ANALYSIS. In hac Satira tuetur ac confirmat judicium Horatius quod in quarta de Lucilio tulerat. Tot eo tempore Romæ erant, qui veterem hunc poetam admirarentur, ut Noster libere eum reprehendendo, multis displicuerit. Quibus ut respondeat, lucide explicat omnes dotes quæ in satirico carmine requirantur; brevitatem inprimis ac sententiarum rapiditatem, quæ sane in Lucilio, licet multum salis habeat, desiderantur. Lucilium etiam reprehendit, quod verba Græca latinis miscuerit. Deinde se ipsum excusat, quod multa in Lucilio vitiosa esse dixerit, quum quisque clarissimos poetas reprehendere non dubitet; ceterum præcipuum fuit hoc Lucilii vitium, quod citius ac negligentius scriberet. At Noster accurate scribendum ac sæpe scripta corrigenda esse suadet; qua sola ratione a selectis lectoribus lauderis. Finem facit poeta dicendo se, dummodo doctorum et nobilium virorum suffragia obtineat, nibil istam detrectatorum turbam curare; conversaque oratione ad Demetrium et Tigellium, tamquam ineptos et insulsos scriptores, qui mulierculis duntaxat placere studerent: «< ite, inquit, molles et effeminati, pergite adolescentibus corruptis, vel etiam mulierculis amatoria carmina, flebiles elegias voce ad ploratum affectata recitare. >> In hac Satira occasionem sumsit Horatius, ut suam erga optimos hujus ætatis scriptores, quibus familiariter utebatur, publice æstimationem profiteretur. Quos tamen inter unus Virgilius magnam apud posteros famam obtinet; unde facile conjicies Nostri de ceteris judicio amicitiam, vel alias causas alienas non fuisse. Hoc autem vel amicitiæ, vel obsequii munus, quam decenter ac ingeniose obiit! ED. HORATII FLACCI SERMONUM SIVE SATIRARUM LIBER SECUNDUS. SATIRA I. Horatius Trebatium inducit de Satiris in posterum scribendis aut non scribendis disputantem. Hoc etiam carmen de genere satirico apologeticum est. HORATIUS. SUNT quibus in Satira videor nimis acer, et ultra 1. Acer, similis fere acri cani, qui omnes allatrat mordetve.-ultra Leg. tendere opus, ultra modum extendere Satiras, vel modum in scribendis Satiris, sive in carpendis hominum vitiis excedere; tendere, simplex pro composito vel pro intendere Statius Achill. I, 543: « Tende animum vigilem, facundumque erige pectus, vel pro: extendere, ut infr. Epist. I, 5, 11.—sine nervis altera, etc. Altera pars, alii homines putant omnia opera mea sine nervis esse. ED.-sine nervis, sine vi et gravitate, sine pon dere et arte, ut loquitur Noster, infr. Epist. ad Pis. 320. deduci, cf. supr. ad Sat. I, 10, 44. — Trebati; Trebatius, clarus jurisconsultus, a Cicerone (cujus ad eum scriptæ epistolæ exstant in Epist. ad Famil. lib. VII, inde ab Epist. 6 usque ad 23), Cæsari, Galliarum proconsuli, commendatur his verbis: « De quo tibi homine hæc spondeo.... probiorem hominem, meliorem virum, prudentiorem esse neminem. Accedit etiam, quod familiam ducit in jure civili, singularis memoria, summa scientia.» Peream male, si non Optimum erat; verum nequeo dormire. TREBATIUS. Ter uncti Transnanto Tiberim, somno quibus est opus alto, Irriguumque mero sub noctem corpus habento. 5. Quiescas, respondet Trebatius: auctor tibi sum ut abstineas penitus a scribendo. ED. - Aio, ita censeo.Peream male, ad proverbialem expressionem nostram redit : « Je veux mourir si,» etc. ED.-erat, pro esset. -nequeo dormire, hanc unam artem habeo conciliandi mihi somni: vel quum dormire non possum, in versibus faciendis noctem pono. Aliam rationem somni conciliandi te docebo, inquit Trebatius, etc. ED. Sed sunt, in quibus est Heindorfius, qui dormire pro cessare, inertem esse, explicent, et Trebatium, hac jocosa dilogia deceptum, ad tò dormire, tanquam in propria significatione positum, respondere opinentur. Mihi quidem ejusmodi jocus indignus videtur Horatio.-Ter, pro simplici sæpius. ED.-uncti, supr. Od. III, 12, 8: « Liparæi nitor Hebri, Simul unctos Tiberinis humeros lavit in undis. » Gymnasticæ, ut observant ad h. 1. interpretes, exercitationes, quæ in campo Martio a juvenibus oleo unctis instituebantur, ad eorum corpora recreanda natatione finiri solebant. Sed fortasse ipsius natationis causa (ut in aliis laboribus, quibus vires et nervi maxime intendebantur), oleo ungi solebant corpora. Sic Cleobis et Biton, antequam ad jugum, matris in fanum vehendæ causa, accedebant, veste posita oleo corpora perunxisse dicuntur. Cic. Quæst. Tusc. I, c. 47. 8. Transnanto, lepide Trebatius, ut Jurisconsultus, legum formulis adsuetus, quid faciendum sit Horatio, in imperativo præscribit. Irriguumque mero corpus, nam, qui vino ma¬ dent, facile a somno opprimi solent, Aut, si tantus amor scribendi te rapit, aude Cæsaris invicti res dicere, multa laborum Præmia laturus. HORATIUS. Cupidum, pater optime, vires Deficiunt: neque enim quivis horrentia pilis Agmina, nec fracta pereuntes cuspide Gallos, Aut labentis equo describat vulnera Parthi. TREBATIUS. Attamen et justum poteras et scribere fortem, Scipiadam ut sapiens Lucilius. Ceterum hoc datum Horatio consilium bene respondet ingenio Trebatii, quem et natandi studiosissimum et bonum vini potorem fuisse ex Cic. Epist. VII, 10 et 22 discimus. 11. Cæsaris, sic Octavianus ab Horatio in Satiris, Epod. et libr. prim. Od. (ut observat ad h. 1. Heindorf.) vocatur; nam Augusti nomen anno demum DCCXXVII assumsit Octavianus; Dio Cass. XIII, 16. Cupidum, cupientem res Augusti dicere. ED.―pater optime, Trebatium sic vocat, honoris causa, ut et seniorem et jurisconsultum. ED. - horrentia pilis agmina, agmina rigentia pilis protensis, vel in altum erectis; sic passim horrentia arma, Virg. Æn. I, 4, 5: horrentes hasta (Virg. En. X, 178). 14. Fracia cusp. Frangebatur enim emissi pili cuspis in corpore defixa; de forma pili, hastilis lignei trium cubitorum, et ferro ejusdem longitudinis muniti vid. Heindorf. ad h. 1. Ceterum Horatius in hoc ipso loco, 10 15 ubi se ad carmen epicum componendum viribus destitutum profitetur, versus aliquot fecit poeta epico dignissimos. Hic Horatius alludit ad plurimas de Gallis ab Augusto relatas victorias. ED.-labentis equo, Parthi scilicet omnes equo pugnabant. ED.— vulnera Parthi, aliquam attingit poeta Parthorum cladem, fortasse regis Pacori, a Ventidio occisi. ED. 16. Attamen, etc. Esto, inquit Trebatius, non satis habeas nervorum ad res bellicas Augusti describendas: posses tamen illius justitiam, et animi magnitudinem laudare, ut sapiens Lucilius laudavit Scipiadam. ED. -fortem, quæ recta et honesta sunt, strenue peragentem. Scipiadam (græce, ut apud Virg. Georg. II, 170; En. VI, 844, pro: Scipioniadem) intelligo Scipionem Africanum minorem, cujus haud vulgarem cum Lælio amicitiam celebravit Cicero in sermone de Amicitia.— sapiens Lucilius, quia sapienter vitam Scipionis sibi describendam sumsit. Vet. Schol. HORATIUS. Haud mihi deero, Quum res ipsa feret: nisi dextro tempore, Flacci TREBATIUS. 20 Quanto rectius hoc, quam tristi lædere versu - « Lucilius Vitam Scipionis privatam descripsit, Ennius vero bella. » Haud mihi deero (ut supr. I, 9, 56), id equidem faciam. Qui non negligit facere, quod pro viribus facere potest, is sibi non deest. Quum res ipsa feret, quum ipsa hujus rei peragendæ se offeret opportunitas. 18. Nisi dextro tempore. Sensus: Nisi enim carmen a me compositum Augusto tradetur opportuno tempore, quo illud attento animo legere possit, is (undique tutus), ab omni parte contra aditum adulatorum munitus, carmen importuno tempore a me traditum rejiciet. Comparatur Augustus cum equo generoso, qui, a nemine sibi timens, si quis ei (male) importuno tempore blandiatur palpando vel mu!cendo, recalcitrat. Hanc comparationem Heindorfius duram et inhonestam appellat. At jam Augustus non in universum comparatur cum equo, sed cum ea tantum generosi equi indole, qua se non mulceri patitur importuno tempore. Sic apud Homerum Iliad. XI, 557. Ajax, e pugna, ubi cædi indulserat, lento gressu rece dens, non in universum cum asino comparatur, sed egregie ad rem cum asini, e segete, cui depascendæ indulget, se ægre repelli patientis, tarditate. In plurimis enim comparationibus, ut jam supr. ad Od. IV, 4, 1, observavimus, ea tantum rei comparatæ pars, quam solam respexit quisque poeta, spectanda est. Ad quod si animum advertissent interpretes, rectius sæpe de comparationibus a poetis institutis judicaturi fuissent. --- 21. Hoc, nempe Caesaris invicti res dicere. - tristi (contumelioso et proinde tristes iras supr. Od. I, 16, 9, excitante) lædere versu, ut fere infr. atris versibus aliquem oblinere, pro: sale satirico aliquem perfricare. Pantolabum scurr. Nomentan. Cf. supr. Sat. I, 8, 11. - intactus, nondum tristi versu læsus. odit, scilicet versus tristes tristiumque versuum auctores. Hinc Boleus, in Satira septima : « Chacun dans ce miroir pense voir son visage; Et tel, en vous lisant, admire chaque trait, Qui dans le fond de l'ame et vous craint et vous hait. » ED. |