Obrazy na stronie
PDF
ePub

HISTORIE

PELAGIANÆ

CONTINUATIO.

CAPUT I.

De Pelagianismo in Britannicis nostris insulis et Hispaniarum partibus reviviscente: una cum Pelagianæ historiæ ab anno Christi 639. usque ad finem octavi seculi deductione.

POSTQUAM interquievissent jam diu quæ cum Pelagianis habuit Ecclesia certamina: in Hibernia pestis illa demum erupit. Ad quam reprimendam, anno salutis sexcentesimo tricesimo nono, a Clero Romano, paulo post mortem Severini pontificis, ad Tomianum antistitem Armachanum cæterosque Scotia nostræ doctores sequens missa est epistola.

"Doctissimis et sanctissimis, Tomiano', Columbano, Cromano, Dimao, et Baithano episcopis; Comano, Ernianoque, Laistrano, Scelano, et Segeno presbyteris; Sarano, cæterisque doctoribus seu abbatibus Scottis: Hilarus archipresbyter et servans locum sanctæ sedis apostolicæ, Johannes diaconus et in Dei nomine electus, item Johannes primicerius et servans locum sanctæ sedis apostolicæ, et Johannes servus Dei consiliarius ejusdem sedis apostolicæ."

* ab anno 624. ad 662. ut ex nostris annalibus intelligimus.

Nomina propria ex duobus Bedæ MSS. codicibus restituimus: quorum alterum D. Robertus Cottonus, alterum D. Samuel Wardus possidet; omnium qui uspiam extant antiquissimos.

⚫ Severini in pontificatu successor.

"Scripta quæ perlatores ad sanctæ memoriæ Severinum papam adduxerunt, hac de luce eo migrante, reciproca responsa ad ea quæ postulata fuerant siluerunt. Quibus reseratis, ne diu tantæ quæstionis caligo indiscussa remaneret, reperimus quosdam provinciæ vestræ, contra orthodoxam fidem, novam ex veteri hæresim renovare conantes; Pascha nostrum, in quo immolatus est Christus, nebulosa caligine refutantes, et quartadecima luna cum Hebræis celebrare nitentes, &c."

"Et hoc quoque cognovimus, quod virus Pelagianæ hæreseos apud vos denuo reviviscit; quod omnino hortamur, ut a vestris mentibus hujusmodi venenatum superstitionis facinus auferatur. Nam qualiter ipsa quoque execranda hæresis damnata est, latere vos non debet: quia non solum per istos ducentos annos abolita est, sed et quotidie a nobis perpetuo anathemate sepulta damnatur; et hortamur, ne, quorum arma combusta sunt, apud vos eorum cineres suscitentur."

Nam quis non execretur superbum eorum conamen et impium, dicentium, posse sine peccato hominem existere ex propria voluntate, et non ex gratia Dei? Et primum quidem blasphemiæ stultiloquium est dicere esse hominem sine peccato; quod omnino non potest, nisi unus mediator Dei et hominum homo Christus Jesus, qui sine peccato est conceptus et partus. Nam cæteri homines cum peccato originali nascentes, testimonium prævaricationis Adæ, etiam sine actuali peccato existentes, portare noscuntur, secundum prophetam dicentem: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccato peperit me mater mea."

Quem effectum sortitæ sint istæ literæ, Beda, qui eas historiæ suæ inseruit, non aperit: successu tamen caruisse, vetus author vitæ Kiliani subindicat; causam hanc reddens, quare post annos quadraginta septem Romam profectus fuerit Kilianus noster, ut a Conone papa ordi

Psal. 51. ver. 7.

e Bed. hist. eccl. lib. 2. cap. 19. Ann. DCLXXXVI.

naretur episcopus: "Hibernia siquidem olim Pelagiana fœdata fuerat hæresi, apostolicaque censura damnata; quæ nisi Romano judicio solvi non poterat." Quæ narratio ejusdem apud me est fidei, cujus illa Matthæi Parisiensis alter: "Doctrinam et scholas Anglorum, a temporibus S. Augustini, per Romanos pontifices fuisse interdictas, propter assiduas hæreses quæ in adventu Anglorum in Britanniam emerserant; dum pagani Christianis permixti, sanctæ conversationis gratiam et Christianam fidem corruperant." Eam fabellam assumentis quibusdam auxit Johannes Rossus Warwicensis, indeque enatum est recentiorum illud commentum; Pelagianismi abigendi prætextu, interdixisse Gregorium I. ne Britanni extra monachorum cœnobia gymnasia autscholas aperirent.

Quascunque vero radices vel in Hibernia vel in Britannia hæresis illa egerit: in ea stirpitus evellenda egregiam apud Britannos operam navasse ipsum Bedam', scripta illius fidem faciunt. Scripsisse vero refert Bostonus Buriensis, Contra Julianum episcopum Eclanensem de Campania librum. Quem et hodie, præfationis loco interpretationi libri Canticorum præfixum, legimus, ac præterea, In defensione gratiæ Dei, libros septem, quos in Gissebornensis cœnobii bibliotheca suo tempore asservatos fuisse Bostonus annotat: ego vero eosdem cum Fulgentii de gratia Dei et libero arbitrio libris responsionum septem fuisse suspicor, quos nunc tantopere desiderant eruditi. In libro qui extat de gratia Christi adversus Julianum, censura sua perstringit Beda, primo Juliani in Salomonis Cantica commentarium, deinde ejusdem librum De bono constantiæ, ac demum quidem ejusdem, ut ille putavit, vel ipsius potius Pelagii, ut ex Augustino docuit Gregorius Ariminensis, epistolam ad Demetriadem virginem. "Quem videlicet librum," inquit Beda, "nonnulli nostrum studiose legentes, sancti et Catholici doctoris Hie

Matth. Paris. et ejus exscriptores, Matth. Westmonast. et Roffensis historia author: ad ann. 727.

h Jo. Bal. scriptor. Britan. cent. 13. cap. 5.

Cir. ann. DCCXX.

* Greg. in 2 sent. dist. 26. quæst. 1. artic. 3.

ronymi esse temere arbitrantur: minime pervidentes, quod et suavitas eloquentiæ demulcentis, et hæreseos perversitas seducentis, manifeste probat hoc illius opusculum non esse." Quandoquidem vero adhuc inter opera Hieronymiana habetur, ejusque authoritas a pontificiorum nonnullis in quæstione de libero arbitrio adversus nos urgetur: ne quis deinceps specioso damnati libelli titulo decipiatur, loca inde excerpta visum est hic subjungere, quæ obelo suo venerabilis Beda jugulanda esse censuit.

Bedæ, in Pelagii epistolam de virginitate ad Demetriadem,
Stricturæ.

PELAGIUS.

Quam multos philosophorum et audivimus et legimus, et ipsi vidimus, castos, patientes, modestos, liberales, abstinentes, benignos, honores mundi simul ac delicias respuentes, et amatores justitiæ non minus quam sapientiæ? Unde, quæso, hominibus alienis a Deo, ista quæ Deo placent? Unde hæc illis bona, nisi de naturæ bono?

BEDA.

Quicunque philosophorum Christum Dei virtutem et Dei sapientiam nescierunt, hi nullam veram virtutem nec ullam veram sapientiam habere potuerunt. In quantum vero vel gustum aliquem sapientiæ cujuslibet, vel virtutis imaginem habebant, totum hoc desuper acceperunt: non solum munere primæ conditionis, verum etiam quotidiana Ejus gratia, qui, creaturam suam nec se deserentem deserens, dona sua, prout ipse judicaverit, hominibus, et magna magnis, et parva largitur parvulis.

PELAGIUS.

Et cum ista quæ dixi, vel omnia in uno, vel singula in singulis haberi videamus, cumque omnium natura una sit; exemplo suo invicem sibi ostendunt, omnia in omnibus esse posse, quæ vel singula inveniuntur in singulis.

BEDA.

Contradicit Scriptura, quæ ait : " Nec enim omnia possunt esse in omnibus, quoniam non est filius hominis immortalis." Ubi manifeste insinuatur, quia cum mortale hoc induerit immortalitatem, tunc demum possunt esse omnia in omnibus bona virtutum: et ne tunc quidem de naturæ bono, sed per gratiam ejus, de quo scriptum est; "Ut sit Deus omnia in omnibus." Sed et quotidiana nostræ fragilitatis documenta probant, non omnia in omnibus esse posse: ubi tam multi inveniuntur, qui summa nitentes instantia, nequaquam ad eas, quas alios vident habere, possunt pervenire virtutes.

PELAGIUS.

Quod si etiam sine Deo homines ostendunt, quales a Deo facti sunt: vide quid Christiani possint, quorum in melius per Christum instaurata natura est, et qui Divinæ quoque gratiæ juvantur auxilio.

BEDA.

Quod homines sine Deo dicit ostendere, quales a Deo facti sunt; adeo longe a veritate abest, ut nec homines Deo proximi valeant ostendere in hac duntaxat vita, quales a Deo protoplasto facti sunt. Quis enim sapientia vel vita major esse poterit eo qui, priusquam carnis debitum solveret, usque in paradisum vel tertii cœli ad adyta raptus, civium supernorum et conversationem contemplatus est et audivit colloquia? qui tamen dicit: "Condelector" enim lege Dei secundum interiorem hominem; video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meæ." Quod parentes generis humani, quamdiu naturæ bonum intemeratum custodiere, constat dicere non potuisse.

Quod Christianorum naturam in melius dicit instauratam esse per Christum, et eos Divinæ gratiæ juvari auxilio:

Eccles. cap. 17. ver. 29.

Rom. cap. 7. ver. 21, 23.

« PoprzedniaDalej »