Obrazy na stronie
PDF
ePub

factum id existimandum est, ut plurima nonnisi implexe atque adumbratim in verbo divinitus revelato delitescant: ut nimirum fideles inde magis necessitatem vivi ac inerrabilis magisterii Ecclesiæ sentirent, atque ab ea, uti filii a matris uberibus pendentes discerent purissimum lac doctrinarum exsugere.

Neque Scripturæ dumtaxat sed etiam traditionis. Dum vero sensum revelationis dogmaticum ab una Ecclesia catholica accipiendum dicimus, id de Dei verbo tam scripto quam tradito intelligendum esse, nemo est qui nesciat: quandoquidem non unius tantum Scripturæ, sed etiam traditionis æquo jure legitima custos Ecclesia est, atque inerrabilis interpres (1). Sæpissime porro fit ut monumenta quorum subsidio cognosci traditio debet, et Patrum ipsorum effata vel nullo pacto inter se conveniant; vel obscura sint, ac certitudini pariendæ imparia; et non semel ejusmodi, ut iis hæretici dolo malo sint ad placita propria firmanda, aut vero etiam excogitanda abusi. Quod pluribus ostendere exemplis pronum esset, idque adeo idoneis locis, prouti sese nobis occasio dederit, comprobabimus (2).

(1) Ad rem inter celeros Petavius loc. cit. in Prolegomenis cap. I. constituit utriusque divini verbi, scripti ac traditi, Ecclesiam interpretem esse Cf. etiam Moehler Symbolique Chap. VI. §. 39.

(2) Ecquis ignorat archimandritam Eutychen permotum præcipue fuisse ad unicam in Christo asserendain naturam ex S. Cyrilli Alexandrini effato perperam intelleclo; quod passim ab eo est adversus Nestorium usurpatum, præsertim in I. epist, ad Successum, nimirum

Quandoque indirecte ab Ecclesia controversiæ diremptæ. Neque demum silentio prætereundum, interdum nonnisi indirecte ab Ecclesia diremptas controversias esse, ac veritatem catholicam definitam. Idque præstitit Tridentinum cum sess. 24. can. 7. anathema in eos tulit, qui dicerent: Errare Ecclesiam docentem matri

post incarnationem eu Christo μίαν φύσιν τοῦ θεοῦ λόγου σɛσæρxoμέvyv, unam Dei Verbi incarnatam esse naturam ? Cf. Petav. De Incarnat. lib. 1. c. 15. §. 7 et lib. IV. c. 8. Idem contigit Monothelitis, qui occasionem sumpsere nefandæ hæresis invehendæ ex celebri dicto pseudoDionysii in Epist. 4 ad Caium, ubi ait où và dvdрóña κατὰ ἄνθρωπον, ἀλλ' ἀνδρωθεντος θεοῦ, καινήν τινις τὴν θεανδρικὴν ἐνέργείαν ἡμῖν πεπολιτευμένος non humano modo (Christum) propria hominis egisse; sed cum vir esset factus Deus, novam quamdam Dei virilem operationem vivendi genere instituisse. Cf. Pelav. ibid. lib. 1. c. 20. §. 9. Nec aliter se gessere Sociniani propter obscura dicta nonnullorum Patrum antenicænorum, quibus abnormi ratione abusi sunt ad veram divinitatem Christo denegandam. Sic ceteris dimissis, hausit Lutherus lotum hæreticum systema de sola fide justificante ex prava intelligentia testimonii, quod ad eximendos ejus scrupulos quispiam ipsi suggesserat ex serm. 1. S. Bernardi de Annuntiat. B. Virginis n. 3. Si credis peccata tua non posse deleri nisi ab eo cui soli peccasti, et in quem peccatum non cadit, bene facis; sed adde adhuc ut hoc credas, quia per ipsum tibi peccata donantur. Hoc est testimonium quod perhibet in corde tuo Spiritus Sanctus, dicens: Dimissa sunt tibi peccata tua. Cf. Audin, Histoire de la vie de Martin Luther, chap. I. edit. 2. Paris. 1841. pag. 72. 73. Applicari his omnibus singulatim possunt quæ de Eutyche scripsit Petavius. « Ex Cyrilli dictis suam hæresim Eutyches collegit ; quemadmodum eisdem e floribus, unde mellitum rorem apes exsugunt, aranci, et serpentes venenum exprimunt ».

monii vinculum non solvi ob alterutrius conjugis adulterium. Quo canone directe quidem Ecclesiam esse inerrabilem circa hunc articulum definitur; indirecte autem christianum conjugium juxta evangelicam atque apostolicam doctrinam uti indissolubile declaratur. Atque ita factum est, ut anathemate confixi fuerint protestantes, qui erroris incusabant Ecclesiam, quod conjugium etiam in adulterio indissolubile prorsus atque inenodabile permanere doceret; dedoctique in sua consuetudine fuerint Græci, quin ideo hæreseos nota inurerentur; atque omnibus absque ulla erroris ambage patuerit, evangelicam et apostolicam hoc articulo contineri doctrinam.

Quorsum vero hæc in antecessum a nobis afferantur ex operis decursu patefiet. Interim ea ex ima penitaque theologica disciplinæ natura deprompta ut certa rataque teneantur velim.

CAPUT II.

DE RATIONE QUA EJUSMODI CONDITIONES
COMPLERI QUEUNT.

Qua ratione binæ illæ conditiones habeantur. Ad dogmaticam definitionem pronuntiandam quæ ante requiruntur conditionibus in tuto collocatis, ordo postulat, ut ratio aperiatur, qua illæ obtineri queant, atque innotescere. Equidem si de Ecclesiæ propositione sit sermo nullum dubium suboriri potest. Satis enim est ut aliquid credendum sive ab œcumenico quopiam Concilio, sive a Romano Pontifice per

dogmaticam Constitutionem proponatur, sive quavis alia ratione, si qua supersit, qua Ecclesia dogma fidei possit asserere.

Quibus criteriis dignoscatur aliquid in divina revelatione contineri.

Quoniam vero ex dictis nihil Ecclesia proponere potest ex fide divina credendum, quod in revelatione non contineatur, restat inquirendum, quænam sint criteria, indicia et argumenta, quibus constare possit, quamdam veritatem reipsa in verbo divinitus revelatc sive scripto sive tradito contineri. Et quoniam id in eo vel explicite, vel implicite haberi posse jam satis declaravimus, gravior ac difficilior ejusmodi fit inquisitio, ubi agitur de iis veritatibus quas divinum verbum hac altera ratione, implicite nempe, complectitur. Nam nisi et istas divinitus patefactas esse constaret, nunquam ab Ecclesia definitæ fuissent, uti plures quovis definitæ tempore sunt, nec definiri unquam possent. Quare ut pro occasione aut necessitate veritates hujusmodi dogmatice decerni queant, necessum omnino est, ut earum saltem indicia atque vestigia minime dubia sive in Scripturis sive in traditione transluceant. Ad hæc autem internoscenda multa præsto sunt instrumenta. Huc enim ea referuntur omnia per quæ ad nos pervenit, nobisque antiqua innotescit traditio. Dixi instrumenta per quæ ad nos pervenit atque innotescit antiqua seu divina traditio; non enim commisceri potest traditio ipsa cum instrumentis seu modis per quos ea nobis manifestatur,

cum res sint plane distinctæ, cujusmodi est objectum in se consideratum, atque instrumentum seu ratio qua objectum assequimur.

Hæc recensentur.

Jam vero hæc instrumenta sunt Patrum scripta, sunt libri liturgici, sunt dies festi, sunt acta martyrum, sunt perpetuus fidelium sensus, sunt vel ipsorum hæreticorum sive positiva sive negativa testimonia, sunt monumenta ipsa archæologica, quæ in multiplices classes distribuuntur; denique inter omnia eminet primumque sibi locum vindicat juge ac vivum Ecclesiæ magisterium, prout suo loco fuse ostendimus atque perspicue explanavimus (1).

Conjuncte vim habent per modum unius.

Istiusmodi autem instrumenta interdum simul conjuncte conspirare possunt ad traditionem antiquam apostolicam atque divinam patefaciendam, interdum vero seorsum. Hinc nullum, modo exceptitio, perinde ac si solum esset, constitui potest. Quocirca perperam nonnulli solent ad inficiandam traditionis alicujus existentiam urgere silentium Patrum, aut ad eorum auctoritatem, quasi ceteris seclusis fontibus, provocare. Quid enim si silentium istud alio pacto plane compensetur ac suppleatur? Idem de ceteris hic recensitis instrumentis, si singillatim spectentur, dicatur oportet.

(1) Tract. de locis Theolog. par. 2. sect. 2. cap. 2.

« PoprzedniaDalej »