Obrazy na stronie
PDF
ePub

Miraris, quum tu argento post omnia ponas,
Si nemo præstet, quem non merearis, amorem?
At si cognatos nullo natura labore

Quos tibi dat retinere velis, servareque amicos;
Infelix operam perdas, ut si quis asellum
In campo doceat parentem currere frænis!

Denique sit finis quærendi; quumque habeas plus,
Pauperiem metuas minus, et finire laborem
Incipias, parto quod avebas; ne facias, quod
Ummidius, qui, tam (non longa est fabula) dives,
Ut metiretur nummos, ita sordidus, ut se
Non unquam servo melius vestiret: ad usque
Supremum tempus, ne se penuria victus
Opprimeret, metuebat. At hunc liberta securi
Divisit medium fortissima Tyndaridarum.

[ocr errors]

ყი

95

100

88. Al si cognatos, etc. Ordinant ED.-Ummidius quidam, famosissiet explicant alii hoc modo: at si mus sine dubio Romæ avarus, illo retinere velis cognatos quos natura tempore. ED. dives ut metiretur, tibi dat nullo tuo labore; multo au- adeo dives, ut nummos non jam nutem melior et sensu pollentior ordo merare posset, sed metiretur. ED. videtur: si retinere velis nullo la- Ne se penuria victus Opprimeret, bore, nihil agendo, nihil de avaritia metuebat, ex avarorum more, qui satis tua ergo eos remittendo, cognatos nunquam habere sibi videantur. Ed. quos natura tibi dat. Alii, an si; an laborem, in colligendis divitiis qui; at qui: mire vexatus varia le- situm. —parto, sc. eo. ctione locus. ED. Infelix operam perdas, profecto id æque vano et infelici studio tentes velisque, ac si quis, si quis asellum In сатро, vel Martio, vel quolibet. Asellus scilicet natura sua indocilis, minime fræno paret, nec nisi fuste ducitur. ED.

- etc.

[ocr errors]

92. Quærendi, quærendarum divitiarum. -quumque habeas plus, quum habeas plusquam necesse est. ED.--metuas minus, desine metuere.

--

po

99. Liberta, quam uxoris loco habuisse videtur Ummidius. - fortissima Tyndaridarum, altera Clytæmnestra (quod maritum suum Agamemnonem occidit), fortissima omnium liberorum Tyndari. Tyndaridarum, genere quidem masculino, ut observat Bentleius, sed utriusque sexus liberos, tam filias quam filios, complectente. - Divisit medium, pro vulgari percussit.

-Quid mi igitur suades, ut vivam Mænius, aut sic
Ut Nomentanus?-Pergis pugnantia secum
Frontibus adversis componere? non ego, avarum
Quum veto te fieri, vappam jubeo ac nebulonem.
Est inter Tanaim quiddam socerumque Viselli.
Est modus in rebus, sunt certi denique fines,
Quos ultra citraque nequit consistere rectum.
Illuc, unde abii, redeo. Nemone ut avarus
Se probet, at potius laudet diversa sequentes?

nes.

101. Quid mi igitur suades? inquit avarus. ut vivam Manius, aut sic, Ut Noment. suadesne mihi, ut ego, sicuti Mænius, vel Nomentanus vivam? vita luxuriosa homines isti bona sua abligurierant; fuerunt igitur nepotes, nequam, vel ut Horatius eos v. 104, appellat, vappæ, nebulo- Pro Manius alii legunt Novius; sed Manium malim, quum de ipso infra lib. I, Epist. 15, v. 26: << Mænius ut rebus maternis atque paternis Fortiter absumtis. » De eodem cf. Sat. I, 3, 4, et de Nomentano Sat. I, 8, 11; Sat. II, 1, 22; Sat. II, 3, 224. ED. Pergis pugn. secum Front. adv. componere? Jam respondet poeta. Pergis componere res, quarum altera alteri contraria est; avaris enim oppositi sunt prodigi. — Frontibus adversis, comparantur avari et prodigi cum gladiatoribus vel tauris, qui, dum inter se pugnant, adversis frontibus se invicem petunt.

[ocr errors]

104. Vappam; vappa, vitium vini (nam vappa proprie de corrupto vino dicitur) transfertur ad vitium hominis, qui bona sua turpiter profundit; est igitur jam vappa homo prodigus,

105

homo nequam.-nebulonem; nebulo
de nebulis, ut tenebrio de tenebris ;
perditi scilicet pravis cupiditatibus
homines non nisi tenebras amant. ED.
-Est inter Tanaim, etc. Poeta affert
exemplum duorum hominum ignota
nunc nomina, quorum alter alteri, si-
cuti avaro prodigus, opponitur. Inde
apparet sane utrumque contrario vi-
tio laborasse.-Est modus in rebus ;
sententia hæc propter et veritatem et
brevitatem in proverbium transiit. ED.
— Denique; alii explicant: ut paucis
me expediam; cum majore autem vi
verbum denique cum verbo fines jun-
gendum mihi videtur, hoc scilicet
sensu: sunt certi fines, quibus denique
detineam. ED.
- rectum, τὸ ὀρθόν,
quod ad certam normam recti fit.

-

[ocr errors]

108. Illuc, unde abii, redeo, ad sententiam scilicet in carminis limine positam : « neminem sua sorte contentum vivere, sed quemque diversa sequentes laudare. » — Nemone ut avarus, etc. Nemo igitur, sicut avarus, iis, quæ habet contentus sit; et quisque eos, quibus diversa est vitæ conditio, laudet, tabescatque, quod, etc.-Se probet, laudet suam sortein.

Quodque aliena capella gerat distentius uber,
Tabescat? neque se majori pauperiorum

Turbæ comparet? hunc atque hunc superare laboret?
Sic festinanti semper locupletior obstat:

Ut, quum carceribus missos rapit ungula currus,
Instat equis auriga suos vincentibus, illum
Præteritum temnens extremos inter euntem.
Inde fit, ut raro, qui se vixisse beatum
Dicat, et exacto contentus tempore vitæ
Cedat, uti conviva satur, reperire queamus.

110

115

e. c. Sat. I, 5, 9 et 10, et 73, 74 ; Sat. II, 1, 14 et 15 ; Sat. II, 3, 136; Sat. II, 8, 78; Epist. I, 7, 5-14. carceribus, loco in circo, unde equi, sublatis repagulis, emittuntur ad spectacula.

-laudet, in hoc loco idem notabimus sublimitate et numeris dignissimi; quod supra de eodem verbo in huj. Satir. versu 3, ubi vide. ED.—Quodq. aliena gerat, etc. Quod alius majorem lactis copiam, numerosiores pecudes, fertiliores agros habeat, etc. ED.majori pauperiorum Turbæ comparet, hoc enim ad vitæ felicitatem refert, ut non te feliciores sed miseriores respicias ; ideo Seneca Epist. 15: «< subinde itaque, Lucili, quam multa sis consequutus recordare. Quum aspexeris quot te antecedant, cogita quot sequantur. Si vis gratus esse adversus Deos, et adversus vitam tuam, cogita quam multos antecesseris. >> ED.

[blocks in formation]

119. Ut conviva satur, hanc sententiam mutuatus est poeta a Lucretii lib. III, v. 953: « Cur non ut plenus vitæ conviva recedis? » Post utrumque Fontanius lib. VIII, Fab. 1: « .....Je voudrais qu'à cet âge On sortit de la vie ainsi que d'un banquet, Remerciant son hôte.... » ED.

120. Crispini; Crispinus philosophus et poeta ineptus (Sat. I, 3, 139) et garrulus, de quo schol. Acron. et Cruq. « philosophi cujusdam loquacissimi nomen, qui àperákoyos (virtutis concionator) dictus est; scripsit etiam versus de Secta Stoica. »— -Sed qui fit, ut Horatius, qui semetipsum Sat. I, 5, 30 et 49 ad lippos refert, Crispinum, ut hominem lippum, carpat? Multa et mira de hac re disputata sunt ab interpretibus. Equidem puto, Horatium, contemtim ab adver

Jam satis est: ne me Crispini scrinia lippi Compilasse putes, verbum non amplius addam.

sariis poetam lippum appellatum, hoc ridiculum convicii genus, a corporis vitio petitum, in eos, quos contemnebat, salse regessisse. Lippitudo autem æque ac cæcitas transfertur ad ani

120

mum; hinc infra Sat. I, 3, 28: «lippus mala sua inunctis oculis pervidere >> dicitur; et apud Persium, Sat. V, 76. ED. scrinia, capsula qua libri et chartæ abdebantur. ED.

ANALYSIS. Hujusce Satiræ initio secum quærit poeta quæ causa sit cur tantæ inconstantiæ sint homines, ut sua conditione nunquam contenti, alienam semper sibi concupiscant; tantæ autem levitatis, ut oblatam mutationem repudient. Hunc autem animum hominibus ideo esse ait poeta, quod parta nunquam satis habeant, et semper majores divitias parare velint. Vitam scilicet laboribus consumunt parandisque opibus, quibus, ut aiunt, otiosam senectutem ducant; et nihil unquam e suis thesauris ad vitæ felicitatem detrahunt. Quis autem est auri fructus, nisi illo utatur? aut quorsum tantæ divitiæ, quum multo minores ad vitam felicem satis sint? non plus scilicet manducat qui mille jugera possidet, quam qui centum; nec minus ex fonte, quam ex flumine, aquæ poculum haurit. Nec magis divitiæ quærendæ sunt, ut ab aliis æstimemur; avarus enim a populo ridetur, et pro gloria nihil nisi ærumnas habet: cuncta sibi negat, nulla re fruitur; semper opibus metuit; semper fures, et servos timet. Avaritia etiam repelluntur amici et propinqui. Ne tamen, ut avaritiam fugiamus, prodigi ac nebulones fiamus; mediam viam sequamur: in medio vera sapientia est. Qui autem, nunquam contentus sua conditione se divitioribus semper comparat, eosque studet superare, usque ad mortem invidia et miseriis laborabit. ED.-Hujus Satiræ, in qua hominum levitas atque inconstantia carpuntur, summa ac præceptum est, ut quisque sorte sua lætus sapienter vivat. Quod documentum, adeo verum habuit Hora

tius, ut illud, jam in Odis sæpissime expressum, in Satiris etiam et Epistolis

frequentissime recurrens reperiamus. - Hic notandum, Satiram adversus homines nunquam sua sorte contentos et ávaros, ad Mæcenatem qui, licet apud Augustum multum valeret, usque ad mortem tamen in privata conditione permansit, equitis Romani hæreditaria dignitate contentus, et semper opibus magnifice usus est, non sine ingenioso prorsus ac decenti laudandi modo scriptam esse : sic primam Odarum, Epodon, et Epistolarum solemniter eidem amico dedicavit. ED.

SATIRA II.

Homines, dum vitant vitia, in contraria currunt; hinc poeta pravos suæ ætatis circa adulteria mores insectatur.

AMBUBAJARUM collegia, pharmacopola,

Mendici, mimæ, balatrones, hoc genus omne
Mæstum ac sollicitum est cantoris morte Tigelli.
Quippe benignus erat. Contra hic, ne prodigus esse
Dicatur, metuens, inopi dare nolit amico,
Frigus quo duramque famem propellere possit.

1. Ambubajarum. - Schol. Acr. « Ambubajæ dicuntur mulieres tibicines Syrorum; etenim lingua eorum tibia sive symphonia ambubaja (secundum alios: abub, anbub, fistula) dicitur. » Fuerunt mulieres circumforaneæ, victum sibi quærentes tam instrumenta musica tractando, quam se ipsas libidinosis venales offerendo. -collegia, cœtus, turbæ, a colligere. -pharmacopolæ, medicinas et unguenta vendentes; Romæ et in Græcia vilissimi. ED.-Mendici, ad mendicos, jam non proprie ita dictos, referunt Isiacos ac Gallos, sacerdotes Cybeles, præstigiatores et alios ejusmodi generis homines, quorum professio parum a mendicitate abest. mimæ, saltatrices motibus inconditis et impudicis risum excitantes. ED.balatrones; infr. Sat. II, 8, 22: « Servilius scurra » vocatur balatro; quo quidem cognomine notari videntur homines, qui, postquam bona sua

5

perdiderunt, scurrilitate, dicacitate et humili adulatione gratiam ejus, a quo alerentur, captasse videntur. Vid. Ersch. Encyclop.V, tom. VII: Schol. Acr. et Cruq. « hos luxuriosos et perditos vocat a Servilio Balatrone, cujus in secundo lib. Sat. (8, 21) meminit; ex hujus autem nomine similis vitæ homines balatrones sunt appellati, a balatu fortasse dicti, quæ vox intorta est et ridicula, » etc. — - cantoris... Tigelli.

Hermogenes Tigellius, Sardus, libertinus, celebris modulator et musicus; Schol. Acr. « Mutato nomine per invidiam cantorem pro musico obtrectatorie dicit. Fuit autem modulator optimus, in Sardinia natus; is carmina Horatii negabat satis perite modulata, et idcirco carpitur ab illo. » Cf. Sat. I, 4, 72; et 10, 90.

4. Benignus, liberalis. hic, alius ut v. 7, 41, 44, et supr. Od. I, 1, 7, et sæpe alibi.

« PoprzedniaDalej »