Obrazy na stronie
PDF
ePub
[blocks in formation]

JACOBUS ARMACHANUS,

GERARDO JOHANNI VOSSIO,

V.CL.

SALUTEM.

PERVENERUNT in manus meas, abhinc amplius annis tredecim, Johannis Latii de Pelagianis et Semi-pelagianis commentarii: quibus eorum originem et progressum usque ad tempora Johannis papæ, qui Severino successit, studiose diligenterque est persecutus. Delectatus scriptionis genere, ab anno in quo ille desiit ducto principio, proximorum temporum historiam adjeci: ex Lugdunensis Ecclesiæ scriptis et Flodoardo, majore ex parte, eam contexens; de meo vero (illius, quem suscepi continuandum, exemplo) nihil adferens nisi ordinem. Vix dum autem ista absolveram, cum historia tua Pelagiana prodiit, et cura et vigiliis elaborata: in cujus parte extrema, ea fere omnia occupata a te comperi, quæ ego tumultuaria opera in adversaria mea conjeceram. Itaque tum quidem pákos illud dyvapov abjeci penitus: verum ubi obtulissent sese mihi postea alia ad Gotteschalci causam pertinentia, quæ in nostri utriusque collectaneis desiderari videbam; anteexorsa retexere placuit, et ad priorem illum centonem etiam ista attexere irißλnuara. Quæ, cujusmodicunque sint, ad te allegare visum fuit: si cui forte usui, in nova

iv

historiæ tuæ editione adornanda, esse poterint. Ea tu, ut ab homine existimationis tuæ cupidissimo profecta, æquo ac libenti animo accipies. VALE.

DUBLINII,

V. Kalend. Julias: anno æræ nostræ Christiana

MDCXXXI.

« PoprzedniaDalej »