Obrazy na stronie
PDF
ePub

O ALME PATER BENEDICTE,
IN CELESTIBUS GAUDIIS FELICITER DUCENS

INCOMMUTABILE ÆVUM !
LUCTANTES FILIOS, IN HAC PALÆSTRA SUB TUA

SANCTISSIMA REGULA

MILITANTES, CLEMENTER RESPICE:
ILLA, INQUAM, REGULA, QUAM UTCUNQUE DECLARANDAM

HOC OPUSCULO SUSCIPIEBAM.
SCIO EQUIDEM, TE NULLO MODO POTUISSE
ALITER DOCERE QUAM VIXERIS.

EGO AUTEM, EHEU! –

SCRIBEBAM TAMEN, NE DEESSET
QUOD EX PARTE NOVISSIMORUM FILIORUM TUORUM
IN TUIS NATALITIIS JUCUNDISSIMIS

TIBI OFFERRETUR :
TUUM PROINDE EST, PATER PIISSIME,
CURARE UT HUIC QUALICUNQUE LABORI VIRES ADDANTUR,

EFFECTUS TRIBUATUR;
UT TUA SANCTA BENEDICTIONE AUCTUM
OPUSCULUM IN AUGMENTATIONEM BONI GREGIS PROFICIAT.

EIA ERGO, VIDE ET VISITA VINEAM ISTAM,
ET PERFICE EAM QUAM PLANTAVIT DEXTERA TUA :
IN TUO SANCTUARIO ADUNATIS BENIGNUS ADSIS,

UT EA SENTIANT EAQUE FACTITENT
QUÆ NOS OMNES PARITER TECUM AD VITAM ÆTERNAM

PRÆSTANTE Dno N. J. CHRISTO, PERDUCANT.

Par.

Omnibus sub almi Patris BENEDICTI signis CHRISTO militantibus fraternam dicimus salutem.

AR ACRA appetierunt solemnia B. Patriarchae, A quem per XIV abhinc saecula Occidentales

A monachi summo in honore habuerunt tanquam ipsorum Principem, Magistrum ac Legislatorem. Et profecto, dulcissimus ille coenobitarum Pater, ac doctor scholae sanctissimae, quantâ adhuc benedictionis et gloriae luce fulgeat, ex eo apparet, quod totus fere orbis laetus exultat cum laetis monachorum catervis, vota nuncupans, ut et merito et numero augeatur progenies tam benedicti Parentis.

Quapropter non potuimus pio gratoque temperare animo, quin e paupertate nostrå stipem conferremus ad dilectissimum Patrem festive celebrandum. Atque illam quidem instar muneris esse velimus pauperculae istius viduae (Luc. 21), quae, duobus minutis aeribus in templi gazophylacium missis, hanc Ipsius Domini laudem meruit : “ Omnes ex abundanti sibi “miserunt in munera Dei ; haec autem ex eo, quod " deest illi, misit. Humillime igitur prostrati ad pedes gloriosi Vicarii Domini, SS. Patris LEONIS P. XIII. cupimus munusculum hoc referre quasi obolum S. Petro dicatum ex animo obsequiosissimo ac fidelissimo.

[blocks in formation]

Fuit olim tempus, quum monasticus Ordo vitis erat in domo Dei mirifice fructifera, quae palmites suos extenderet ad mare et propagines usque ad fines terrae. At proh! novissimis eundem Ordinem temporibus haudnihil imminutum atque attenuatum dolemus. Cujus rei quae causae fuerint, inter omnes constat. Temporum enim iniquitate hominumquc factum est, ut permulta, quae sancte quondam floruerunt, coenobia nunc deserta jaceant vel ruinis strata. Exstincti sunt illi orationis caritatisque foci, obruti putei illi aquae in vitam aeternam salientis. Imo vero non desunt, qui, quamquam ipsis monachis adscripti, pro monasticis illis fontibus cisternas foderint alienis aquis repletas, unde SS. P. Benedicti institutum nonnulla ex parte desiit electum esse vas sanctitatis, a Spiritu S. in Ecclesiâ Dei collocatum.

Quae quum sic se habeant, nihil tam opus esse putavimus, quam denuo pristinos illos aperire puteos sacrosque ignes accendere, h. e. vera illa ac solida exquirere principia seu rationes Ordinis monastici, quae, praeceptis S. Regulae fundata, per mille annorum spatium integrå stabilique auctoritate viguerunt. Atque ea redintegrandi ansam nobis praebuit quidam Abbatum 0. S. B. coetus, Salisburgii a. 1868 celebratus. Inde enim pium exortum est consilium, monasteria, usque adhuc omnino separata, aliquo sanctae caritatis foedere inter se consociandi. In quem finem necesse erat, quum hujusmodi societatis formam, tum certa conquirere fundamenta, quibus

« PoprzedniaDalej »