Obrazy na stronie
PDF
ePub

vita admirabilis attraheret, dulcis admonitio incitaret, suavis doctrina instrueret, miracula provocarent: ad te, inquam, Benedicte Dei, quem benedictione tam larga benedixit Deus, ad te confugiens angustiosa anima mea tibi se prosternit quam humili mente potest : tibi fundit preces quanto affectu potest. Tuum auxilium implorat quanto desiderio potest; nimis enim est immanis et intolerabilis ejus necessitas. Vitam namque sanctae conversationis, quam promisi, nomine et habitu monachi profiteor; sed ab hac vita longe exulando, mentiri Deo et Angelis et hominibus ipsa mea conscientia convincor. Adesto, pie Pater, adesto supplicanti. Rogo ne abhorreas tam mendosum et tam mendacem; sed attende confitentem, et plus quam merear, miserere dolentem.

Utique, o praeclare dux inter magnos duces exercituum Christi, tuo me addixi ducatui, quamvis imbecillem militem. Tuo me subdidi magisterio, licet ignavum discipulum. Secundum tuam Regulam devovi me vivere, quamquam carnalem monachum. Perversum namque cor meum ad plorandum perpetrata peccata lapideum est et aridum; ad resistendum vero instantibus est molle et luteum. Depravata mens mea, ad inutilia et noxia perpetranda velox est et infatigabilis; ad vel cogitanda salubria, fastidiosa et immobilis. Obcaecata et distorta anima mea ad praecipitandum et volutandum se in vitiis facilis est et prompta; ad saltem reminiscendum virtutes, difficilis et pigra. Longum est nimis, charissime Pater, commemorare singula. Nimis, inquam, longum est enumerare gastrimargiam, somnolentiam, levitatem, impatientiam, cenodoxiam, detractionem, inobedientiam, et caetera vitia, quibus facta est infelix anima mea quotidianum ludibrium, quae modo sibi vicissim trahunt et distrahunt ad illudendum hunc aerumnosum, et quasi pannosum homunculum; modo eidem cum turba insultant conculcando, et conculcant insultando. Ecce, beate Benedicte, quam strenue pugnat hic miles Christi sub tuo ducatu : ecce quam efficaciter proficit hic tuus discipulus in tua schola : ecce bonum monachum, qui sic mortificatis vitiis et voluptatibus carnis, sic fervet et vivit solis virtutibus : imo cui sic turba dominatur vitiorum, premit moles peccatorum. Proh pudor! O impudens monache, qua fronte audes dici miles Christi, discipulus sancti Benedicti; false professor, qua impudentia potes pati videri in te tonsuram et vestem professionis, cujus non habes vitam? Heu dolor! O angustiae, quae mihi sunt undique! Si enim summum Regem meum, et bonum Magistrum meum, et professionem factam nego, mors mihi est: si autem eorum militem, et discipulum, et monachum me profiteor, cum vita me arguit mendacii, judicium mihi est. Anxiare in me, spiritus meus : turbare in me, cor meum. Erumpe et clama, anima mea : Jesu, bone Domine, vide humilitatem meam et laborem meum, et dimitte universa delicta mea. Adjutor meus esto, Domine, ne derelinquas me, neque despicias me; sed doce me et adjuva me facere voluntatem tuam, ut vita mea testetur quod cor et os libenter confitentur.

Intende voci orationis meae, Rex meus et Deus meus, per merita et intercessionem pii Benedicti, dilecti tui, dulcis magistri mei. O tu mi bone dux, o suavis magister, o dulcis pater Benedicte, oro et obsecro per misericordiam quam erga alios habuisti, et per illam quam erga te Deus habuit, compatere miseriae meae, qui congratulor felicitati tuae. Succurre te patronum clamanti; exonera mole peccatorum obrutum, solve delictorum funibus ligatum, expedi criminibus irretitum, erige jacentem, sustine nutantem, instrue spiritualibus armis, id est virtutibus inermem, doce et protege pugnantem, expugna impugnantes; erige mihi victoriam, et perduc me ad coronam. Age advocate monachorum, per caritatem qua sollicitus fuisti quomodo vivere deberemus, esto sollicitus, ut sufficienter velimus, et efficaciter possimus vivere quemadmodum debemus; ut et tu de nostro discipulatu, et nos de tuo magisterio gloriemur coram Deo, qui vivit et regnat per omnia saecula saeculorum. Amen. (Or. 72. P. L. 158, 1006).

Vetus et valde devota oratio ad S. Patriarcham. ---- O alme pater Benedicte, monachorum dux et monarcha, spes et solatium omnium ad te toto corde clamantium, tuae sanctissimae protectioni humiliter me commendo : ut, propter excellentiam meritorum tuorum, ab omnibus quae contraria sunt animae meae, defendere me digneris, atque de pietatis tuae abundantiâ compunctionis et lacrymarum gratiam mihi impetres, ut digne copioseque valeam tanta mala et offensas plangere, quibus a juventute mea amabilem et desiderabilem Dominum Jesum Christum provocavi frequentius : teque digne laudare, et venerari merear.

O oliva! O vitis nimium in domo Dei fructifera! O vas auri solidum, omni ornatum lapide pretioso, secundum cor Dei electum et dulcissimum, innumerisque gratiarum charismatibus, tanquam gemmis coruscantibus decoratum! Te oro, te rogo, tibi toto cordis affectu ac omnibus animae desideriis, benignissime Pater, dulcisque Magister, supplico: ut mei miseri peccatoris memor esse digneris apud Deum, ut peccatis meis omnibus benignus indulgeat, meque in bono conservet, nec a se unquam discedere aliqua necessitate permittat; sed ad beatorum consortium, visionemque ejus delectabilem post te, Pater, admittat : ubi tecum, coetuque cum illo monachorum maximo sub tuo vexillo posito gaudere perpetuo possim : ipso Deo ac Domino nostro JESU CHRISTO praestante : qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

Quaesumus, omnipotens Deus, ut beatissimi Patris nostri Benedicti, discipulorumque ejus Placidi et Mauri, virginisque ac sororis ejus Scholasticae, sanctorumque omnium Monachorum, qui sub ejus signis, atque eo duce tibi militaverunt, meritis et exemplis, renoves in nobis Spiritum tuum: quo aspirante, contra carnem, mundum et diabolum viriliter decertemus; et quia sine labore certaminis non est palma victoriae, da nobis in adversis patientiam, in tentatione constantiain, in periculis consilium. Da nobis castimoniae

puritatem, paupertatis desiderium, obedientiae fructum, et observantiae fidele propositum ; quatenus tua consolatione roborati, ac fraterna devincti caritate, serviamus humero uno : sicque transeamus per haec temporalia, ut ad aeternam patriam quandoque victores et coronati, sanctorumque Monachorum coetibus inserendi, pervenire mereamur. Per Christum Dominum Nostrum. Amen.

U. J. D. Ø. D.

Tabula Documentorum

ecclesiasticorum.

I. Summi Pontifices Romani quorum Constitutiones laudantur.

S. SIRICIUS (+ 398) 484, 511. | JOANNES XXII, (4 1334) 133, 525. S. INNOCENTIUS I. (+417) 125. BENEDICTUS XII.(+1342) 127,260, S. BONIFACIUS IV. (+614) 512. 264, 376, 380, 519, 650, 760, 777. HONORIUS I. (+ 638) 757.

S. Pius V. ( 1572) 54, 265. S. THEODORUS (649) 750. CLEMENS VIII. (+ 1605) 54, 265, EUGENIUS II. ( 826) 53,484, 512. 271, 272, 485, 512, 514, 515, 518, BENEDICTUS IÌI. (4 858) 259,768. 520, 743, 751, 756. ALEXANDER II. ( 1073) 52. PAUL. V. (+ 1621) 523. S. GREGORIUS VII. ( 1085) 138, URBAN. VIII. ( 1644) 10, 515. 376, 768.

CLEMENS X. (* 1676) 515. B. URBANUS II. ( 1099) 59, 139. CLEMENS XII. (+ 1740) 266, 382, PASCHALIS II. ( 1118) 140.

525, 753 sq. GELASIUS II. ( 1119) 540.

BENEDICTUS XIV. (+1758) 134. INNOCENTIUS II. (1143) 515. CLEMENS XIII. (+ 1769) 770. B. EUGENIUS III. (1153) 53. CLEMENS XIV.(+ 1774) 12, 53, 58, INNOCENTIUS III. ( 1216) 57, 129, 137, 260, 266, 366.

140, 260, 261, 752, 759, 760, 776. Pius VI. (1799) 266, 379, 762, HONORIUS III. (1227) 54.

763, 775., GREGORIUS IX. ( 1241) 263, LEO XII. ( 1829) 649, 747. 723, 777.

| GREGORIUS XVI. (1846) 520. BONIFACIUS VIII. (4+ 1303) 271. Pius IX. ( 1878) 13, 134, 138, CLEMENS V. (+1314) 485,512, 520. | 649, 653.

Ex DECRETIS S. CONGR. EPISCOPOR. ET REGULAR. 515.

II. Concilia quorum canones in testimonium adducuntur.

NICAENUM I. (oecumenicum a., PICTAVIENSE (Poitiers a. 1078) 325) 52, 271.

512. AUGUSTODUNENSE (Autun a. 670) | LATERANENSE III.(oecum. a. 1 179) 10.

53, 261. FRANCOFURTENSE (a. 794) 54. MONTIS PAESULANI (Montpellier AQUISGRANENSE (Aachen a. 81 a. 1214) 261. 132, 270, 271, 380, 512.

LATERANENSE IV. (oecum. a. 1215) DUZIACENSE II. (Douzy a. 874) 10. 723, 776. LONDINENSE (a. 1075) 263. BITERRENSE (Béziers a. 1233) 11.

« PoprzedniaDalej »