Obrazy na stronie
PDF
ePub

malas, aut opera mala; sed præparavit eis justa et æterna supplicia. Hæc est æterna prædestinatio futurorum operum Dei; quam, sicut nobis apostolica doctrina semper insinuari cognoscimus, sic etiam fiducialiter prædicamus. Beatus enim Paulus prædestinationem eorum, quos Dominus gratis salvat, et evidenter et frequenter insinuat. Ipse enim dicit de Deo: Nam quos præscivit, et prædestinavit conformes fieri imagini filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Et post: Quos autem prædestinavit, hos et vocavit; et quos vocavit, hos et justificarit; quos autem justificavit, illos et glorificavit. Non utique alios, sed quos prædestinavit, hos vocavit, hos justificavit. Nihil incertum in Dei operibus nutat, quia nihil suæ prædestinationis evacuat: prædestinationis igitur suæ opera vocatione Deus inchoat, glorificatione consummat. Non tamen in omnibus quos vocat, sed quos secundum propositum vocat: Diligentibus enim Deum omnia cooperantur in bonum, his qui secundum propositum vocati sunt."

"Teneatur ergo prædestinationis veritas a fidelibus cunctis: quia quisquis divinum non credit in hac prædestinatione consilium, non perveniet ad gloriosum ejusdem prædestinationis effectum: quisquis autem non est prædestinatus ad gloriam, invenitur sine dubio præscitus ad pœnam; quæ ideo in Dei præparatione prædestinata cognoscitur, ut per eam infidelitas atque iniquitas puniatur. Propter quod beatus Judas apostolus, quosdam prædestinatos dicit in judicium his verbis: Subintroierunt' enim quidam homines impii, qui olim præscripti et prædestinati erant in hoc judicium Dei nostri. Vigilanter autem in doctrina Spiritus Sancti prædestinatos impios non dicit ad peccatum, sed ad judicium; id est, non ad impietatem sed ad punitionem. Non enim prædestinati sunt ad hoc, quod vitiosas impietates admittunt; sed ad illud, quod judicio æquitatis divinæ recipiunt. Ipsorum enim opus est, quod impie faciunt, Dei autem opus est, quod juste recipiunt." "Proinde quod auctor illius sermonis subsequenter ad

Rom. cap. 8. ver. 29.
Rom. cap. 8. ver. 28.

i Ibid. ver. 30.

1 Jud. ver. 4.

junxit, dicens: Quin potius incessanter oremus, quia ipse Dominus dicit; Sine intermissione orate, ne intretis in tentationem. Et post: Nihilominus contra omne peccatum, non solum oratione, sed etiam labore luctemur. Et iterum: Sic laborantes vocat Dominus dicens; Venite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam. Sed nos a Deo humiliter gratiam poscamus; quam collaborantem jugiter habeamus, per quam nos Deus et in labore custodiat, et ad mercedem peracto labore perducat."

Hæc ex Fulgentio, Hadrianus: cujus hac de re literæ, inter epistolas" pontificum, anno septingentesimo nonagesimo primo a Carolo magno in unum volumen collectas, leguntur. Unde etiam ab ipso Carolo doctrinam hanc approbatam fuisse intelligimus. Etsi enim initio libri tertii Capitularis sui de imaginibus, quadriennio ante habitam synodum Francofordiensem editi, libellum fidei Pelagii ad Innocentium, ut traditionem a sanctis patribus acceptam, inseruerit, Hieronymi fuisse arbitratus ad Damasum (cujus titulo quoque inter evdeníypapa Hieronymiana adhuc retinetur); tamen quæ in illo ipso capitulari, ut alia omittam, libro primo, capite quindecimo, scripta habentur, sanam de Christi gratia sententiam amplexatum fuisse, satis ostendunt. Quomodo et proximo seculo eandem fidei professionem ut Hieronymianam a Remigio Lugdunensi archiepiscopo laudatam invenimus: quem tamen et Pelagianorum et Semipelagianorum summum fuisse oppugnatorem constat. Atqui tantum abest, ut illa fidei confessio sit Hieronymi: ut ipsius sententiam, velut blasphemam et execrabilem, in ea damnatam videamus. Cum enim libro primo Dialogi adversus Pelagium scripsisset Hieronymus: "Possibilia præcepit Deus, et ego fateor, sed hæc possibilia cuncta singuli habere non possumus:" Pelagius suam hic opponit avrilεow "Execramur blasphemiam eorum, qui dicunt, impossibile aliquid homini a Deo esse præceptum ; et mandata Dei non a singulis, sed ab omnibus in communi posse servari."

:

m Matt. cap. 11. ver. 28.

n Epist. 96 et 97. Codicis Carolini, edit. Ingolstad. ann, 1613,

Pelagius, inquam: neutiquam vero Augustinus, uti putavit Vossius noster; minime advertens sermonem illum centesimum nonagesimum primum de tempore, qui Augustino tribuitur, eundem ipsum esse cum hoc de quo jam agimus libello Pelagii.

[merged small][merged small][ocr errors]

CAP. II.

De Gotteschalco Orbacensi monacho; ac Tritheitarum et Prædestinatianorum hæresibus, quæ ab eo dicuntur fuisse suscitatæ.

Ur sub finem superioris seculi in Hispania, ita subsequente nono hoc seculo multo vehementius in Germania et Gallia, graves illæ de prædestinatione et libero arbitrio controversiæ agitatæ sunt; a Gotteschalco quodam Benedictino, Orbacencis cœnobii monacho, altercationum istarum ducta origine. Orbacum, hodie Orbez, ad Suessionensem quidem episcopatum spectat, ad archiepiscopatum vero Ecclesiæ Remorum, quæ provinciæ Belgicæ secundæ fuit metropolis. Unde monachus iste a Trithemio natione Gallus, ab Aventino Belga fuisse memoratur. Cæsard Baronius, cum asseclis suis Severino Binio et Antonio Possevino, Scotum fuisse innuit; cum ipsum nomen Francicæ vel Germanicæ fuisse originis plane prodat: Gott enim Germanis Deum, schalck servum, denotat; ut Gotteschalcus Otódovλov sive Dei servum sonet.

Fuit is Augustinianæ doctrinæ studiosissimus; et earum præcipue quæstionum, quæ a communi intellectu magis remotæ videbantur, curiosissimus indagator. Ejusmodi erant illæ de modo videndi Deum post resurrectionem inquisitiones, de quibus eruditissimos sui seculi viros sollicitaverat: num oculi carnis aliquid sint mentis simile habituri, an ita potius nobis futurus sit Deus notus atque conspicuus ut videatur spiritu. Qua de re a Lupo abbate

a Circ. ann. DCCCXL.

Jo. Trithem. vit. Rabani lib. 3. ubi Botescalcus pro Gotescalcus perperam

excusum est.

e Jo. Aventin. annal. Boior. lib. 4.

Baron. ann. 855. sec. 1. Bin. not. ad concilium Valentinum (eo anno celebratum), et Possevin. apparat. sacr. in Valentin. concil.

Ferrariensi, dioecesis Senonensis, scripta ad eum extat epistola; hoc habens exordium. "Nie veritus fuissem, ut me ab observatione charitatis aversum, nullius flecti posse precibus, putando, eandem charitatem offenderes, etiam nunc silentii latebram fovens, nihil ad ea quæ consuluisti respondissem; duabus videlicet ex causis: altera, ne otio tuo materiam exercendi ingenii vel imminuerem vel detraherem; altera, ut, habita consideratione illorum quos super eadem quæstione te sollicitasse olim cognovi, mediocritatem meam non præjudicare quorundam excellentiæ æstimatione propria comprobarem." Nec minus gravem atque salubrem epilogum. "Proinde semper solvendo, et nunquam persolvendo, charitatis debito, te suspiciende frater exhortor, ut nequaquam ultra in talibus tuum ingenium conteras; ne, his ultra quam oportet occupatus, ad utiliora vestiganda sive docenda minus sufficias."

Verum hac admonitione nihil ille a proposito deterritus, altissimum illud Divinæ electionis et reprobationis pelagus est ingressus; de prædestinatione et gratia capitulis nonnullis publicatis, quæ magnis postea turbis occasionem præbuerunt. Unde factus commotior Hincmarus, qui anno octingentesimo quadragesimo quinto Remensis factus est archiepiscopus, in epistola ad Nicolaum I. pontificem ita in eum invehitur. "Antequam ad episcopatus ordinem pervenirem, sicut abbas suus et monachi inter quos fuerat conversatus ei testimonium perhibent, in metropolis Ecclesiæ Remorum monasterio, in Suessonica parochia, quod Orbacis dicitur, habitu monachus, mente ferinus, quietis impatiens, et vocum novitate delectans, ac inter suos mobilitate noxia singularis de omnibus, quæ in his regionibus perverse tunc temporis sensa cognoverat, quædam sibi elegit capitula ; ut novitate vocum innotesci valeret, utque simplicium et devotorum sensus pervertere, et magistri sibi nomen usurpando post se discipulos trahere, illisque qui ad sua vota, auribus prurientes, magistros sibi coacervare decertant, quærere indebite, quoniam legitime non poterat, simulatione vitæ religiose et doctrina præesse.'

Lup. epist. 30.

f Apud. Flodoard. histor. Remens. lib. 3. cap. 14.

« PoprzedniaDalej »