Obrazy na stronie
PDF
ePub

Christum sine peccato esse conceptum, co quod non fuerit sexuum permixtione progenitus, neque ejus carnem vocari posse carnem peccati (secus ac de B. Virgine dixerint, cujus etiam caro appellata est caro peccati); hoc ipso sequitur hanc debitum peccati contraxisse, ex carne peccati fuisse conceptam, adeoque redemptione indiguisse, qua non modo Christus non eguit, sed ne egere quidem potuit, cum solus sit omnium redemptor. His igitur omnibus receptis, quæstio ad redemptionis modum relabitur, quo B. Virgo a peccato immunis servata est, de quo paulo ante diximus. Sequitur præterea ingens ac pene infinitum intercedere discrimen inter rationem, qua Christus immunis a peccato extitit, et eam qua Virgo Maria exempta fuit, neque utriusque conditionem æquari, cum B. Virgo immunis ab originali noxa adstruitur ac prædi

catur.

Corollarium.

Quæ cum ita sint facile colligitur, nulla ab his theologis argumenta afferri, quæ ineluctabilia sint, et in quibus commoduni non pateat effugium, imo vero etiam solutio; adeoque haud rite ab his aptari piæ sententiæ patrocinatoribus Augustini verba, cum ea neque mira, neque nova, multo vero minus falsa sint, quæ in piæ causæ subsidium ipsi adducunt

Argumenta pro pia sententia vel ipsi adversarii recipere coguntur.

Quod si jam aciem mentis ad argumenta convertamus quibus utuntur piæ sententiæ propugnatores, patebit ea non ita facile elidi posse. Sane quamvis nonnisi congruentiam, seu decentiam præseferant, ejusmodi tamen sunt, ut spectata consueta Dei agendi ratione, vix rem non evincant, perinde uti etiam ipsi adversæ partis theologi fateri coguntur. Nam licet Scripturæ sileant,sileant et Patres atqueConcilia de B. Virginis sanctificatione post aliquod ab ejus conceptu in matris utero momentum, nec non de fomitis aut detentione, aut liberatione, deque immunitate a quavis vel levissima actuali culpa, aliisque ejusmodi; quin potius nonnulli ex antiquis Patribus non desint, qui has præclaras prærogativas aut omnes aut saltem aliquas eidem B. Virgini denegare videantur (1); attamen theologi isti has omnes et singulas sanctissimæ Virgini ultro tribuunt, eamque illis exornatam fuisse pro virili párte propugnant. Verum si ab ipsis amice scisciteris quibusnam nitantur rationibus ut hæc adserant, non alia profecto solidiora audies argumenta, quam quæ ad adstruendam immaculatam Conceptionem vindices piæ sententiæ urgere solent. Ea nempe proferunt, quæ ex decentia et congruentia ducuntur: aiunt id summam Virginis dignitatem, seu divinæ Matris munus quocum ce

(1) Horum Patrum testimonia paulo post proferemus.

tera connectuntur privilegia ab eoque pendent, expostulare.

Quo revocetur controversia. Nulla suppetit adversariis ratio quare piam non admittant sententiam. Spectata intrinsecus rei veritate.

Ergo quod ad hanc spectat partem, quæstio eo tota deducitur, ut inquiratur utrum congruentiæ argumenta ad liberationem ab originali peccato sint coangustanda, an vero ad exemptionem etiam præterea sint extendenda. Quare cum in hoc se statu habeat controversia, neque traditio, neque Ecclesiæ doctrina repugnet, nemo non videt, ejusmodi argumenta, ad amplificanda potius Virginis decora, quam ad eadem coarctanda movere. Nam ex omnimoda exemptione majus decus B. Virgini accedit, major Deo gloria, major Christi redemptioni honor, majus Ecclesiæ Dei ornamentum, ut per se constat, quam ex limite, qui a theologis, quibuscum nobis est controversia, præfinitur. Profecto et ipsi toto cordis affectu, lubentissimoque animo præclarum immunitatis privilegium B. Virgini tribuerent, nisi, ut ipsi loquuntur, et a Scripturarum oraculis et a Patrum auctoritate atque a fidei dogmate tum de peccati in omnes prorsus homines propagatione, uno Christo dempto, Lum de universali hominum omnium redemptione Christi meritis perfecta deterrerentur. Quam ob causam ipsi magis piam sententiam suam vocare ex eo consuevere, quod magis catholicæ fidei, seu catholicæ veritati congruere illam existimarint. Boni proinde zeli

ardore impulsi, viri ceteroquin pietate ac doctrina conspicui, pro eadem decertarunt; in quos ne minima quidem alieni finis suspicio cujus impulsu ita se gesserint, cadere potest, immo piaculum foret id vel leviter opinari. Verum enimvero, cum post diuturnam plurium seculorum concertationem compertum in præsentia sit, nihil eorum, quæ ipsi verebantur, esse pertimescendum; cumque sit luculenter demonstratum, neque divina eloquia, neque Patres piæ adversari sententiæ, neque ullo pacto catholica dogmata impeti aut quidpiam lædi ; immo demum cum satis in oculis positum sit, Scripturas, Patres sensumque universalis Ecclesiæ tum veteris tum recentioris non minimum suffragari piæ de immaculato Mariæ Conceptu sententiæ, facillime tandem colligitur, theologica argumenta, quæ pro immunitate Virginis afferuntur ea esse, ut rem plane concludant. Quod tamen de intima rei veritate seu de re intrisecus spectata est intelligendum. Nam quod spectat ad certitudinem, rationes quas congruentiæ vocant parum conferunt, præsertim cum de veritate agitur quæ dogmatico decreto sit definienda. Ad fidei enim veritatem obtinendam necessum est ut illa ex positivis monumentis sive Bibliorum sive traditionis, aut saltem ex argumentis quæ individuo nexu cum illis conjunguntur, nobis per inerrabile Ecclesiæ judicium aperte

constet.

CONCLUSIO.

Ut ea, quæ fusiori hactenus calamo exposuimus, in pauca conferamus, atque e sparsis hac illac seminibus fructum non inuberem colligamus, quædam consectaria quæ exinde manifeste fluunt, hic subjiciemus.

Biblica testimonia immaculate Conceptioni non officiunt.

I. Biblia nihil habent quod sententiæ de immaculata B. Virginis Conceptione adversetur, et generalia illorum effata, si presse urgerentur, æque ortus B. Virginis sanctitatem impeterent. Illa enim conceptionem hominum omnium in peccato non minus, quam eorumdem nativitatem, imo et vitæ totius institutum tangunt. Eodem enim pacto quo dicitur: In quo omnes peccaverunt. In iniquitatibus conceptus sum etc. dicitur pariter: Nisi quis renatus fuerit.... Quod natum est ex carne caro est, quod natum est ex Spiritu Spiritus est. Nemo mundus a sorde, nec infans, cujus est unius diei vita super terram (1); prout hæc Jobi verba juxta

(1) Job. 14, 4. In vers. alexandrina ita leguntur hæc verba : Τίς γὰρ ἔσται καθαρὸς ἀπὸ ῥυπου ; οὐδὲ εἰς, ἐὰν καὶ μίας ἡμέρας γέννεαι ὁ βίος ἀυτοῦ ἐπὶ τῆς γῆς. Nempe : Quis enim mundus erit a sorde? neque unus, etsi unus dies sit ejus vita super terram. Quod vero ad Patres altinet, qui hunc textum juxta hanc versionem allegarunt tum ex Græcis tum ex Latinis, lege Sabatier Bibliorum Sacrorum latina versiones antiquæ Remis 1743. Tom. I. par. 2. pag. 856. In Itala veteri sic efferebatur hic textus: Quis enim erit mundus absque sorde? Nec unus quidem, etiam si unius diei fuerit vita ejus super terram.

« PoprzedniaDalej »