant. (3).

Argumenta congruentia magis tantum aut minus probabilem sententiam efficiunt.

Etsi vero daretur hasce regulas exceptionem interdum pati, ac moderatione opus esse, præsertim cum satis solida ratio decentiæ, quæ adstruitur, suffragetur; nihilo tamen minus nemo negaverit argumenta, quæ ex dccentia seu congruentia deducuntur; senten(1) Veritas decimaseptima Ibid.

(2) Veritas decimanona col. 452. 453.

(3) De Incarnat. lib. 14. c. 8. §. 9. segg.

tiam quidem probabilem, aut vero etiam probabilissimam efficere, minime autem certam, multo minus objectum definitionis dogmaticæ constituere.

Quibus omnibus rite perpensis, concludebat card. Pallavicinius hæc argumenta, ut patet,evincunt probabilissimam secundam esse sententiam, de immaculato scilicet B. Virginis conceptu; verum eam in certitudinis cujusvis gradu minime constituunt, cum ipsi non faveat vel aliquis Scripturæ locus efficax, vel antiqua Ecclesiæ traditio, vel Patrum atque scholasticorum consensus. Ex quo infertur, Romanos Pontifices eximia usos esse prudentia dum ex una parte piæ faverunt sententiæ, ex altera vero parte constanter abstinuerunt a quavis alterius opinionis censura (1).

S. III.

Collatio atque Epicrisis argumentorum quibus theologi vel propugnant vel impugnant, piam de immaculato Virginis Conceptu sententiam definiri dogmatice posse.

Collatio argumentorum quæ pro utraque afferuntur sententia.

Equidem si argumentorum, quæ ex utraque contendentium parte allata in medium sunt, ratio habenda est, prout haberi debet, haud possumus inficiari, quæ ab adversantis partis theologis urgentur, nedum non contemnenda, sed satis in speciem gravia apparere, adeo (1) Opusc. cit. c. 2.

[ocr errors]

ut ancipitem quodammodo suspensumque tenere animum valeant. Verum si accuratam singulorum analysin instituamus, atque ea penitius rimemur, ipsa profecto nutare, ac plane concidere haud difficili negotio deprehendemus. Neque tamen idcirco, ut ingenuc id fateamur, ea omnino firma rationum momenta videntur, quæ a parte proferuntur aiente, ut rem, qua de agitur, conficiant. Quare aliam in hoc viam ineundam censemus, quæ et solidior et planior sit, atque ad id, quo spectamus, tulius assequendum accommodatior. Hanc vero aperiemus, postquam nonnullas animadversiones circa argumenta

utrinque proposita præmiserimus.

Non requiritur ad definitionem talis nexus, qui evidentia physica, aut metaphysica pateat.

Ac primo Ecclesiam posse aliquid definire, quod implicite in revelatione divina continetur, sive id explicatione conceptuum indigeat, sive id legitima ac necessaria argumentatione inde sit deducendum, atque hoc vel ex duabus de fide præmissis propositionibus, vel ex una quæ ex fide sit, altera vero quæ ex naturali ratione sit evidens, licet non physica aut metaphysica, sed morali tantum evidentia nexus pateat, prout piæ adsertores sententiæ affirmant, vix in dubium revocari posse videtur. Siquidem primo evidentia quoque moralis veram illationis necessitatem gignit, imo et metaphysicæ ipsi evidentiæ quandoque æquipollet. Deinde si res secus esset, minus in Ecclesia judicis controversiarum necessitas

appareret. Nam si illos excipias, qui destinato animio ea etiam ipsa impugnant, de quibus liquido aperteque constat, cordati omnes sanique judicii viri ea lubenti animo admittunt, quin ullam de iis controversiam moveant. Ad hæc, nimis inde coarctaretur supremi illius magisteri munus, quod Christus Ecclesiæ suæ concredidit, et quo ipsa de controversiis quibusvis judicare, easque dirimere potest. Demum ejusmodi sentiendi ratio componi haudquaquam potest cum ea agendi ratione, qua Ecclesia usa identidem est. Etenim haud pauca dogmaticæ definitiones sive a Conciliis œcumenicis, sive a Romanis Pontificibus editæ sunt, quæ eo quem sententiæ istius patroni postulant, evidenti nexu destitutæ erant, adeoque illius vi edi minime potuissent, quod nefas est dictu (1).

Scriptura et traditio piæ sententiæ non adversantur.

Secundo: haud verum esse contendo, neque ulla admitti ratione posse Scripturam ac traditionem piæ adversari sententiæ. Si enim ita se res haberet, nunquam Romani Pontifices piam illam vocassent sententiam , quæ cum Scriptura ac traditione confligeret ; neque Tridentinum Concilium declarasset suæ intentionis non esse, comprehendere in suo decreto, ubi de peccato originali agitur, beatam et immaculatam Virginem Mariam Dei Genitricem.

(1) Recolantur exempla paulo ante adducta, quibus ca addi possunt, quæ definitiones suppeditant de factis dogmaticis. Nam definitiones ejusmodi omnes innituntur veritali, de qua non constat nisi certitudine morali.

« PoprzedniaDalej »