Obrazy na stronie
PDF
ePub

falsitate, facias me deinceps cum electis tuis gaudere pro patefacta fidelibus tuis Catholicæ fidei veritate. Sitque nobis de cætero in te solo gaudium verum atque sincerum, tripudiumque summum ac solidum, et gloriatio communis ; quod ab hæreticorum tam gravi perfidia tandem plebs et populus tuus, te miserante, factus est immunis. Quia profecto nullus unquam, nullus unquam electorum tuorum tibi vel ad momentum placere potuit, potest, vel poterit, de suo sed omnes potius tui tibi, per gratuitam gratiam tuam, placuerunt hactenus, atque placent, ac placebunt semper, de tuo.

Hac ergo gratis animatus fide, solidatus etiam spe, et inflammatus pariter caritate, per te ipsum, Deus optime, suppliciter obsecro te; ut vera mihi humilitate data, solido vitæ gaudio semper facias gaudere me. Denique tibi tuoque nomini debitam per sæcula gloriam: et propter justitiam quidem, quia merito superbos humilias, incurvas, et inclinas; propter gratiam autem, quia gratis humiles exaltas, elevas, atque sublimas. Per quam scilicet utramque supplico tibi, cunctipotens et clemens Trinitas pariter et Unitas, ut omnibus inimicis meis (quicunque sine invidia nominis tui, sive nescienter sive etiam scienter nocuerunt, immo nocere voluerunt tibi; nocuerunt autem potius absque dubio sibi) universa debita sua indulgeas funditus et ignoscas; et omnia flagitia simul ac facinora remittas penitus et parcas, Amen. Gratias ago tibi quantascumque, Trine et Une Dominator Domine Deus, quod ad fidem Catholicam de prædestinatione credendam et confitendam esse gratis dignatus es et dignaris, et, ut credo ac spero, magis ac magis esse die noctuque deinceps dignaberis, inlustrator, inflammator, ac suffragator meus, Amen.

Precor, quantumcumque mihi datur divinitus humilitate, coram trinæ Unitatis et unius Trinitatis præsentissima majestate; ut quisquis hæc non livore corvino, sed amore potius columbino legeris, GOTTESCHALCI peccatoris ante Deum memineris: et paterno sive fraterno affectu simpliciter implores benignissimam ipsius clementiam, ut dig

netur mihi gratuita pietate largiri veræ semper et ubique coram se humilitatis excellentiam, et sinceræ caritatis perpetualiter eminentiam. Sicque me protegat indesinenter "in" tabernaculo a contradictione linguarum," (id est, in fide rectæ Catholicæ Ecclesiæ a calumniis hæreticorum) ut potius incomparabiliter optem, propter nomen Domini Dei nostri et amorem veritatis, universa præsentialiter adversa perpeti persecutionibus illorum; quam vel ad momentum titubando deviare (quod absit) a dilectione vel confessione veritatis, vel a præscripta fide Catholicorum, quæ et ipsius potissimum veritatis est ore declarata et invictissimis quoque suorum auctoritatibus ministrorum. Quia profecto proximo quidem meo tantam quantam mihi caritatem debeo, Deo autem ex toto: quoniam quicquid nobis est boni, vel ipse est, vel ab eo.

Tu vero quisquis hujus fidei et confessionis meæ dignaris esse pius lector, et peritus intellector *** sapienter admittis; tanquam patrem venerabiliter precor simul, vel sicut fratrem fideliter exhortor: ut, si vis in æternum veritatem videre, et cum sanctis angelis et hominibus electis fidelibusque testibus ejusdem veritatis de ipsa perenniter veritate gaudere; festines omnino perniciosissimum et exitiosissimum genus mendacii, quod detestabiliter committitur in doctrina religionis, præ morte corporis exhorrere. Et ita, secundum quod per beatum divinitus dictum est Augustinum," suscipiat gratanter diffusa nostris in cordibus pulcherrima et modestissima caritas osculum columbarum; ut vel evitet cautissima humilitas, vel retundat solidissima veritas dentem caninum." Ubi nimirum per osculum columbinum, rectorum corde veraciumque circa se suaque dicta significat inspectionem; per dentem autem caninum, malignam perversorum irrisoriamque fallacium reprehensionem. Obsecra ergo et exora, quæso, Dominum Deum nostrum; ejusque majestatem, ut contra latratus hæreticorum verissimam simplicissimam ac benignisimam habeamus caritatem; et ad extremum quoque retundamus dentes eorum atque mordacissimam falsitatem,

u Psalm. 31. ver. 20.

W

Aliquid deest.

per invictissimam (velint nolint) ac solidissimam veritatem. Si quis vero mihi hæc loquenti iratus fuerit, de se dictum fatebitur: ut alius auctor asserit.

Talia igitur et ejusmodi quisquis adhuc damnabiliter præsumit, vel nihil scilicet vel parum metuens veritatem et ipsius judicium, neget audacter (contra eam) prædestinatos esse reprobos ad perenne supplicium: ille scilicet qui non timet eandem sibi veritatem in extremo die cunctis audientibus dicere; En ego nunc jure nego te, quia tu injuste quondam negasti me. Talis, inquam, si vult et audet, veritatem neget, qui eam non metuit offendere, cujus [die] noctuque nobiscum pariter eget. Nos vero ab eadem audientes veritate, "Dies* ultionis in corde meo;" et "Ecce Deus noster ultionem adducet retributionis;" hanc ita noxiam conculcemus falsitatem, et prædicemus veritatem, quo nostri misereatur eadem veritas, Deus meus, Deique filius, et nunc et tunc in die veniens ultionis. Si enim vere timuerimus furorem fallacium **z dummodo placere possimus illi qui nos regat ac protegat, ac contra rabiem grassantium muniat in ævum, Amen.

Domine Deus, benedicta simul et invicta Trinitas et Unitas, infunde quæso legentibus hæc credendi fidem, et credentibus confitendi largire virtutem: "Cordea autem credentibus ad justitiam, et ore confitentibus ad salutem," retribue copiosæ mercedis amplitudinem, et æternæ tecum lucis beatitudinem, AMEN.

Esai. cap. 63. ver. 4. z Aliquid deest.

y Ibid. cap. 35. ver. 4.

a Rom. cap. 10. ver. 10.

A DISCOURSE

OF

THE RELIGION ANCIENTLY PROFESSED

BY

THE IRISH AND BRITISH.

FIRST PRINTED IN 1631.

« PoprzedniaDalej »