Obrazy na stronie
PDF
ePub

tus franciscanus æquali ordine habuit novam Scoli doctrinam, et Sedis Apostolicæ Ecclesiæque Romanæ traditionem ; persuasum habens non aliam esse hanc traditionem, quam Prædicatorum opinionem. O impudentiam ! 0 summum erga Sedem Apostolicam et decessores Pontifices contemptum!» Ex utra vero parte impudentia sit, imo addam, et incredibilis audacia atque temeritas, an scilicet ex parte Sixti IV ac Tridentina Synodi, quæ Constitutiones Sixti confirmavit, atque innovavil nec non successorum Romanorum Pontifi. cum, qui easdem Constitutiones magis ac magis amplificarunt, Ecclesiæ item universa, quæ festum in honorem Conceptionis B. Virginis ubique celebrat, an vero ex parte Launoii, Judicium esto lectoris.

Nihil in antiquitate expresse adversatur immaculatæ Conceptioni. Conclusio.

Interim nobis satis hic sit animadvertisse, ex tota antiquitate ante hanc ortam controversiam nullum prorsus exstare sive e Patribus sive e Conciliis, sive e Romanis Pontificibus monumentum quod B. Virginem diserte in

pluribus lapsus est; sive in eo quod tribuat hanc epistolam Clero romano universo cum exarata non sit nisi a quatuor primoribus; sive in eo quod dicat post mortem Honorii datam fuisse, cum data fuerit post obitum Severini successoris Honorii; sive in eo quod inscriptam affirmet Angliæ episcopis, cum fuerit inscripta episcopis, presbyteris et abbatibus Scotiæ; adducatque illam ex lib. 3. Bedæ, cum referatur lib. 2. Cf. Plazza op. cit. p. 381. De Gelasii tamen et Gregorii M. Sacramentariis paulo post agemus.

peccato conceptam exhibeat: nullum item testimonium proferri ex antiquitate posse, quod commode cum pia sententia componi nequeat, imo et non debeat aliquando ab ipsis adversæ partis patronis exponi benigne. Divino scilicet providente Numine factum est, ut nihil ipsis unquam calamo exciderit, quod Ecclesiæ sensui adversaretur, quæ deinceps in piam sententiam tum verbis tum factis aperte et luculentissime animum suum proclivem patefecit. Si qua vero sunt Patrum scriptorumque ccclesiasticorum dicta, quæ immaculata Conceptioni refragari videantur, hæc omnia ad eram spectant, quæ exortam controversiam subsecuta est. Contra vero quæ pro immunitate B. Virginis a quavis peccati macula stant, nullam probabilem adversantem patiuntur expositionem eaque a priscis ipsis Ecclesiæ temporibus originem ducunt; et quo magis nobis proximant secula, eo clarescunt magis donec ad expressam de isthac exemptione formulam deveniatur : dein suffragio minime dubio ab utriusque Ecclesiæ ritibus, liturgiis, festisque arcessito communiuntur serie nunquam interrupta ab exorta usque primo quæstione.

Si igitur vestigiis insistamus quæ ipse Launoius canoni Vincentiano innixus ponit, ad hanc necessario conclusionem deveniendum est, catholicam videlicet sententiam esse, quæ docet B. Virginem non fuisse in peccato conceptam. Hæc est enim, quæ ubique, quæ semper; quæ ab omnibus credita et probata est.

Sed si ita est, quispiam sciscitabitur, qui fieri potuerit, ut tot scholastici in contrariam sententiam concesserint? Verum isthæc diversa est quæstio, et a præsenti instituto plane aliena, propriaque ac singulari disquisitione indiget; quod nos Deo juvante dabimus. In præsentia ex iis quæ diximus firmum ratumque esse debet, quæstionem de immaculata Virginis Conceptione revocatam ad ætatem, quæ præcessit controversiæ originem, juxta præstitutam a Launoio regulam in illius favorem prorsus dirimi, hincque jure colligimus Ecclesiam, si eam forte tunc temporis diremisset controversiam, non contrariam piæ sententiæ definitionem laturam fuisse, sed illam potius asserturam. Illud præterea consequitur, rationem illam argumentandi quam Launoius maxime idoneam ad piam sententiam labefactandam censuit, maxime ad eamdem constabiliendam firmandamque conferre.

[ocr errors]

Utrum autem quæ hucusque in medium produximus ea sint, quæ satis fundamenti Ecclesiæ catholicæ seu summo Pontifici præstent, ut immaculatum Mariæ Conceptum in fidei dogma decreto evehat, in altera hujus disquisitionis parte disceptandum assumimus.

DE

IMMACULATO B. V. MARIÆ CONCEPTU

AN

DOGMATICO DECRETO

DEFINIRI POSSIT

DISQUISITIO THEOLOGICA.

PARS II.

THEOLOGICO-CRITICA.

Quid nobis in altera hac Parte sit agendum.

Quæ in priori hujus lucubrationis Parte præposuimus, eo spectabant, ut inde inquireremus utrum edendæ dogmaticæ de immaculato Virginis Conceptu definitioni sufficiens Ecclesiæ suppeteret fundamentum. Nos hic methodo, cujus est in scientia usus, insistentes, hoc argumentum evolvemus. Ut autem perspicuitati consulamus, sic ordine rite instituto exposcente, primo expendemus quænam requirantur conditiones ad articulum fidei constabiliendum; investigabimus deinde instrumenta quibus est opus ut ex conditiones habeantur et dignoscantur: hæc vero omnia exemplis quæ deducemus ex definitionibus olim controversis et jamdiu editis, illustrabimus

« PoprzedniaDalej »