Obrazy na stronie
PDF
ePub

consulit, ideo singula monasteria nostra, justo impedimento cessante, singulis annis vel certe ante quodvis capitulum generale visitari decernimus. Visitatores convenit esse Religionis zelatores, moribus maturos et discretos, nec non circa explendum actum Visitationis conformiter Trident. Sess. 24 c. 3 valde sollicitos et circumspectos.... Visitatores cum pervenerint ad locum aliquem visitandum, horâ quâ statuerint, convocetur conventus cum Abbate in loco capitulari, quibus congregatis jungantur et ipsi, et praemissâ, quae pro inchoatione capituli annalis fieri consuevit oratione, alter eorum brevem aliquam de observatione propositi nostri, de obedientiâ, de proprii Pastoris reverentiâ, de pace et caritate mutuâ, et aliis exhortationem faciat. Lectâ dein hac Visitationis methodo, ipsi Visitatores universos et singulos moneant, ac etiam in virtute s. Obedientiae auctoritate capituli annalis praecipiant, ut de Abbate, de Priore, vel de se ipsis fratres invicem, de conversis etiam ac totius monasterii statu, quidquid super his, de quibus interrogati fuerint, accusatione vel emendatione dignum cognoverint indicent (Dist. 1. c. 3).

Congr. Argentinens.: Peculiaris primarii Visitatoris cura sit omnibus causis Congregationis, undecunque emergentibus, invigilare, conservationi singulorum monasteriorum provide intendere, Abbatibus ad ipsum recurrentibus, interpositâ suâ auctoritate, consilio et auxilio esse. Quotannis visitet singula Congregationis monasteria secundum praescriptum Concilii Trid. Sess. 25. de regularib. c. 8. (P. 2. c. 6).

Congr. Suevica: Quoniam Visitatio frequens et studiosa monasteriorum regularem disciplinam conservat, dissolutioni ordinis viam praecludit, periculis animarum et corruptionis exemplis obviat, nec non profectui bene currentium optime consulitur, idcirco singula Congregationis monasteria quotannis a Praeside tempore quo voluerit commodiori, visitabuntur, qua de re Praeses Abbatem cujuscunque monasterii visitandi, praemissis litteris indicatâ

Visitator habeat zelum disciplinae cum discretione conjunctum.

Quomodo instituenda sit visita

tio.

simul visitationis in suo monasterio instituendae die, nisi specialis aliqua causa subsit, certiorem reddet. Visitationis initium fiat a celebratione Missae per Praesidem et primarium visitatorem in summo Ecclesiae altari celebrandae, ut imminens Visitationis actus ad majorem Dei gloriam, disciplinae regularis incrementum et mutuae pacis ac caritatis fraternae stabilimentum feliciter cedat, cui cum devotione visitandi omnes intersint. Visitator interroget et examinet singulos, num in vigore sint trium votorum custodia, Regulae observantiae et constitutionum nostrarum exsecutio, et in specie inquirat, num ea quae in ultimâ visitatione ordinata et decreta fuere, exsecutioni mandata fuerint, per quem steterit quae causa fuerit, quo minus illa in praxim deducta fuerint, num officium divinum statis horis quotidie et cum aedificatione externorum devote celebretur, num omnes, qui specialibus de causis inde exempti non sunt, illi diligenter intersint, num Superiores suum praestent officium, errata debite corrigant, et emendent, et quantum in ipsis est, malorum occasiones et pericula praccavere et praevertere studeant, num ipsimet in observantiâ regulari bono aliis praeluceant exemplo, num exercitiis religionis stata tempora debite impendantur, num celebrandarum missarum, religiosi silentii nocturno praesertim tempore observandi cura habeatur; num vigeant adhuc aliqui abusus et malae consuetudines cum disciplinà monasticâ et votorum observantiâ pugnantes, num Superiores conventus cum Abbate bene conveniant, disciplinam foveant, caritati et paci conservandae studeant, num sit inter eos pax et concordia. Quae emendatione digna judicaverit, memoriae causa paucis notet, inque chartam visitatoriam referat. Haec tamen et similia ita provide proponat, ut nihil derogetur auctoritati Superiorum. — Mutationes officiorum Praeses nullas faciat inconsulto Abbate loci, et si quas ex causis rationabilibus et gravibus ipsum moventibus omnino faciendas censeret, non ipse eos, sed post ipsius discessum Abbas loci suo tempore publicabit. Quae in

regulari monasticae vitae disciplinâ emendanda censuerit, scripto Recessu comprehendat ac convocatis Abbate et Conventu loci praelegat et promulget; ut exacte exsecutioni mandentur, atque accurate ab omnibus observentur, tradito Abbati eo Recessu, in sequenti anno sibi iterum in visitatione monasterii adhibendo, auctoritate et potestate suâ, ubi et quoties necessarium fuerit, usus serio moneat ac praecipiat, ac tandem exhortatione habitâ, quâ eos ad religiosae observantiae studium constanter prosequendum exstimulet, atque hortetur, finem visitationi solitis precibus imponet. Porro ne visitationes, e quibus rite peractis ingentes maximaeque in singula quaeque monasteria redundant utilitates, prout id omnibus modis molitur malignus hostis, odiosae reddantur, nemo occultas animo foveat suspiciones, sed de prudentiâ et zelo visitatorum bene praesumens certo sibi persuadeat salutis suae interfuisse, ut moneretur. Ceterum ipsi Abbates ne existiment, omnia in Praesidem et visitatorem projicienda esse, sed ipsi potius invigilent super gregem suum perinde atque si nullus alius constitutus esset visitator. Ratio enim ovium neglectarum, abusuum et zizaniorum, non proprie a Praeside et visitatoribus, sed ab unoquoque Abbate Deo accurate atque rigidissime reddenda erit, prout saepius S. Pater Noster in Regulâ suâ cum gravi verborum emphasi monet et affirmat. Hoc si fiat, uti omnino faciendum est, et quisque Abbas suum officium praestabit, et plus apud suos auctoritatis et amoris conciliabit, et magis gaudebit, tam in hac vitâ, quam in aliâ, tam apud homines, quam apud Deum; et onus Praesidis ac visitatorum multum sublevabitur, eritque illis ingens consolatio, cernere agros tam bene cultos, in quibus non tam laborent et seminent, quam metant et majorem Dei gloriam cum interno animi gaudio memorent; brevioremque moram in singulis locis facient, atque ita magis sua ac propria curabunt, quod haud dubie quisque vehementer optare ac studere debet (P. 4. c. unic. p. 3).

Pius VI. 1799): Visitatores simul intra triennium

Quomodo visitatio in

stituenda

sit.

Capitula generalia ad disciplinam refor

mandam et promovendam.

monasteria visitare tenentur ante capituli generalis celebrationem, ut certius de statu spirituali et temporali monasteriorum ad generale capitulum et diaetam referre possint. Antequam ad aliquod monasterium visitandum accedant visitatores, suum Priori significent adventum, ubi vero ad monasterium pervenerint, convocatis Superiore et monachis, adventus sui causam exponant, eosque breviter exhortentur, ut quae pro bono Ordinis et monasterii eis notificanda judicaverint, libere et sincere indicent, tunc visitationem a SS. Sacramento Eucharistiae suscipiant, ecclesiam, reliquias, ornamenta, vasa sacra, sacrarium visitent; an omnia quâ decet reverentiâ habeantur, diligenter attendant; singillatim et secreto Superiorem audiant et monachos, inquirant sedulo an diu noctuque divinum reverenter agatur officium ; de numero et qualitate monachorum, de officiariorum administratione, de statutorum Ordinis et Regulae observatione nec non capituli generalis definitionibus ac praecedentium visitationum ordinationibus, de monasterii statu spirituali et temporali inquirant, rationes et computa ponderent, aedificia, monachorum cellas visitent, quos invenerint negligentes arguant. Investigabunt sedulo visitatores, utrum serventur vestimentorum uniformitas, debitum in locis regularibus silentium; num extra monasterii septa frequentior sit exeundi licentia, tandem fungendo sibi visitationis officio, Deum prae oculis semper habeant. Factâ de omnibus inquiratione, sine personarum acceptione secundum B. Benedicti Regulam et Ordinis statuta, quae fuerint corrigenda, corrigant, disponenda disponant, rebelles, proprietarios et inobedientes per regulares sententias constringant, et ad observantiam reducant, nec a locis visitationis recedant, donec quae statim emendari possunt, emendentur (Constit." Apostolatus officium" a. 1789 § 74-78).

Innocentius III. (1216): Quia integrum consuevit esse judicium, quod plurimorum sententiis confirmatur, et quae profectum communem respiciunt, tractari solent melius in communi, annalium interesse Capitulo generali,

omni occasione postposita, studeatis, quae ibidem secundum Deum et B. Benedicti Regulam fuerint instituta, firmiter servaturi (L. 16. ep. 6. P. L. 216, 791).

Gregorius IX. (1241): In primis statuimus, ut generale Capitulum Abbatum et Priorum... apud Cluniacum annis singulis celebretur. Ubi sine personarum acceptione secundum Deum et B. Benedicti Regulam et Cluniacensis Ordinis instituta delinquentium corrigantur excessus et de salute animarum... tractetur. Nec in hoc sibi invicem parcant, sed unusquisque quod viderit in alio corrigendum, timorem Dei habens prae oculis, in Capitulo publice vel privatim (prout melius viderit expedire) in caritate proponat. Et correctus hoc moleste non ferat, sed correctionem fratris accipiat patienter (Const. “ Behemoth" a. 1233 n. 1).

Benedictus XII. (1342): Ideo sunt hujusmodi generalia Capitula, ut in eis de statu monasteriorum... ac de reformatione Ordinis et observantiâ regulari tractatus debeat diligens adhiberi; dignum fore dignoscitur, ut ad illa conveniant universi quibus id imminet (Const. "Fulgens sicut stella" a. 1335 § 18).

Congr. Bursfeld.: Capitula annalia loco et termino, quibus constituerit Praeses Bursfeldensis, celebranda sint, ut Congregatio in continuâ disciplinâ contineri, et oborientes. difficultates majori auctoritate resolvi, quin et inviolabilis in servitute Christi concordia servari possit.... Tractatus in capitulo habendi sunt praecipue de observantiâ Regulae et ordine totius vitae, suae et suorum, ac indissolubili inter se custodiendâ pace. Similiter considerandum erit, an sit aliquod monasterium, cui singulariter in temporalibus aut spiritualibus providendum aut succurrendum, quae omnia. prudenter examinentur et fortiter exsecutioni mandentur. In fine capituli monentur universi a Praeside principali, ut ad monasteria sua reversi orationes per capitulum decretas fideliter faciant exsolvi, denique de mundâ religione servandâ, de professione fideliter exsequendâ, de pace et caritate et benevolentiâ ad omnes et maxime ad eos, qui sunt

De qui

bus tractandum sit in Capitulo generali.

Decreta Capituli fideliter exsecutioni mandentur.

« PoprzedniaDalej »