Obrazy na stronie
PDF
ePub

regni præparantur in regnum." Quid quæritur evidentius? quid sufficientius? Sicut, inquit, filii regni præparantur in regnum: sic etiam filii gehennæ in illam sunt præparati: quod omnino nihil est aliud quam prædestinati. Nempe hæc omnia et alia insuper plura si tantus auctor iste verissima et Catholicæ fidei per omnia congruentissima non esse perspexisset, nullatenus incorrecta relinqueret; sed ea potius, quando libros suos diligentissime retractando recensuit, corrigere studuisset. Ne inde prorsus tam frequenter ad populum impavide simul et intrepide, licenter, libenter, ac libere, fidenter ac fiducialiter ac gaudenter, servili postposito timore, luminosoque tui perfusus amore, tua auctoritate locutus fuisset, si quid itidem periculi inesse cognovisset. Unde quidem nonnulla jam superius posui, et pauca hic etiam subjicienda censui.

"Est quidam populus præparatus ad iram Dei, damnandus cum Diabolo." Item: "Esta quidam populus natus ad iram Dei." Item: "Quare' dixit Dominus Judæis, Vos non creditis quia non estis ex ovibus meis, nisi quia videbat eos ad sempiternum interitum prædestinatos, non ad vitam æternam sui sanguinis pretio comparatos ?" Item: "Quids potest lupus? quid potest fur et latro? non perdunt nisi ad interitum prædestinatos." Item: "Istit indignantes mortui, et morti sempiternæ prædestinati." Item: "Mundus"," inquit, "odit mundum, inimicus reconciliatum, damnatus salvatum, inquinatus mundatum." Item: "Filius perditionis dictus est Judas traditor Christi, damnationi prædestinatus." Item: "Pro isto mundo non rogat: neque enim quos scit prædestinatos ignorat." Beatus quoque Fulgentius inde taliter dicit: "Præparavit etiam Deus peccatoribus pœnas: illis utique quos juste prædestinavit ad luenda supplicia." Ubi prorsus utrumque satis aperte fatetur; et reprobis videlicet prædestinatas esse pœnas, et illos vicissim prædestinatos ad eas. Unde nimirum Catholicissime, necnon

P Augustin. in Joh, tract. 14. op. tom. 3. p. 2. pag. 404.

9 Ibid. tract. 14. pag. 404.

⚫ Ibid. tract. 48. pag. 615.
Ibid. tract. 87. pag. 715.
* Ibid. tract. 110. pag. 775.

VOL. IV.

r Ibid. tract. 48. pag. 615.

Ibid. tract. 43. pag. 587.
w Ibid. tract. 107.
pag. 770.

et copiosissime disputavit in septem libris contra duos libros Fausti hæretici, Lirinensis quondam monachi, Regensis vero postmodum episcopi. Quem convicit idem doctor mirabiliter, contrivitque commenta Diaboli; et cum aliis quatuordecim sanctis coepiscopis suis, ab Ecclesia Christi repulit et eliminavit lethiferum virus Antichristi. Nec non et tribus aliis de veritate prædestinationis et gratiæ. Sed et in uno illo, quem totum super hac tantummodo quæstione ad Monimum hinc consulentem cognoscitur edidisse.

Gloriosus quoque Gregorius cujus inde aliquanta jam inserui superius, taliter inter cætera inde est locutus. "Tenebrosa ostia tunc Dominus vidit, cum claustra inferni penetrans crudeles spiritus perculit, et mortis præpositos moriendo damnavit. Quod idcirco," inquit, "non adhuc de futuro, sed jam de præterito dicitur: quia quicquid futurum erat in opere, nimirum jam factum est in prædestinatione." Item: "Leviathan' iste, cum universis membris suis, æternis cruciatibus est deputatus." Item ipsum quoque diem judicii dicit esse prædestinatum, exponens illud ex libro Job; "Lampasa contempta apud cogitationes divitum, parata ad tempus statutum." "Statutum, inquit, contemptæ lampadis tempus, est extremi judicii prædestinatus dies." Sanctus etiam Isidorus inde sic dicit: "Gemina est prædestinatio; sive electorum ad requiem, sive reproborum ad mortem." Non enim ait, duæ sunt, quia non sunt: sed gemina, id est, bipartita. Quia semel tu, Domine, locutus es, qualiter una quidem, sed tamen gemina prædestinatione, et electos gratis justifices ac perpetim salves; et reprobos quoque merito refutes, justeque condemnes et sicut supradictus ait Gregorius," alios respiciens redimas, alios deserens perdas."

Tale est autem quod dicitur prædestinatio gemina, in electos videlicet et reprobos bipartita, cum sit una, licet sit dupla quale est quod frequenter a beato Augustino, et a cæteris patribus dicitur caritas vel dilectio gemina: cum

y Greg. mor. lib. 29. op. tom. 1. pag. 928. z Ibid. lib. 34. pag. 1117.

a Job. cap. 12. ver. 5.

b Greg. mor. lib. 11. op. tom. 1. pag. 363.
c Isidor. Hispal, senten. lib. 2. cap. 6. op. pag. 437.

utique non sint duæ sed una, licet propter Deum et proximum sit etiam dupla. Quale est et illud patris Augustini, quod dicit bipartitum esse opus Dei; geminum videlicet volens intelligi: et quod quadripartitus ab ipso quoque dicitur mundus; non quatuor tamen, sed unus: et quod quinquepartitam fatetur esse continentiam; non quinque tamen esse docet, sed unam. Hinc et a Sancto Gregorio

gemina Judæorum scientia dicitur: et tamen licet dupla sit, una esse cognoscitur. Quod et ipsum genus locutionis usitatissimum est et apud auctores quoque sæcularis literaturæ. Quod quia rectissimum est ac verissimum ; non ab re est, si et inde hic ponantur aliqua, quæ valeant ad cumulum tuendæ sententiæ supradictæ. Nam et eorum quidam geminam dixit arborem; non duas volens intelligi, sed unam et alius qualitatem nominis bipartitam, et universorum pedum trinam conditionem. Et tertius æque peritus, Priscianus, quam ille dixerat trinam, exposuit tripartitam.

Nec sane cuiquam pie sapientium videri debet absurdum, si gemina prædestinatio creditur et cognoscitur, et incunctanter esse dicitur apud te Dominum nostrum, naturaliter quidem unum, sed simul etiam personaliter trinum. Qui certe secundum hanc geminam prædestinationem tuam, quemadmodum Augustinus tuus fideliter credit et fidenter asserit, "bonus es in beneficio certorum, justus in supplicio certorum:" et insuper, ut profitetur consequenter, "bonus es in omnibus, quoniam bonum est cum debitum redditur; et justus in omnibus, quoniam justum est cum debitum sine cujusquam fraude donatur." Hæc omnia sicut hic, tibi gratias, et credo, et confiteor, gratias tibi, prout gratis largitus es mihi. Et quia in tuis, in libris tuorum scilicet ministrorum, labore, immo gratia tua veraciter expositis, hæc a te dicta reperio: tam perspicuæ prorsus veritati contradicere (quod absit) non audeo. Quoniam prorsus a te veritate negari, sicut minata es, metuens; et illam quoque repetitam Pauli sententiam vehementissime timeo: "Sid quis vobis adnuntiaverit præterquam quod accepistis, anathema sit."

d Gal. cap. 1. ver. 8, 9.

Tantum siquidem amoris tibi, Domine JESU, veritas invicta, perpetualiter debeo; ut, quemadmodum ab Augustino perhibetur veraciter tuo, neque hominibus placendi studio, neque respectu devitandorum quorumlibet incommodorum, detorquear (quod absit) a vero. Et ut beatus etiam docet Gregorius: "Ine quantum sine peccato possumus, vitare proximorum scandala debemus; si autem de veritate scandalum sumitur, utilius permittitur nasci scandalum, quam veritas relinquatur." Nec sane cujuscunque persona contra recipienda modo quolibet excipitur; quando vel angelus, vel apostolus adnuntians, ipsius ore apostoli, anathemate digno percellitur. Ut enim prædictus Gregorius veraciter fatetur: "dum salva fide res agitur, virtutis est meritum, si quicquid prioris est toleratur." Alioquin, si fieri posset, millies potius pro veritate deberem prorsus et optarem occumbere; quam semel (quod absit) culibet secus loquenti cedendo succumbere. Illius videlicet tuæ memor sententiæ: "Qui' me confessus fuerit coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo qui est in cœlis."

[ocr errors]

Simulque illius quoque memini: "Ne transgrediaris terminos antiquos, quos posuerunt patres tui." Quod nimirum, ut Gregorius exponit, hæretici faciunt, qui a sanctæ Ecclesiæ gremio extranei existunt. Ipsih," inquit, "terminos transferunt, quia constitutiones patrum prævaricando transcendunt." Qui etiam greges diripiunt et pascunt: quia imperitos quosque perversis ad se suasionibus trahunt, et donis pestiferis ad interficiendum nutriunt. Quos beatus quoque Job increpat dicens: "Numquid Deus indiget vestro mendacio, ut pro illo loquamini dolos?" "Deus mendacio non eget; quia veritas fulciri non quærit auxilio falsitatis. Hæretici autem, quia ea quæ prave de Deo intelligunt ex veritate tueri non possunt, quasi ad approbandum radium luminis umbras falsitatis requirunt et pro eo dolos loquuntur, dum infirmas mentes

• Greg. in Ezech. lib. 1. hom. 7. op. tom. 1. pag. 1225. Matt. cap. 10. ver. 32.

* Prov. cap. 22. ver. 28.

h Greg. mor. lib. 16. op. tom. 1. pag. 522. k Greg. mor. lib. 11. op. tom. 1. pag. 379.

Job, cap. 13. ver. 7.

ab intellectu illius stulta seductione decipiunt." Item: "Aut1 placebit ei, quem celare nihil potest? aut decipietur, ut homo, vestris fraudulentiis?" "Fraudemm Deo hæretici exhibent, quia ea adstruunt, quæ nequaquam ipsi pro quo loquuntur placent: eumque dum quasi defendere nituntur, offendunt; dum in adversitatem ejus corruunt, cui videntur ex prædicatione famulari. Unde et per Psalmistam dicitur: Ute destruas inimicum et defensorem. Omnis quippe hæreticus omnipotenti Deo inimicus et defensor est; quia unde hunc quasi defendere nititur, inde veritati illius adversatur, Quia autem latere Deum nihil potest; hoc in eis judicat quod intus sentiunt, non quod famulari foris videntur. Quia igitur eorum fraudulentiis Deus ut homo non fallitur, recte subjungitur: Ipse vos arguet, quoniam in abscondito faciem ejus accipitis. Statim ut se commoverit, turbabit vos; et terror ejus irruet super vos. Hoc quod in abscondito accipi asserit faciem Dei; duobus modis valet intelligi. Sunt namque nonnulli, qui et veritatem in corde sentiunt, et tamen quæ falsa sunt de Deo foras loquuntur. Ne enim vinci videantur, et cognoscunt veritatem interius, et tamen hanc exterius impugnant. Unde bene nunc dicitur Ipse vos arguet, quoniam in abscondito faciem ejus accipitis. Ac si aperte diceretur: Tanto magis de falsitate apud eum estis reprehensi, quanto et apud vosmetipsos quod verum est videtis."

Quid autem sit hæreticus, ne cuilibet aliud pro alio fingere licitum sit, quidam patrum, ut Cassiodorus dicit, pulcherrime definivit. "Hæreticus," inquit, "is est, qui divinæ legis vel ignorantia vel contemptu raptatus aut novi pertinax invenitur erroris, aut alicui sectator, Catholicæ veritati magis vult adversari quam subjici." Hoc autem ideo subinferendum censui, quia plurimos hinc et falli et fallere comperi; volentes videlicet vel (mitius dixerim) suspicantes illos esse hæreticos, qui hanc Catholicæ fidei de prædestinatione reproborum necessario contra resistentes et obloquentes credunt et confitentur, dante te,

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]
« PoprzedniaDalej »