Obrazy na stronie
PDF
ePub

Eadem, et iisdem fere verbis, sed paulo contractioribus, habet idem in undecimo capite posterioris voluminis ad Carolum Calvum regem adversus Gotteschalcum et ejus defensores conscripti: tantum, ubi dixisse illum audivimus, "quædam sibi elegisse capitula" Gotteschalcum, hic "quatuor sibi elegisse capitula" affirmat; omnium pene perversitatum illarum foetidas et cænulentas fæces in se continentia." Quænam vero illa fuerint, partim ex antithesi quatuor capitulorum, quæ in Carisiaca synodo Gotteschalco sunt opposita, intelligere possumus, de quibus in capite septimo plura videbimus: partim etiam ex jam dicta Hincmari ad Nicolaum I. epistola; in qua sequentes propositiones contra Catholicam fidem, eum docuisse affirmat.

1. "Sicut Deus quosdam ad vitam æternam, ita quosdam prædestinavit ad mortem æternam.”

2. "Non vult Deus omnes homines salvos fieri, sed tantum eos qui salvantur. Omnes autem salvantur, quoscunque ipse salvare voluerit: ac per hoc, quicunque non salvantur, penitus non est voluntatis illius, ut salventur; quoniam si non omnes salvantur, quos vult Deus salvos fieri, non omnia quæcunque voluit fecit: et si vult quod non potest, non omnipotens sed infirmus est. Est autem omnipotens, qui fecit quodcunque voluit, dicente Scriptura: Omnia quæcunque voluit Dominus fecit in cœlo et in terra, in mari et in omnibus abyssis. Item: In voluntate tua, Domine, cuncta sunt posita, et non est qui possit resistere tuæ voluntati si decreveris salvare nos, continuo liberamur,"

3. "Non pro totius mundi redemptione, id est, non pro omnium hominum salute et redemptione, Dominus et Salvator noster Jesus Christus est crucifixus et mortuus, sed tantum pro his qui salvantur."

4. "Deitas sanctæ Trinitatis trina est."

Ad postremam refellendam blasphemiam peculiarem librum ad Remenses suos scripsisse Hincmarum notat Flodoardus, "collectum' ex orthodoxorum dictis patrum, quod

Psal. 135. ver. 6.

iFlodoard. lib. 3. hist. cap. 15.

Esth. cap. 13. ver. 9.

Divinæ Trinitatis Deitas trina non sit dicenda”: et ad Carolum regem super hac eadem re librum alium. Verum a blasphema Tritheitarum hæresi satis hic Gotteschalcum (qui in confessione sua Deum, naturaliter quidem unum, sed personaliter trinum, clarissime prædicat) vindicat Flodoardi scholiastes Georgius Colvenerius, theologiæ in academia Duacensi professor regius: in loquendi modo, potius quam in ipsa re, errorem commissum esse demonstrans. "Id quidem (inquit) minus recte, et improprie dicitur; cum trium personarum in Sancta Trinitate non sit, nisi una numero Deitas. Sed eo sensu dici potest trina Deitas, quia est in tribus personis. Unde in Ecclesia Romana, a trecentis et quinquaginta circiter annis, decantatus est ille S. Thomæ hymnus de venerabili sacramento in quo dicitur.

Te, trina Deitas unaque, poscimus.

Cumque de eo mutando ageretur in postrema correctione Romani breviarii sub Clemente VIII. (ut a viris doctis accepi) propter auctoritatem tamen tanti doctoris, nihil est mutatum. Sic apud Chrysostomum, tomo tertio, homilia de S. Joanne Baptista (quæ quidem ipsius non est, sed incerti auctoris) legitur, quod in Patre, Filio et Spiritu Sancto, est triplex et una Divinitas. Ubi triplex pro trina ponitur: sicut et in hymno Prudentii de cereo Paschali, cum ait de Deo;

Regnum continuat numine triplici.

Nam Deus non recte triplex dicitur, sed trinus: ut docent scholastici doctores in primum librum sententiarum, distinctione decima nona."

Priores vero illas propositiones ex veteri hæresi prædestinatiana profluxisse Hincmarus' asserit: cujus etiam in vita antecessoris sui Remigii Remensis archiepiscopi, ita

*Colvener, schol. in Flodoard. lib. 3. cap. 14.

Hincmar. in epist. ad Nicol. I. apud Flodoard. lib. 3. cap. 14.

MS. in Sarisburiensis Ecclesiæ bibliotheca: nam in vita quam Surius ad diem 13. Januarii edidit, tota illa Hincmari adversus prædestinatianos excursio est omissa.

idem meminit. "Ad quem ignem perpetuum Deum quosdam prædestinasse, quos non vult salvos fieri, et ideo salvi esse non possunt, et pro his Christum non fuisse passum ; veteres etiam moderni, hæretici Prædestinatiani, mentientes, sicut et Pelagiani de peccato Adæ et libero hominis. arbitrio, sine gratia Dei, male sentientes, dixerunt." Et de modernis quidem illic conqueritur, "Quoniam adhuc reliquiæ Prædestinatianorum in istis Gallicanis provinciis fauce susurra mussitant :" de veteribus, quinam illi fuerint, quandoquidem ne ipse quidem Hincmarus satis perspectum habuit, ex antiquioribus authoribus res est perquirenda.

Et eorum quidem originem Tiro Prosper, quisquis ille fuerit (nam a Prospero Aquitanico, Augustini propugnatore, longe diversum fuisse jamdudum demonstravit Arnaldus" Pontacus) in Hieronymiani chronici continuatione, sub annum Arcadii et Honorii vicesimum quartum, ita explicat. "Prædestinatorum hæresis, quæ ab Augustino accepisse dicitur initium, his temporibus serpere exorsa:" Sic enim, tum apud Thomam Waldensem, tum in duobus optimæ notæ MSS. exemplaribus, altero bibliothecæ regiæ, altero Benedictini apud Cantabrigienses collegii, locus est expressus : cum in libris editis, non ab ipso Augustino sed ab Augustini libris male intellectis, hæresis hæc accepisse dicatur initium. Nempe honori Augustini hoc modo consultum esse voluerunt interpolatores illi: nec animadverterunt Semipelagianorum fuisse istas technas; qui, novellæ cujusdam prædestinatianæ hæreseos excogitato odioso nomine, ipsius Augustini orthodoxam de prædestinatione doctrinam prægravare studuerunt,

Eam enim pro hæresi ab illis fuisse habitam, præter ea quæ in Fausti Semipelagiani libris passim occurrunt, etiam Arnobii illa in Psalmum centesimum octavum notatio satis ostendit. "Nota ex arbitrio evenisse ut nollet: propter hæresim, quæ dicit Deum alios prædestinasse ad benedictionem, alios ad maledictionem:" Quod vero eam dixerint ab Au

Pontac. apparat. ad notas in Euseb. Hieron. et Prosperi chronic. pag. 22, 23. ⚫ Waldens. doctrin. fidei. tom. 1. lib. 1. cap. 22.

gustino accepisse initium, et contra patrum opinionem atque ecclesiasticum sensum ab eo fuisse introductam, illa Prosperi, in epistola ad ipsum Augustinum scripta de reliquiis Pelagianæ hæreseos, fidem faciunt. "Multi servorum Christi qui in Massiliensi urbe consistunt, in sanctitatis tuæ scriptis quæ adversus Pelagianos hæreticos condidisti, contrarium putant patrum opinioni et ecclesiastico sensui, quicquid in eis de vocatione electorum secundum Dei propositum disputasti." Et post: "Obstinationem suam vetustate defendunt: ut ea, quæ de epistola apostoli Pauli Romanis scribentis, ad manifestationem Divinæ gratiæ prævenientis electorum merita, proferuntur, a nullo unquam Ecclesiasticorum ita esse intellecta, ut nunc sentiuntur, affirment." Quibus et illud Hilarii addi potest, in alia ad eundem Augustinum data epistola. "Hæc sunt quæ Massiliæ, vel aliis etiam locis in Gallia, ventilantur: NOVUM, et inutile esse prædicationi, quod quidam secundum propositum eligi dicantur." Denique hujus doctrinæ assertoribus Prædestinatorum nomen, quod Tiro (et eum secutus Sigebertus) usurpat, fuisse impositum ex dicti Arnobii verbis illis liquet, in expositione Psalmi centesimi quadragesimi sexti. "Nota tibi, PRÆDESTINATE, quod loquor: omnium generaliter bonam voluntatem Christi gratia hoc ordine, quo diximus, antecedit: si tamen pro omnibus natus, si tamen pro omnibus passus." cui geminum est et alterum illud Prædestinatianorum cognomentum, quo utitur Hincmarus, Gennadium Massiliensem imitatus: qui, in appendice ad Hieronymi indiculum de hæresibus adjecta, eorum sententiam, invidiose satis, hunc in modum explicat. "Prædestinatiani sunt, qui dicunt quod Deus non omnes homines ad hoc crearit, ut omnes salventur; sed ut multitudine hominum ornetur mundus. Quod etsi generali prædicatione dicat: Venite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis; et ego reficiam ros: non tamen omnes ea voluntate vocet, ut omnes sequantur vocantem. Sed nec omnes qui ipso inspirante obediunt vocationi, dicuntur accipere exequendi in bono opere perseverantiam; sed post

P Edit. Paris. ann. 1617. pag. 26.

multos labores et justitiæ fructus, si non sunt de salvandorum numero, subtrahendas eis vires agendi, ne perdurent in bono: et e contrario, illos qui prædestinati sunt ad vitam æternam, etiamsi in perfidia, vel in omni genere peccati longo tempore volutentur; accepturos occasionem, qua et credant in Deum, et secundum Dei præceptum vivant, ut possideant societatem justorum. Tali definitione id docere student, quod Deus personas hominum accipiat: quod alios etiam invitos post multa mala opera attrahat ad salutem; alios post bona rejiciat, et compellat in malum, quo pereant in æternum."

Hujusmodi nimirum porismata ex Augustini de absoluta prædestinatione sententia deduxisse Massilienses ex Prosperi ad Gallorum capitula responsione intelligimus: ut "tali commento et detestationem ejus, quem impeterent, obtinerent; et ab his, quæ infamassent, curam exterriti lectoris averterent." Qua a Massiliensibus suis imbutus persuasione Gennadius, quo animo in Augustinum affectus fuerit satis aperuit; quum in scriptorum ecclesiasticorum catalogo illum" "ex multiloquio non effugisse peccatum," atque "errorem illius sermone multo contractum, lucta hostium exaggeratum, necdum hæresis quæstionem dedisse," pronuntiat. Itaque Isidorus Hispalensis, relicto hic Gennadio, quem alias in suo Hæreticorum catalogo sequi solet, Prædestinatianorum horum mentione prorsus prætermissa, Pelagianorum hæresim eorum loco, judicio longe rectiore, substituit.

Quin et Vossius ipse noster, qui omnium primus ad monachos Adrumetinos (quibus duos libros, alterum de gratia ac libero arbitrio, de correptione ac gratia alterum, transmisit Augustinus) Prædestinatianorum originem retulit, in illorum tamen descriptione, perstrictam a Gennadio fuisse Augustini de prædestinatione absoluta sententiam, non diffitetur. Nam monachi quidem illi, "sic" gratiam prædicabant, ut negarent hominis esse

1 Prosp. præfat. in respons. ad capit. Gallor. Gennad. catal. cap. 38.

Isidor. orig. lib. 8. cap. 5.

t Voss. histor. Pelag. lib. 1. cap. 10.
"Augustin. epist. 214. Op. tom. 2. pag. 791.

« PoprzedniaDalej »