Obrazy na stronie
PDF
ePub

Statuta

Congregationis quomodo commutari possint.

Monasterium est familia.

-

nostri propositi, de pervigili sollicitudine circa subditos, ceterisque, quae honestati religionis congruunt et saluti animarum expediunt. Abbate domum reverso, die congruo in praesentiâ conventus vel ab ipsomet Abbate, vel Priore legendus est Recessus, et, prout visum, explicandus, sicut et repetenda ejusdem lectio uno mense ante novi capituli celebrationem, ne quis de ignorantiâ se excusare possit (Dist. 1. c. 2).

Congr. Argentinens.: Resolutiones in Capitulo generali fiant per vota ita, ut semper exsequendum sit, quod a majore parte Abbatum fuerit conclusum. - Nulli Conventui sub praetextu appellationis liceat infringere statuta et conclusa sic facta, quandocunque meram disciplinam monasticam vel pacis conclusionem concernunt (P. 2. c. 5).

Congr. Gallica: Quod si decursu temporis Superior generalis cum consilio Abbatum ac Priorum conventualium judicaverit necessarium, novos articulos facere vel jam exsistentes declarare, hi novi articuli vel declarationes, ut obligent, requiritur ut plusquam tribus ex quatuor partibus omnium vocalium Congregationis per secreta suffragia approbentur. Quinimo tali de facto exsistente consensione, non obligabunt hae novae ordinationes ultra triennium; quo elapso res iterum votationi secretae subjicientur; quae si affirmativum habuerint exitum, mittet Superior praefatos articulos ad sacram Congregationem Episcoporum et Regularium, postulans earundem confirmationem (Art. 97).

Sancti et Doctores.

S. Basilius, Ep. Caesar. Cappad. (379): Coenobitarum praeclari instituti altitudinem magnitudinemque pro viribus ostendam. Quid potest ex aequo cum hoc bono comparari? Ibi enim ut pater unus est, qui imitatur supernum Patrem, ita complures filii sunt, qui vincere se invicem suâ in profectum benevolentiâ student, filii, inquam, qui et inter se concordibus sunt animis, et patrem egregiis officiis

et obsequiis prosequuntur, non in naturâ statuentes conjunctionis ac necessitudinis suae causam; sed firmiorem naturâ rationem concordiae suae ducem ac custodem reponentes, seque constrigentes vinculo Spiritus S. Quae jam rerum terrestrium imago possit praeclari illius instituti praestantiam ac dignitatem exprimere? Atqui profecto nulla quidem est in terrenis sed sola superna relinquitur. Nullis affectibus obnoxius est Pater coelestis; his hic quoque immunis est, sibi sermone ac doctrinâ concilians omnes. Incorrupti filii coelestis Patris; hoc etiam adoptavit integritas. Caritas connectit superna; caritas etiam hoc inter se coadunavit. Vere et diabolus ipse de hujusmodi phalange desperat, impar, tot pugnatoribus adeo composite ac confertim adversus ipsum militantibus, tantâque cum caritate, testudine inter se factâ, certantibus, Spirituque ita septis et communitis, ut ne minimum quidem illius assultibus accessum praebeant. Considera mihi concordem septem Maccabaeorum pugnam, invenies quoque apud hos concordiam ferventiorem. De his David propheta in odis exclamavit ac dixit: «Ecce nunc, «quid bonum, vel quid jucundum, nisi habitare fratres in « unum? (Ps. 132, 1) » Per «bonum» quidem integritatem. hujus vitae exprimit; per « jucundum » vero concordiae et unanimitatis laetitiam. Hoc vivendi genus qui accurate ac diligenter excolunt, hi mihi videntur supremam virtutem aemulari (Const. monast. c. 18. n. 4. P. Gr. 31, 1386).— Si parentes secesserint a saeculo et ad filii se vivendi rationem contulerint, tunc vere sunt cognati, non parentum, sed fratrum obtinentes locum. Pater enim est verissimus ; primus quidem universorum Pater; secundus vero post illum is, qui praeit in spiritualis vitae instituto (Const, mon. 20. n. 1. ib. 1390).

Martène, mon. Congr. S. Mauri (1739) : Ad ipsam Congregationem pertinebat Abbatis electio. Hacc fuit antiqua Ordinis monastici disciplina, priscorum monachorum Regulis, ecclesiasticis civilibusque sanctionibus confirmata (Comment. in S. Reg. ad c. 64. P. L. 66, 881).

Pater coenobii eligitur a filiis.

Abbatis paternitas coelitus defer

tur.

Abbati vicem Christi gerenti debetur reverentia et obedientia.

Abbas filiis praestet curam pater

nam.

Elias de Coxida, Abb. Dunens. O. Cist. (1203):
Cum ad omnimodam perfectionem teneantur praelati, ex
arctiore diligentiâ debet examinari, quicunque digne po-
nendus est pastor populi Dei, ad colendum, ad regendum et
ad dispensandum patrimonium Crucifixi. Nemo etiam assu-
mit sibi honorem, i. e. assumere debet, nisi qui vocatur a Deo
tanquam Aaron. Vocatur autem a Deo, si eligitur, qualis
debet et qualiter decet et a quibus oportet, qui habeant et
cognitionem veri et electionem boni; cognitio enim veri non
permittit errare judicio, electio boni amore facit inhaerere
divinae voluntatis arbitrio. Vocatur etiam a Deo, si nec per
violentiam Superioris intruditur, nec gratiâ privati amoris
assumitur, nec ambitione praelationis ingreditur ; haec enim
tria, scilicet violentia, privatus amor et ambitio, promovere
solent indignum (Serm. 1. P. L. 209, 995).

Richardus de S. Angelo, mon. Cassin. (saec. XIII):
Quando in Abbates eliguntur, vocantur a Deo tanquam
Aaron, et postquam sunt vocati, recipiunt potestatem et vi-
cem Christi a Papâ, qui gerit vicem veri Dei (In c. 2. S. Reg.
P. L. 66, 265).

Hugo de Folieto, Canon. Regul. (1174): In tribus
maxime Praelati Christum imitari debent, quia in loco
Christi sunt, i. e. in dignitate, potestate et officio. Fuit
Christus sacerdos, rex et minister. Sacerdos, cum in arȧ
crucis Seipsum hostiam daret; rex, cum a ligno regnaret;
minister, cum Petri pedibus aquam ministraret. Sacerdoti
igitur dignitas, regi potestas, ministro competit officium;
dignitati debetur reverentia, potestati obedientia, officio
cura. Duo igitur ex his debentur Praelatis, tertium sub-
jectis. Reverentia et obedientia Praelatis exhibenda est a
subjectis, cura vero subjectis impendenda est a Praelatis.
Quid? Nonne in his subjecti Praelatos imitari debent?
Non. Sed cum viderint Praelatos in dignitate humiles, in
potestate mites, in administratione curae familiaris ser-
vientes, sint ipsi humiles, mites, injuncta officia benigne
suscipientes (De claustro animae l. 2. c. 10 P. L. 176, 1057).

!

S. Bernardus : Ego ero illi (sc. monacho) in patrem, et ipse erit mihi in filium, quousque de meis manibus excipiat eum Pater misericordiarum et Deus totius consolationis... Ego ero illi pater, ego mater, ego frater et soror. Ego faciam ei prava in directa, et aspera in vias planas; ego ei omnia sic temperabo et sic dispensabo, ut et spiritus proficiat et corpus non deficiat (Ep. 110. n. 2. P. L. 182, 253). Oportet prorsus vino zeli in caritate ferventis aestuet, qui aliis praesidet (In Cant. serm. 23. n. 7. P. L. 183, 887).

S. Basilius: Abbas debet erga fratres animum habere tanquam si nutrix foveat filios suos (1. Thess. 2), » cupidus impertiendi unicuique ad placendum Deo et ad utilitatem simul omnibus afferendam, non modo Dei Evangelium, sed suam etiam animam, juxta mandatum Domini et Dei nostri Jesu Christi, qui dixit: « Majorem hâc dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis (Joan. 15, 13). » (Reg. brev. 98. P. G. 31, 1131).

S. Franciscus Assis.: Praelatus ut subditos suos in humeris portet, necesse est, ut in pectore gestet, nam tolerare non poterit, quos amare desierit (Ep. 7 ad fratr. Eliam).

Hugo a S. Victore : Praelatus quanto plus diligitur, tanto plus auditur (Sup. Reg. D. Aug. c. 11. P. L. 176, 922).

B. Alcuinus, Abb. Turonens. (804): Venerandum Patrem vestrum amate ut Patrem, quia ipse rationem redditurus erit de animabus vestris. Ille pro vobis laborat vagando et currendo, ut quiete vivere valeatis et regularem vitam vestram custodiatis et corpori vestro necessaria habeatis. Vos vero facite sicut filii carissimi, Deum timete, Deum diligite, et curam Patris vestri habete in orationibus vestris, quatenus longaeva prosperitate vobiscum vivat feliciter et vobiscum vosque cum illo vitam habere mereamini sempiternam (Ep. 142. P. L. 100, 384). Pater vester pro vobis in magno positus est periculo, vos pro illo magnâ caritate intercedere studete, ut mercedem habeat pro vobis apud

[blocks in formation]

Abbatis

est filios in Christo ge

nerare.

Novitii

imprimis spirituali

bus exercitiis vacent.

Deum et vos requiem cum illo habeatis in regno Dei. Filiorum eruditio laus est magistrorum, et profectus gregis merces est pastoris (Ep. 93. ib. 299).

Regula S. Pachomii (Saec. IV): Si quis accesserit ad ostium monasterii, volens saeculo renuntiare et fratrum aggregari numero, non habebit intrandi libertatem, sed prius nuntiabitur Patri monasterii, et manebit paucis diebus foris ante januam et docebitur orationem Dominicam ac Psalmos, quantos poterit ediscere; et diligenter sui experimentum dabit, ne forte mali quidpiam fecerit et turbatus ad horam timore discesserit aut sub aliquâ potestate sit, et utrum possit renuntiare parentibus suis et propriam contemnere facultatem. Si eum viderint aptum ad orationem et ad omnia, tunc docebitur et reliquas monasterii discipli nas, quas servare debeat et facere, quibusque servire, sive in collectâ omnium fratrum, sive in domo, cui tradendus est, sive in vescendi ordine, ut instructus atque perfectus in omni opere bono fratribus copuletur. Tunc nudabunt eum vestimentis saecularibus, et induent habitu monachorum tradentque ostiario, ut orationis tempore adducat eum in conspectu omnium fratrum sedeatque in loco, in quo ei praeceptum fuerit. Vestimenta autem, quae secum detulerat, accipient, qui huic rei praepositi sunt, et inferentur in repositorio et erunt in potestate principis monasterii (C. 49. P. L. 23, 73).

Vitae Patrum: Hi, qui nuper ad Domini servitium veniebant, alacriores ad omnia pietatis officia reddebantur, quos tamen beatus senex (Pachomius), quia talium sollicitudinum munus adhuc obviare non poterant, securos esse ab universis distentionibus admonebat, dicens : « In quo vocati estis, fratres, viriliter in eo persistite; psalmos dicite, libros alios et praecipue sanctum Evangelium memoriâ retinete. Sic enim servientes Domino et juxta mandata ejus invicem diligentes, vos quidem eritis perfecti; meum vero spiritum per omnia refovebitis, praesertim si coelestia praecepta fueritis sollicitius exsecuti.» - Praeceptum erat, ut qui semel

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »