Obrazy na stronie
PDF
ePub

monasteria visitare tenentur ante capituli generalis celebrationem, ut certius de statu spirituali et temporali monasteriorum ad generale capitulum et diaetam referre possint. Antequam ad aliquod monasterium visitandum accedant visitatores, suum Priori significent adventum, ubi vero ad monasterium pervenerint, convocatis Superiore et monachis, adventus sui causam exponant, eosque breviter exhortentur, ut quae pro bono Ordinis et monasterii eis notificanda judicaverint, libere et sincere indicent, tunc visitationem a SS. Sacramento Eucharistiae suscipiant, ecclesiam, reliquias, ornamenta, vasa sacra, sacrarium visitent; an omnia quâ decet reverentiâ habeantur, diligenter attendant; singillatim et secreto Superiorem audiant et monachos, inquirant sedulo an diu noctuque divinum reverenter agatur officium ; de numero et qualitate monachorum, de officiariorum administratione, de statutorum Ordinis et Regulae observatione nec non capituli generalis definitionibus ac praecedentium visitationum ordinationibus, de monasterii statu spirituali et temporali inquirant, rationes et computa ponderent, aedificia, monachorum cellas visitent, quos invenerint negligentes arguant. Investigabunt sedulo visitatores, utrum serventur vestimentorum uniformitas, debitum in locis regularibus silentium; num extra monasterii septa frequentior sit exeundi licentia, tandem fungendo sibi visitationis officio, Deum prae oculis semper habeant. Factâ de omnibus inquiratione, sine personarum acceptione secundum B. Benedicti Regulam et Ordinis statuta, quae fuerint corrigenda, corrigant, disponenda disponant, rebelles, proprietarios et inobedientes per regulares sententias constringant, et ad observantiam reducant, nec a locis visitationis recedant, donec quae statim emendari possunt, emendentur (Constit. Apostolatus officiuma. 1789 $ 74-78).

Innocentius III. (1216): Quia integrum consuevit esse judicium, quod plurimorum sententiis confirmatur, et quae profectum communem respiciunt, tractari solent melius in communi, annalium interesse Capitulo generali,

Capitula generalia ad disciplinam reformandam et promovendam.

omni occasione postposita, studeatis, quae ibidem secundum Deum et B. Benedicti Regulam fuerint instituta, firmiter servaturi (L. 16. ep. 6. P. L. 216, 791).

Gregorius IX. 1241): In primis statuimus, ut generale Capitulum Abbatum et Priorum... apud Cluniacum annis singulis celebretur. Ubi sine personarum acceptione secundum Deum et B. Benedicti Regulam et Cluniacensis Ordinis instituta delinquentium corrigantur excessus et de salute animarum... tractetur. Nec in hoc sibi invicem parcant, sed unusquisque quod viderit in alio corrigendum, timorem Dei habens prae oculis, in Capitulo publice vel privatim (prout melius viderit expedire) in caritate proponat. Et correctus hoc moleste non ferat, sed correctionem fratris accipiat patienter (Const.Behemoth1. 1233 n. 1).

Benedictus XII. (+1342): Ideo sunt hujusmodi generalia Capitula, ut in eis de statu monasteriorum... ac de reformatione Ordinis et observantiâ regulari tractatus debeat diligens adhiberi; dignum fore dignoscitur, ut ad illa conveniant universi quibus id imminet (Const.Fulgens sicut stellaa. 1335 $ 18).

Congr. Bursfeld.: Capitula annalia loco et termino, quibus constituerit Praeses Bursfeldensis, celebranda sint, ut Congregatio in continuâ disciplinâ contineri, et oborientes difficultates majori auctoritate resolvi, quin et inviolabilis in servitute Christi concordia servari possit.... Tractatus in capitulo habendi sunt praecipue de observantiâ Regulae et ordine totius vitae, suae et suorum, ac indissolubili inter se custodiendâ pace. Similiter considerandum erit, an sit aliquod monasterium, cui singulariter in temporalibus aut spiritualibus providendum aut succurrendum, quae omnia prudenter examinentur et fortiter exsecutioni mandentur. In fine capituli monentur universi a Praeside principali, ut ad monasteria sua reversi orationes per capitulum decretas fideliter faciant exsolvi, denique de mundâ religione servandâ, de professione fideliter exsequendâ, de pace et caritate et benevolentiâ ad omnes et maxime ad eos, qui sunt

De quibus tractandum sit in Capitulo generali.

Decreta Capituli fideliter exsecutioni mandentur,

nostri propositi, de pervigili sollicitudine circa subditos, ceterisque, quae honestati religionis congruunt et saluti animarum expediunt. -- Abbate domum reverso, die congruo in praesentiâ conventus vel ab ipsomet Abbate, vel Priore legendus est Recessus, et, prout visum, explicandus, sicut et repetenda ejusdem lectio uno mense ante novi capituli celebrationem, ne quis de ignorantiâ se excusare possit (Dist. 1. c. 2).

Congr. Argentinens.: Resolutiones in Capitulo generali fiant per vota ita, ut semper exsequendum sit, quod a majore parte Abbatum fuerit conclusum. — Nulli Conventui sub praetextu appellationis liceat infringere statuta et conclusa sic facta, quandocunque meram disciplinam monasticam vel pacis conclusionem concernunt (P. 2. c. 5).

Congr. Gallica : Quod si decursu temporis Superior generalis cum consilio Abbatum ac Priorum conventualium judicaverit necessarium, novos articulos facere vel jam exsistentes declarare, hi novi articuli vel declarationes, ut obligent, requiritur ut plusquam tribus ex quatuor partibus omnium vocalium Congregationis per secreta suffragia approbentur. Quinimo tali de facto exsistente consensione, non obligabunt hae novae ordinationes ultra triennium ; quo elapso res iterum votationi secretae subjicientur ; quae si affirmativum habuerint exitum, mittet Superior praefatos articulos ad sacram Congregationem Episcoporum et Regularium, postulans earundem confirmationem (Art. 97).

Statuta Congregationis quomodo commutari possint.

Monaste1ium est familia.

Sancti et Doctores. S. Basilius, Ep. Caesar. Cappad. + 379): Coenobitarum praeclari instituti altitudinem magnitudinemque pro viribus ostendam. Quid potest ex aequo cum hoc bono comparari? Ibi enim ut pater unus est, qui imitatur supernum Patrem, ita complures filii sunt, qui vincere se invicem suâ in profectum benevolentiâ student, filii, inquam, qui et inter se concordibus sunt animis, et patrem egregiis officiis

et obsequiis prosequuntur, non in naturâ statuentes conjun-
ctionis ac necessitudinis suae causam; sed firmiorem naturâ
rationem concordiae suae ducem ac custodem reponentes,
seque constrigentes vinculo Spiritus S. Quae jam rerum ter-
restrium imago possit praeclari illius instituti praestantiam
ac dignitatem exprimere ? Atqui profecto nulla quidem est
in terrenis : sed sola superna relinquitur. Nullis affectibus
obnoxius est Pater coelestis ; his hic quoque immunis est,
sibi sermone ac doctrinâ concilians oinnes. Incorrupti filii
coelestis Patris ; hoc etiam adoptavit integritas. Caritas
connectit superna ; caritas etiam hoc inter se coadunavit.
Vere et diabolus ipse de hujusmodi phalange desperat, im-
par, tot pugnatoribus adeo composite ac confertim adversus
ipsum militantibus, tantâque cum caritate, testudine inter
se factâ, certantibus, Spirituque ita septis et communitis, ut
ne minimum quidem illius assultibus accessum praebeant.
Considera mihi concordem septem Maccabaeorum pugnam,
invenies quoque apud hos concordiam ferventiorein. De his
David propheta in odis exclamavit ac dixit : «Ecce nunc,
« quid bonum, vel quid jucundum, nisi habitare fratres in
« unum ? (Ps. 132, 1) » Per « bonum » quidem integritatem
hujus vitae exprimit ; per « jucundum » vero concordiae et
unanimitatis laetitiam. Hoc vivendi genus qui accurate ac
diligenter excolunt, hi mihi videntur supremam virtutem
aemulari (Const. monast. c. 18. n. 4. P. Gr. 31, 1386).- Si parentes
secesserint a saeculo et ad filii se vivendi rationem contule-
rint, tunc vere sunt cognati, non parentum, sed fratrum
obtinentes locum. Pater enim est verissimus ; primus quidem
universorum Pater ; secundus vero post illum is, qui praeit
in spiritualis vitae instituto (Const. mon. 20. n. 1. ib. 1390).

Pater coenobii eligitur a filiis.

Martène, mon. Congr. S. Mauri (1739) : Ad ipsam Congregationem pertinebat Abbatis electio. Haec fuit antiqua Ordinis monastici disciplina, priscorum monachorum Regulis, ecclesiasticis civilibusque sanctionibus confirmata (Comment, in S. Reg. ad c. 64. P. L. 66, 881).

Abbatis paternitas coelitus defertur.

Elias de Coxida, Abb. Dunens. O. Cist. + 1203): Cum ad omnimodam perfectionem teneantur praelati, ex arctiore diligentiâ debet examinari, quicunque digne ponendus est pastor populi Dei, ad colendum, ad regendum et ad dispensandum patrimonium Crucifixi. Nemo etiam assumit sibi honorem, i. e. assumere debet, nisi qui vocatur a Deo tanquam Aaron. Vocatur autem a Deo, si eligitur, qualis debet et qualiter decet et a quibus oportet, qui habeant et cognitionem veri et electionem boni; cognitio enim veri non permittit errare judicio, electio boni amore facit inhaerere divinae voluntatis arbitrio. Vocatur etiam a Deo, si nec per violentiam Superioris intruditur, nec gratiâ privati amoris assumitur, nec ambitione praelationis ingreditur ; haec enim tria, scilicet violentia, privatus amor et ambitio, promovere solent indignum (Serm. 1. P. L. 209, 995).

Richardus de S. Angelo, mon. Cassin. (saec. XII): Quando in Abbates eliguntur, vocantur a Deo tanquam Aaron, et postquam sunt vocati, recipiunt potestatem et vicem Christi a Papâ, qui gerit vicem veri Dei (In c. 2. S. Reg. P. L. 66, 265).

Hugo de Folieto, Canon. Regul. ( 1174): In tribus maxime Praelati Christum imitari debent, quia in loco Christi sunt, i. e. in dignitate, potestate et officio. Fuit Christus sacerdos, rex et minister. Sacerdos, cum in arâ crucis Seipsum hostiam daret; rex, cum a ligno regnaret; minister, cum Petri pedibus aquam ministraret. Sacerdoti igitur dignitas, regi potestas, ministro competit officium; dignitati debetur reverentia, potestati obedientia, officio cura. Duo igitur ex his debentur Praelatis, tertium subjectis. Reverentia et obedientia Praelatis exhibenda est a subjectis, cura vero subjectis impendenda est a Praelatis. Quid ? Nonne in his subjecti Praelatos imitari debent? Non. Sed cum viderint Praelatos in dignitate humiles, in potestate mites, in administratione curae familiaris servientes, sint ipsi humiles, mites, injuncta officia benigne suscipientes (De claustro animae l. 2. c. 10 P. L. 176, 1057).

Abbati vicem Christi gerenti debetur reverentia et obedientia.

Abbas filiis praestet curam paternam.

« PoprzedniaDalej »