Obrazy na stronie
PDF
ePub

Felicem aiebam tacitus. Quum quidlibet ille
Garriret; vicos, urbem laudaret; ut illi

Nil respondebam: « Misere cupis, inquit, abire,
Jam dudum video: sed nil agis: usque tenebo;

15

Prosequar. Hinc, quo nunc iter est tibi?» «Nil opus est te
Circumagi: quendam volo visere non tibi notum;
Trans Tiberim longe cubat is prope Cæsaris hortos. »
<<<Nil habeo quod agam, et non sum piger; usque sequar te.»>
Demitto auriculas, ut iniquæ mentis asellus,

volunt felicem prædicari Bolanum, qui, ut homo cerebrosus (ferventioris et calidioris ingenii; cf. supr. ad Sat. I, 5, 21) garrulum, qualis hic describitur, in malam rem abire jussurus fuerat. Bolanus, ut notat Scholiast. Cruq. « fuit homo, qui ¿úcλs, nullius ineptias ferebat, sed statim vel in faciem quemvis reprehendebat, vel, de eo quid sentiret, non dissimulate dicebat.» Alii autem volunt Bólanum civem Romanum fuisse ea tempestate notum ob insignem lenitatem ac facilitatem; unde Horatius magnam ejus patientiam sibi exoptet. Priori autem sententiæ potius assentiar, quum in hac re Noster eam patientiam ostenderit, ut non majorem optare sibi potuerit, dum contra si calidioris animi fuisset, hunc sane molestum amovis set. ED.

12. Quum quidlibet ille Garriret, insulsus enim ille de quavis re multa verba profundebat. ED.-vicos, urb. laudaret; quid fastidiosius quam urbis et vicorum laudes evolvere? quod eodem redit ac si de secunda aut prava aeris temperie loquatur. ED. ut illi, quum illi nihil responderem. - Misere cupis, inquit, abire, nota inau

20

ditam hominis tenacitatem qui, quum se molestum esse intelligat, se tamen non cessaturum profitetur. ED.- sed nil agis, sed frustra.—usque tenebo, sc. te; constanter tibi adhærebo, nec discedam a tuo latere ; ut paulo post : Usque sequar te. Mox pro: Prosequar (h. e. te comitabor) ad fidem plurimorum Codd. Fea exhibuit Persequar. Sed librarii sæpissime confuderunt persequi et prosequi; vid. Drakenb. ad Liv. Epit. lib. XCIX, tom. VI, p. 408.

[ocr errors]

16. Nil opus est te Circumagi, verba sunt Horatii noli quæso te vexari, me prosequendo, et huc illuc frustra circum cursare mecum. ED.Trans Tiberim, Horatius locum designat remotissimum, ut iter longius hominem deterreat. ED. cubat; alii intelligunt de homine ægrotanti; nos autem simpliciter accipimus pro: manet, habitat. ED.-Cæsaris hortos, quos J. Cæsar in testamento, ut narrat Suet. in Jul. c. 83, populo legaverat. Nil habeo quod agam, responsio est garruli. ED. usque sequar te ; ex istis garruli vocibus, jam omnis Ho ratio linquenda spes liberationis. ED.

[ocr errors]
[ocr errors]

20. Demitto auriculas, metaphora

25

Quum gravius dorso subiit onus. Incipit ille:
« Si bene me novi, non Viscum pluris amicum,
Non Varium, facies: nam quis me scribere plures,
Aut citius possit versus? quis membra movere
Mollius? invideat quod et Hermogenes, ego canto. »
Interpellandi locus hic erat : « Est tibi mater,
Cognati, queis te salvo est opus?» «Haud mihi quisquam;
Omnes composui. » Felices! Nunc ego resto.
Confice; namque instat fatum mihi triste, Sabella
cecinit divina mota anus urna :

Quod

puero

[merged small][ocr errors]

22. Si, hæc particula, alias quidem dubitativa, hic autem affirmativa. ED.

non Viscum, alterum e duobus fratribus; in Satira sequente v. 83: <«<et hæc utinam Viscorum laudet uterque,» ubi Schol. Acr. « Visci duo fratres fuerunt. Pater, Vibius Viscus, quamvis et divitiis et, amicitia Augusti elatus fuerat, in equestri tamen ordine perduravit, quum filios suos senatores fecisset. »- -Non Varium, cf. supr. ad Od. I, 6, 1.quis me scrib. plures, quanti Noster hanc facultatem faceret vide supra Sat. IV, 13 sqq.- quis membra mov. Mollius? quis molliore et concinniore pedum brachiorunique agitatione saltare? notum est illud Ovidii (Art.

-nam

30

Am. I, 595): « Si vox est, canta; si mollia brachia, salta. - Hermoge

nes,

[ocr errors]

homines ridiculos, qualis fuit cantor Hermogenes Tigellius (cf. supr. ad Sat. I, 2, 5), quavis arrepta occasione poeta carpit.

26. Interpellandi locus hic erat, hic poterat poeta occasionem captare sermonem a garruli jactantia deflectendi ad alia; quærit igitur ex eo, quem habeat, qui ex tantis ejus virtutibus fructus capiat? matremne an cognatos? quorum multum interesse debeat, salvum et incolumem fiorere virum tara egregium!-- composui, vox propria de exsequiis; simpliciter pro: amisi.

Felices! Nunc ego resto. Horatius ea, quæ nunc secum reputabat, inde usque ad v. 35, lectoribus aperiens, imitatur actores in Fabulis, qui aversi ab eo, quocum loquuntur, quæ secum agitant, spectatoribus aperiunt (aparé). Ed.

29. Confice, absolve quod cœpisti.

Sabella.... anus, apud Sabinos enim, gentem superstitiosam, uti apud Marsos, tam incantandi, quam vaticinandi ars exercebatur; hinc supr.

Hunc neque dira venena, nec hosticus auferet ensis, Nec laterum dolor, aut tussis, nec tarda podagra; Garrulus hunc quando consumet cumque: loquaces, Si sapiat, vitet, simul atque adoleverit ætas. »

Ventum erat ad Vestæ, quarta jam parte diei Præterita; et casu tunc respondere vadato Debebat; quod ni fecisset, perdere litem.

---Si me amas, inquit, paulum hic ades. -Inteream, si Aut valeo stare, aut novi civilia jura;

Et

35

39

propero, quo scis.-Dubius sum, quid faciam, inquit; Tene relinquam, an rem?--Me, sodes.-Non faciam, ille;

Epod. XVII, 28: « Sabella carmina,» de carminibus magicis.-divina mota urna, postquam mota (quassata, agitata) fuerat urna divina, res divinas, sortes, continens; exsiluerat autem ex mota urna sors in, hanc sententiam: Hunc (Horatium) neque dira venena, nec hosticus auferet ensis; Horatius enim periculum, quod ab hostico ense ei imminebat, celeri fuga, relicta non bene parmula (Od. II, 7, 10), effugit. Nec laterum dolor, Thεupītis, etc. quando.... cumque, quocumque tandem tempore id accidat, serius ocius; aliquando; ut apud Ovid. Metam. VI: « quandocumque mihi poenas dabis. » et Trist. III: << quandocumque, precor, nostro placata parenti. » Ed.

33. Ad Vestæ, sc. ædem; hæc enim vox in designandis deorum templis post ad, addito tantum dei, de quo sermo est, nomine in genitivo, sæpe tam in græca, quam in latina lingua, præcipue apud Livium (vid. ad eum Drakenb. X, 25, §) omitti casu, forte. respondere vadato, in judicio adesse, et respon

solet.

HOR. II.

dere ei, qui illum vadatus est (petitori), sive causam agere in judicio cum eo, qui illum vadimonium promittere, h. c. datis vadibus (cf. Sat. I, 1,11), se certo die in judicio adfuturum esse, polliceri jussit ; quod nifecisset, nisi adfuisset in judicio; perdere litem, sub. debebat.

38. Si me amas, non ad metri legem si m' amas, sed sine elisione me amas, ut infr. Sat. II, 2, 28, num adest.-paulum hic ades, mecum in jus veni, ut meam tua saltem præsentia causam tuearis. En. -Inteream, si, etc. Duabus ex causis se excusat Horatius, negatque se illi aliquid utilitatis præbiturum, scilicet quod nec stare queat, nec juris peritus sit. Ed.

stare, stare enim debebant coram judice causam suam perorantes.--Et propero, quo scis, et festinanter eo ad locum quem dixi. Jam se liberum putat Horatius; at tenacior alter, quam ut tam facile prædam dimittat. ED.— Dubius sum, jam recipit molestus homo; cur ille litem deserere statuat, facile intelliges, si videas, quod infra dicetur, eum Maecenatis amicitiam

7

Et præcedere cœpit. Ego (ut contendere durum est
Cum victore) sequor.- Mæcenas, quomodo tecum?
Hinc repetit.-Paucorum hominum, et mentis bene sanæ.
-Nemo dexterius fortuna est usus. Haberes

Magnum adjutorem, posset qui ferre secundas,
Hunc hominem velles si tradere: dispeream, ni
Summôsses omnes. -Non isto vivimus illic,

[ocr errors]

ut,

per Horatium sibi conciliare velle. ED. rem, litem, accusationem, hinc accusatus reus dicitur. Me sodes, sc. relinque; hoc est Horatii. siquidem, quandoquidem. — victore, me pertinacia vincente. ED. — Mæcenas, quomodo tecum? Hinc repetit, etc. Hunc locum, quem vario modo explicaverunt interpretes, accipio in hunc fere sensum: Hinc repetit (de integro incipit) garrulus: Quomodo tecum versatur Maecenas? Horatius vero refert: Versatur sane Mæcenas cum paucis, et quidem cum hominibus, qui bene sanæ mentis, ut ipse, sunt: nam hic ante omnes sapit. ED. Jam rursum loquitur garrulus: nemo dexterius fortuna usus est quam Maecenas (quis enim ignorat Mæcenatem sibi Augusti amicitiam conciliasse et plurimum babere auctoritatis?) tu primas partes apud Mæcenatem agis (hoc enim ex sequentibus elici et suppleri potest)! Si hunc hominem (pro: me, garrulus enim digitum intendit in se) commendare et tradere velles Mæcenati, haberes per me magnum adjutorem, qui secundas partes sustinere posset. Ne vivam, ni brevi omnes alios a Mæcenate per me summovisses.

Nunc respondet Horatius: Hæc se gerendi ratio, qua alter alterum pellere et submovere studet, apud

45

[merged small][ocr errors][merged small]

45. Nemo dext. fort. est usus; ob hoc inprimis Garrulus ille Mæcenatis amicitiam sibi conciliare cupiebat, quod Mæcenas plurimum apud Augustum valeret, et amicis multum prodesse posset. ED. — adjutorem ; adjutor proprie in tragœdia dicebatur ille, qui actores gestu, interdum voce, quasi præcentor et modulator adjuvabat. Phæd. Lib. V, Fab. 5, v. 13: « In scena vero postquam solus constitit, Sine apparatu, nullis adjutoribus. » ED.— posset qui ferre secundas, sc. partes. Inde a Sophocle tres in scenam prodire solebant actores, quorum primus primas, secundus secundas et tertius tertias partes ageret. Locus classicus de hac re est apud Ciceronem Divinat. in Q. Cæcilium cap. 15, ubi Asconius observat hæc : « Est persona primarum partium, quæ sæpius actu regreditur; secundarum et tertiarum, quæ minus minusque procedunt. » Sed lege, quæ Boettigerus more suo doctissime de omni hac re disputavit Prolus. in Actor. Prim. Secund. et Tert. part. in fabul. Græcis. Vimar. 1797.

48. Illic, apud Mæcenatem.-his

Quo tu rere, modo. Domus hac nec purior ulla est,
Nec magis his aliena malis: nil mî officit unquam,
Ditior hic, aut est quia doctior; est locus uni-
Cuique suus. Magnum narras, vix credibile.-Atqui
Sic habet. Accendis, quare cupiam magis illi
Proximus esse.-Velis tantummodo; quæ tua virtus,
Expugnabis. Et est, qui vinci possit; eoque

[ocr errors]

Difficiles aditus primos habet. Haud mihi deero:
Muneribus servos corrumpam; non, hodie si
Exclusus fuero, desistam; tempora quæram;
Occurram in triviis; deducam. Nil sine magno
Vita labore dedit mortalibus.-
Fuscus Aristius occurrit, mihi

malis, per mala intelligit malas artes
et machinas, quibus alter alteri insi-
dias struit.-nil mi officit, non mihi
nocet, non me incommodat.-Ditior;
Mæcenas scilicet homines ex se, non
ex externis commodis faciebat. Jam
supra Sat. VI, 64 dixit de Mæcenate:
«...qui turpi secernis honestum, Non
patre præclaro, sed vita et pectore
puro. » ED.

[ocr errors]

52. Magnum narras; hic stupet Garrulus nullum malis artibus locum apud Mæcenatem esse. ED. Atqui Sic habet; hæc verba sunt Horatii. ED.-Accendis, quare, accendis animum narrando rem, qua (ob quam) vehementius cupiam ad eos pertinere, qui Mæcenati sunt proximi. Velis tantumm. quæ tua virtus, Expugnabis ; jam tibi tentandum est, et tua virtus tanta est, ut facile expugnes et impetres a Mæcenate, ut te in suorum numero accipiat. Hic ironicis laudibus irridet Garrulum poeta. ED.— Et est, qui vinci possit, et est sane

50

55

Hæc dum agit, ecce 60 carus, et illum

Mæcenas vir, qui pro mitioris animi indole vinci possit; eoque, et ob id ipsum, quia se facile vinci posse Mæcenas intelligit, primi aditus apud eum sunt difficiles.

56. Haud mihi deero, nihil relin quam intentatum; jam loquitur Gar rulus. ED.-Non, hodie si Exclusus fuero, se eadem in Mecenatem pertinacia acturum esse, qua nunc Horatium detinet, profitetur. ED.-tempora, nempe opportuna; mollissima tempora fandi, ut loquitur Virgilius En. IV, 293.- deducam, nobiliores a clientibus, vel ab iis, qui eos venerabantur, in forum deduci et reduci solebant.- Nil sine magno, etc. lepide garrulus in re levissima usus est sententia gravissima, ad quam proxime accedit præceptum illud vitæ, quod tribuitur Epicharmo in Xenoph. Memorab. II, 1 : « τῶν πόνων Πωλοῦσιν ἡμῖν πάντα τἀγαθ ̓ οἱ θεοί. »

61. Fuscus Aristius, grammaticus, poeta et orator, Horatio, ut præcipue グ

« PoprzedniaDalej »