Obrazy na stronie
PDF
ePub

ad hoc intraret monasterium, ut ibi jugiter permaneret, per tres annos a studiis sacratioribus arceretur, operaretur tantum opera sua simpliciter, et ita post triennium stadium certaminis introiret (L. 1. vit. s. Pachomii c. 22. P. L. 73, 243).

Joan. Cassianus, Abb. Massiliens. (430): Senior doceat novitium primitus suas vincere voluntates; quem studiose in his ac diligenter exercens, hacc illi semper imperare de industriâ procurabit, quae senserit animo ejus esse contraria. Multis siquidem experimentis edocti tradunt, monachum, et maxime juniores, ne voluptatem quidem concupiscentiae suae refrenare posse, nisi prius mortificare per obedientiam suas didicerint voluntates (De cocnob. instit. 1. 4, c. 8. P. L. 49, 160).

S. Basilius: Tu qui coelestis vivendi ritus amator es atque angelicae vitae negotiator, quique sanctorum Christi discipulorum commilito esse cupis, corrobora te ipsum ad res adversas perferendas et virili animo monachorum coetum ac senatum adi ; ac initio quidem tuae renuntiationis virum te ostende, ut ne ob eorum, qui secundum carnem cognati sunt, amorem et affectum deorsum trahare, sed valido et forti animo mortalia cum immortalibus commutes. Ubi vero res, quae ad te pertinent, dereliqueris, esto inflexibilis et constans, certoque scias, eas praemittere te in coelum; siquidem ipsas in sinu pauperum reconditas cum multâ accessione apud Deum es inventurus. Cum autem ab amicis ac familiaribus divelleris, cave conficiaris moerore nimio, quandoquidem cum Christo, qui pro te crucifixus est, conjungeris, quo quid, quaeso, a nobis amabilius excogitari potest? Quando autem, Deo juvante, in primo hoc pugilatu tuum adversarium superaveris, nolito te ipsum tanquam vas quoddam ignominiosum projicere. Ex quo enim rebus terrenis remisisti nuntium, jam honorem apud Christum conciliasti; sed magnopere cura et provide, ut virum, tuae vitae tutissimum ducem, reperias... Et si quempiam hujusmodi nanciscare, omnem tuam voluntatem exspuens et foras rejiciens, huic te ipsum trade, ut quasi vas sincerum inve

Novitius voluntatem propriam abnegare instruatur.

Inordinatum erga parentes affectum deponat novitius.

Novitius patri spiri tuali peni

tus se tradat.

Novitius etiam in du

ris et asperis perferendis se subjiciat superiori.

niaris, qui scilicet eas, quae in te infunduntur, virtutes ad laudem et gloriam tuam serves. Etenim si quidpiam ex iis vitiis, quibus antea deditus eras, in te ipso reliqueris, tunc bonis, quae in te fuerant immissa, in vappam transmutatis, tanquam vas quoddam, nulli usui aptum, foras projiciere. Hoc secundum est luctamen, quod cum salutis nostrae hoste ineundum est. Documenta enim magistrorum bonorum bona sunt; malorum autem, mala sunt omnino. Cum enim nobis persuadere non potuerit malus ille adversarius noster, ut in mundi tumultu et exitio permaneremus, suadere conatur, ne vitae accuratae dediti simus, neve permittamus nos viro, qui omnia nostra peccata ob oculos nobis ponat corrigatque; sed ut nos credamus cuipiam, honoris amore insanienti suaeque erga suos convictores indulgentiae obtentu sua ipsius vitia commendanti; ut, cum ita nos latenter innumeris vitiis rursus addixerit, nostris ipsis peccati vinculis nos obstringat. Quod si viro te dedas, multis virtutibus instructo, bonorum ejus efficieris haeres erisque apud Deum et apud homines beatissimus... Si igitur Dei auxilio repereris (prorsus autem si quaeras, reperies) bonorum operum doctorem, observa apud te ipsum, ut nihil praeter ejus sententiam peragas. Quidquid enim sine ipso efficitur, furtum est et sacrilegium, quod mortem infert, non utilitatem, tametsi tibi videtur esse bonum (Serm. de renuntiat. saec. n. 2, 3 et 4. P. Gr. 31, 630).

Haeftenius, Praep. Affligen. (1648): Primo novitio cogitandum, se esse velut rude lignum e silvâ saeculi primum recisum, ex quo, ut pulcherrima religiosa ac sancti viri fiat statua, necesse sit securi et asciâ plurima hinc inde detruncari multumque dolari. Horum vero instrumentorum vicem subire injurias, exprobrationes et convicia, non vexandi, sed probandi animo irrogata (Disq. monast. l. 4. tract. 3. disq. 7).

S. Bonaventura: Necesse est, novitios magistro humiliter esse subditos, quia nisi quis medico obtemperarit, non poterit ab infirmitate sanari (L. de sex alis Seraph. c. 1).

S. Laurent. Justin. Protopatriarch. Venet. (1455): Tanquam divino oraculo suo in omnibus credant (novitii) paedagogo, et ipsius in cunctis obtemperent voluntati. Nolint discernere quare, sed quid praecipiat (L. de obed. c. 20).

Guillelmus, Abb. S. Theodor. (1120): Pia simplicitas, et in professione religionis et solitudinis novus homo, qui non habet vel rationem ducentem vel rationem trahentem vel discretionem moderantem, sed vi quâdam utitur in semetipsum, tanquam a figulo figmentum; lege quâdam mandatorum Dei quasi manibus alienis faciendus est et formandus in omni patientiâ et in rotâ volubilis obedientiae et in igne probationis suae, plasmatoris et formatoris sui voluntati et arbitrio subdendus (Ep. ad fratr. de monte Dei. l. 1. c. 6. n. 17. P. L. 184, 319).

S. Bernardus : « Vinea nostra floruit. » Non possumus de ipsis (novitiis) dicere, quia vinea nostra floruit; floret enim. Quod in eis apparere videtis, flos est; fructuum tempus nondum advenit. Flos novella conversatio est, flos formula recens vitae emendatioris est. Induerunt sibi faciem disciplinatam et bonam totius corporis compositionem..... sermo rarior, vultus hilarior, aspectus verecundior, incessus maturior. Verum quia noviter coepere, ipsâ sui novitate flores censenda sunt, et spes fructuum magis quam fructus (Serm. 63. in Cant. n. 6. P. L. 183, 1083).

Haeftenius: Abbas pastor et dux est et ductor, creditasque oves non uno modo debet deducere. Abducere enim eas debet a vitiis, subducere periculis, reducere ab erroribus, deducere ad caulas, educere ad pascua, conducere per viam, adducere ad Christum, inducere ad bonum, perducere ad perfectionem, introducere ad regnum (Disq. mon. 1. 3. tract. 5. disq. 5).

S. Pachomius: Praepositi per singulas hebdomadas tertio fratres de conversatione sanctae vitae docebunt (Regul. n. 188). Quando signum sonuerit, ut conveniant et audiant fratres praecepta Majorum, nullus remanebit

[blocks in formation]

Abbas imprimis S. Regulam exponat.

Abbas dignitate quasi episcopali ornatus est ab Ecclesia.

(Reg. n. 23). Si quid Praepositus de Scripturis docuerit, vicissim inter se ruminent et referant, quae quis audierit (Reg. n. 122). — Omne quod in conventu fratrum audierunt disputatum, necessitate cogentur, ut inter se replicent, jejuniorum maxime tempore, quando a suis docentur Praepositis (Reg. n. 138). Per singulas hebdomadas binae disputationes, id est, catecheses, a Praeposito complebuntur (Reg. n. 156. P.L. 23, 89).

S. Augustinus: Conveniunt monachi diei tempore extremo de suis quisque habitaculis, dum adhuc jejuni sunt, ad audiendum patrem, et conveniunt ad singulos patres terna, ut minimum, hominum millia, nam etiam multo numerosiores sub uno agunt. Audiunt autem incredibili studio, summo silentio, affectiones animorum suorum, prout eos pepulerit disserentis oratio, vel gemitu vel fletu, vel modesto et omni clamore vacuo gaudio significantes (L. 1. de mor. Eccl. cathol. c. 31. n. 67. P. L. 32, 1338).

B. Alcuinus: Vos, qui estis Patres et Pastores sanctae congregationis, docete diligentissime fraterno amore familiam, quam accepistis regendam, omneque bonitatis exemplum in vobismetipsis ostendite; ... saepiusque Regula S. Benedicti in conventu fratrum propriâ exponatur linguâ, ut intelligi possit ab omnibus (Ep. 14. P. L. 100, 163).

Petrus Venerabilis, Abb. Cluniac. (1158): Sicut Romani praesules omni, et sicut alii Pontifices singulis ecclesiis praesunt, ita Abbates monachis suis pari per omnia potestate, et auctoritate principantur... Etsi sanctitas supradictis Patribus deesset, auctoritas sola praelationis ad exhibendam eis obedientiam sufficeret. Sicut eis subditis suis imperare licuit, et subditis imperata servare (Z. 1. ep. 28. P. L. 189, 153).

Philippus de Harveng, Abb. Ord. Praemonstrat. (1182): Inter ipsos sacerdotes dignitatis ordine principantur, qui assumpto baculo pastorali, vel Abbates, vel Episcopi nominantur, quorum illi regularem suis claustralibus discipli

nam, isti vero tam claustralibus quam ceteris omnibus vivendi debent exemplum et doctrinam. Ob hoc enim a Deo quidam in Ecclesiâ praeponuntur, et eisdem praepositis divino alii ordine supponuntur, ut fidelem curam digniores inferioribus impertire, et inferiores dignioribus humilitate debita studeant obedire. Illi paternâ sollicitudine ministrent inferioribus doctrinam spiritalem, isti superioribus exhibeant obedientiam filialem, eosque tanquam patres et filios, quorum nomina sunt ad invicem relativa, non carnis propagatio, sed, quod est validius, efficiat caritas conjunctiva (Epistola 13. P. L. 203, 105).

S. Basilius: Abbatem, tuae vitae tutissimum ducem, oportet esse probe edoctum, conducere eos, qui ad Deum pergunt, plenuin virtutibus, ejus quae in Deum est dilectionis testimonium habentem ex suis ipsius operibus, divinarum Scripturarum gnarum, animo sedato praeditum, pecuniarum non amantem, a negotiis alienum, quietum, Deo acceptum, diligentem pauperes, non iracundum, injuriarum immemorem, ad eorum, qui ipsum adeunt, aedificationem multum laborantem, vanae gloriae non cupidum, non superbum, nullis assentationibus flectendum, non obnoxium mutationi, nihil Deo praeferentem (Serm, ascet. de renunt. saec. n. 2. P. Gr. 31, 631).

S. Gregorius M. Qui talis est, ut circa cellae ordinationem fratrumque custodiam nec non et in lucrandis animabus sollers valeat inveniri, is debet ad Abbatis locum incunctanter accedere. De quolibet etiam ultimo gradu, si talis inter fratres, Domino protegente, fuerit repertus, qui vitae meritis dignum conversationis suae praebeat documentum, divinique in eo timoris vigor invigilet, hujus profecto non locus (in ordine fratrum), sed est utilitas providenda, ut talis exemplo ad bonae imitationis normam cuncti se fratres extendant, nec eos adhuc locus inferior ad bene operandum tepidos reddat, dum in illo qui profecerit, quod imitentur aspiciunt. Dilectioni quapropter tuae in hac ordinatione sit nulla dubietas, quod non locus, sed actio apta

Qualis esse debeat Abbas.

« PoprzedniaDalej »