ad ea, quæ ante ea de re protulerat celeberrimus Criticus, descriptis magno cum judicio duorum poematum quinque aut sex discriminibus insignioribus, quæ si videre cupias, auctorem adi. Nihil unquam fuit apud Græcos Romanæ Satiræ finitimum præter Sillos, mordax nempe poematis genus, quod ex fragmentis Sillorum Timonis facile colligi potest; at hoc intererat, quod Silli Græcorum meræ essent Parodiæ, quod de Romana Satira dici nequit, ubi si forte aliquando in parodiam incidas, videbis tamen poetam cavisse, ne abuteretur. Unde liquet parodiis naturalem esse in Sillis sedem, non item in Satiris. Exposita tandem natura, origine et progressu Satiræ, pauca de ipso Horatio mihi sunt dicenda, qui quidem qualis in hoc opere sit, non potest commodius demonstrari, quam si eum Silenorum statuis compares, quibus Alcibiades in Symposio Socratem comparat, quæ nihil extra habebant pulchri, nihil ornati; at si illas aperuisses, omnium Deorum Dearumque imagines detexisses. Ad eum modum se nobis exhibet in Satiris Horatius, nihil magnum præ se fert, quod nos detinere debeat: dignior videtur esse, qui pueris teratur, quam qui viros occupatos teneat; sed seposito velo, et Horatio penitius inspecto, omnium illico Divorum sese oculis ingerunt imagines, hoc est, omnes virtutes, ad quas assidue exercendi sunt, qui vitiis suis corrigendis serio student. Exterius illum adspicere contenti antehac fuere viri docti, neque possum non mirari Satiras, quas toties legerunt pervolveruntque, parum admodum ab iis fuisse intellectas, et perperam explicatas. Substiterunt in ipso cortice, verbisque interpretandis intenti nihil ultra petiere: quod quidem fecerunt ut grammaticis par erat, non ut philosophis: plane quasi scripsisset Horatius solum ut verborum construendorum rationem videremus, dederitque nobis librum horis in schola fallendis, non animis ad virtutem formandis. Prorsus aliud sibi in hoc opere proposuerat poeta: namque finis verborum est actio, cujus etiam gratia verba ipsa fuerunt reperta, quæ nisi illum assequantur finem, nihil nisi futiles soni, aures quidem feriunt, ad animum vero non pertinent. Docere nos voluit Horatius in his Satiris, contra vitia nostra militare, affectus temperare, naturam in cupiditatibus moderandis ducem sequi, verum a falso, et a rebus ipsis rerum species discernere, præjudicatas temere opiniones abjicere, principia et causas actionum nostrarum perspectas habere, ridiculam denique eorum pertinaciam evitare, qui, quibus a magistellis suis opinionibus imbuti olim fuerunt, iis obstinate inhærent, nulla habita ratione quibus innitantur fundamentis; uno verbo, in eo elaboravit, ut nos nobis felices, amicis jucundos et fideles, omnibus quibuscum vivimus, commodos, utiles, et benignos præstaret. Interpretari auctoris verba, in figuras digitum intendere, Lectores per orationis involutæ labyrinthos, aut parentheseos obscuræ tenebras, ducere, hæc omnia nihil eximium habent, nec, ut loquitur Epictetus, quidquam pulchrum, aut sapiente dignum. Est il lud præcipue adnitendum, illud palmarium, usum et rationes horum præceptorum ostendere, eademque auctoritatibus fulcire, ut palam omnibus fiat, eos qui mores suos ad hoc speculum componere negligunt, paria facere ægrotis, qui libros, ubi remedia morbis suis præscribuntur, legere contenti, medici consilium tantum abest ut capiant, ut ne intelligant quidem ejus utilitatem. Non quod ego in commentariis meis quidquam sciens volens prætermiserim, quod ad grammatici officium pertineat. Spero id sensuros esse Lectores, neque jam ullam superfuturam in verbis Horatii difficultatem: at in hanc curam præcipue incubui, ut argumenta, quæ tractat, illustrarem; quam solidæ sint rationes, quas adhibet, indigitarem; ut expedirem circuitus et ambages, per quas nonnunquam incedit ad placita sua confirmanda, et ad contraria refutanda, vel eludenda; ut veritatem assertionum ipsius stabilirem; ut vafritiem ejus, ubi quasi ex insidiis agit, quæ Lectorem imperitum facile fugiat, oculis exponerem; ut denique in apricum proferrem ridiculum illud, quod in omnibus, quas oppugnat, rebus invenerit. Hæc sunt, quæ fecit ante me nemo. Contra, ut est Horatius verus Proteus, ita mille formas variat, interpretes suos sæpe effugit, qui quum ipsum reprehendere nequirent, stupentes fecerunt, quod potuerunt. Affixerunt ei sæpenumero sensum suo non solum diversum, sed etiam adversum, quemque ipse eo loco refellere voluit. Neque est cur illis quidquam detractum velim, qui ante me Horatio illustrando bus laborem suum contulerunt: laudo illorum conatus, qui mihi viam aperuerunt. Si qua in re ego eos superavi, omne illud acceptum refero magnis istis ex antiquitate viris, quos majore cum cura, majore certe otio, legi: Homerum dico, Platonem, Aristotelem, aliosque tam Græcos, quam Latinos, quos assidue tero, ut ad eorum gustum reformem meum, eorumque fontibus ingenii et judicii mei hortulos irrigem. Non desunt, scio, his temporibus qui magna illa nomina risu excipiunt, qui reclamant laudibus, quiper omnia sæcula celebrati ornatique sunt, quique illos spoliare velint iis coronis, quas tanto suo merito ante tribunal adeo augustum reportarunt. At hi, dum nimio efferuntur studio eam devitandi admirationem, quæ mater est ignorantiæ, imprudentes discedunt ab altera illa, quam Plato nuncupat matrem sapientiæ, quæque prima oculos hominibus aperuit. Minime miror pulchritudinem illam divinam, quæ apud scriptores longe præstantissimos elucet, istos homines non capere, neque trahere; infirmiores sunt, quam ut oculos tantis splendoribus intentos diu tenere queant: ne dicam facilem esse rem Antiquos contemnere, laboriosam vero intelligere. Quod ad me attinet, Divinos illos Viros ex animo totus admiror et veneror. Eos mihi semper ob oculos pono, velut judices verendos et incorruptos, apud quos libenter fingo reddendam mihi esse scriptorum meorum rationem. Magna interim ducor posteritatis reverentia: timi dior quam fidentior cogito, quale de operibus meis, si bono suo fato eo pertingere possint, judicium latura sit. Non ideo tamen minoris æstimo doctos viros, qui hodie vivunt; multi sunt, fateor, qui sæculum nostrum exornant, qui priora potuissent exornare; in quibus tamen ne unum quidem novi, qui non honoret et colat antiquos, cui non idem quod illis sapiat, aut qui eorum præcepta non observet, unde quantum aberraveris, tantum ab ipsa natura et veritate discesseris. Neque verear confirmare, non esse difficilius sine luce aut sine oculis objecta perspicere, quam solidam laudem adipisci, et ingenium excolere aliis rationibus, quam quas Græci et Romani nobis præscripserunt: sive enim propriis felicis ingenii viribus innixi, sive ab arte et studiis instructi, earum vestigiis tamen succedimus. Qui autem Antiquos damnant, causa non cognita, non abs re erit, eos semel et simul tanto errore liberare, ut ipsis palam fiat, se, dum nimio in hanc ætatem studio transversi rapiuntur, ejus famæ apud posteros gravissimum vulnus imprudentes infligere. Quodnam enim excogitari potest clarius argumentum ad sæculi cujusvis ignorantiam, aut potius barbariem demonstrandam, quam quod ibi Homerus audiat ineptus, Plato ad fastidium prolixus, Aristoteles parum doctus, Demosthenes et Cicero e trivio oratorculi, Virgilius poeta nullis gratiis, nullo ornatu, Horatius denique rudis, humilis et sine nervis? Barbaræ illæ gentes, quæ Græciam et Italiam populantes, tanto furore grassabantur, quid unquam in delendis pulcherrimis |