Obrazy na stronie
PDF
ePub
[blocks in formation]

statutam horam vel postea sumere (c. 43), foris manducare (c. 51), et alia.

Abbas non sit turbulentus et anxius, non sit nimius et obstinatus, non zelotypus et nimis suspiciosus, quia nunquam requiescet (c. 64).

Cum voluntate Abbatis omnia agenda sunt (c. 49).

(Omnis res agenda) in Abbatis pendent arbitrio, ut quod salubrius esse judicaverit, ei cuncti obediant. Sed sicut discipulo convenit obedire magistro, ita et ipsum provide et juste condecet cuncta disponere (c. 3).

Nos praevidemus expedire propter pacis caritatisque custodiam, in Abbatis pendere arbitrio ordinationem monasterii sui (c. 65).

Monachi, ut aliquid imperatum a majore fuerit, ac si divinitus imperetur, moram pati nesciunt in faciendo (6.5).

Ordinetur omnis utilitas monasterii, prout Abbas disposuerit (c. 65).

Non quasi liberâ utens potestate injuste disponat aliquid (c. 63).

Si quis aliquid rationabiliter et cum humilitate caritatis reprehendit aut ostendit, tractet Abbas prudenter, ne forte eum propter hoc ipsum Dominus direxerit (c. 61).

Officiales.

(Ab Abbate) tales eligantur, in quibus securus Abbas partiatur onera sua, et non eligantur secundum ordinem, sed secundum vitae meritum et sapientiae doctrinam. Quod si quis ex eis aliquâ forte inflatus superbiâ, repertus fuerit reprehensibilis, correptus semel et iterum et tertio, si emendare noluerit, dejiciatur et alter in loco ejus, qui dignus est, subrogetur. Et de Praeposito eadem constituimus (c. 21).

Domus Dei a sapientibus sapienter administretur (c. 53).

Eligantur fratres boni testimonii et sanctae conversationis et constituantur, qui sollicitudinem gerant in omnibus secundum mandata Dei et praecepta Abbatis sui (c. 21).

Curam gerant de omnibus ; sine jussione Abbatis nihil faciant (c. 31).

Prioris officium.

Magister Vovitio

rum.

Cf. cap. 65 S. Regulae, imprimis : Abbas, cum consilio fratrum timentium Deum, ordinet ipse sibi Praepositum. Qui tamen Praepositus illa agat cum reverentiâ, quae ab Abbate suo ei injuncta fuerint, nihil contra Abbatis voluntatem aut ordinationem faciens, quia quantum praelatus est caeteris, tantum eum oportet sollicite observare praecepta Regulae (c. 65).

(Noviter venienti) Senior talis deputetur, qui aptus sit ad lucrandas animas et qui super eum omnino curiose intendat et sollicitus sit, si vere Deum quaerit et si sollicitus est ad opus Dei, ad obedientiam, ad opprobria. Praedicentur ei omnia dura et aspera, per quae itur ad Deum.... Legatur ei haec Regula et relegatur, ut sciat, ad quod ingreditur.... Et probetur in omni patientiâ (c. 58).

Cf. Cap. 31 S. Regulae integrum.

Curam maximam habeat Abbas, ne a Cellerariis aut servitoribus negligantur infirmi (c. 36). — Cf. Cap. 21, 32, 35, 36, 53, et 66.

Si qua... agenda sunt in monasterii utilitatibus, Seniorum tantum (Abbas) utatur consilio, sicut scriptum est : «Omnia fac cum consilio, et post factum non poenitebis » (c. 4).

(Agat) cum consilio fratrum timentium Deum (c. 65).

Cellerarius monasterii.

Reliqui officiales.

Seniornm consilium.

Consilium totius familiae sive conventus.

Quoties aliqua praecipua agenda sunt in monasterio, convocet Abbas omnem congregationem et dicat ipse, unde agitur. Et audiens consilium fratrum tractet apud se et quod utilius judicaverit, faciat. Ideo autem omnes ad consilium vocari diximus, quia saepe juniori Dominus revelat, quod melius est. Sic autem dent fratres consilium cum omni humilitatis subjectione, ut non praesumant procaciter defendere, quod eis visum fuerit, sed magis in Abbatis pendeat arbitrio, ut, quod salubrius esse judicaverit, ei cuncti obediant; sed sicut discipulis convenit obedire magistro, ita et ipsum provide et juste condecet cuncta disponere. In omnibus igitur omnes magistram sequantur Regulam, neque ab eâ temere declinetur a quoquam. Nullus in monasterio sequatur

Coenobia, congregatio.

Ecclesiastica hierarchia in Christo fundata.

cordis proprii voluntatem, neque praesumat quisquam cum Abbate suo proterve intus aut foris monasterium contendere (c. 3).

Vita S. Benedicti : Cum sanctus vir diu in eâdem solitudine virtutibus signisque succresceret, multi ab eo in eodem loco ad omnipotentis Dei sunt servitium congregati, ita ut illic duodecim monasteria cum omnipotentis JESU CHRISTI Domini opitulatione construeret, in quibus statutis Patribus duodenos monachos deputavit (c. 3).

Ibid. : De castigatione monachi vagi videatur totum (capit. 4).

S. Ecclesia. Concil. Prov. Senonense (Sens, a. 1850): Singulis paroeciis praesunt singuli pastores. Hi Episcopi auctoritate ac ductu sacra administrant. Ita fit, ut fidelis subjaceat pastori suo, hic Episcopo, Episcopus summo Pontifici, ipse denique Pontifex Christo. Atque hic ille est ordo sacrae hierarchiae, obedientiâ, subjectione, amore constans, qui oculis hominum hujus saeculi semper obversatur, ex quo efflorescere vident nunquam senescentem Ecclesiae pulchritudinem ac vigorem. Ecclesiae constitutio velut coagmentatio est atque compages divini aedificii, a Christo et in Christo angulari lapide constructi. Haec a duodeviginti jam saeculis in suâ unitate stabilis ac constans illud perpetuum et semper novum praebet miraculum immensae cujusdam societatis et per universam terram diffusae, semper vexatae, semper impugnatae, et quamvis laborantis interdum, semper tamen victricis ; quia etsi jam ejus incunabula filiorum sanguine redundant et omni aetate numerosissimi hostes ad ejus perniciem incumbunt, illam tamen, qui condidit et constituit Deus, idem tuetur ac protegit et porro tuebitur semper ac proteget (Literae ad. Cler, et fidel. prov. Senonens.).

Concil. Prov. Ultrajectens. (a. 1865): Dum unionem cum Petri successore maximâ, quâ par est, veneratione pandimus ac declaramus, parochis committimus, ut omni

Perseverat inconcussa.

Ecclesia est familia.

studio de hujus unionis necessitate fideles edoceant, reverentiam et obedientiam Sedi Roinanae debitam in ipsis foveant, filialem amorem erga patrem universalem credentium in ipsis excitent (Tit. I. c. 7). — Quemadmodum ex sacro hierarchico ordine et ex populo fideli unum Ecclesiae corpus componitur, eo quod unum sit supremum caput, unus Episcopus episcoporum, Romanus Pontifex, ita per communionem cum Episcopo, uni cathedrae, Domini voce fundatae, adhaerenti, ipsi mystico Christi corpori fideles conjunguntur atque uniti manent...... Nam Episcopi constituti etiam sunt patres in domo Dei et familià Sanctorum. Ad ipsos proinde pertinet, quotquot in JESU CHRISTO per Evangelium geniti et ex aquâ et Spiritu sancto renati sunt, paterno affectu complecti, debiles in bono proposito sustentare, pusillanimes consolari, aberrantes reducere, infirmos consolidare, confractos alligare, depravatos convertere, eos, qui perierunt, quaerere, caritatem in omnes, praesertim in egenos et miseros fovere atque exercere (Tit. 2. c. 2).

Monachorum congregatio est familia.

Pontificale Rom. : Omnes, quamvis per gratiam Baptismi fratres simus in Christo et unum Patrem habeamus in coelo, si Ejus praeceptis, prout possumus, obsequimur, procul dubio tunc maxime unimur, quando orationibus et beneficiis invicem nos copulamus; quemadmodum in primitivâ Ecclesiâ sancti Patres, quibus cor unum et anima una erat, fecisse leguntur, quorum plures, Christi amore mente accensi, possessiones et facultates rerum vendentes, congregatis in unum pretiis, ad Apostolos ferebant gaudentes. Quae Apostoli accipientes tribuebant omnibus, prout opus erat (In benedict. Abbat.).

Monasterii pater crea

1 familia.

Congregatio Hirsaugiensis : Electio Abbatis hoc habet quasi legitimum sempiternum, quod ad eam nullus mortalium interesse solet praeter eos solos, qui sunt ecclesiae nostrae professi. Ergo imprimis res ipsa sedulis omnium fratrum precibus studiosissime Deo commendatur ac deinde

coadunato seniorum consilio de ipsâ electione tractatur et, quomodo secundum Dominum fieri possit, totâ intentione perquiritur (Consuetud. L. 2. c. 1. P. L. 157, 1037).

Congr. Bursfeldensis : Fratres obnixe hortamur, ut, implorato per devotas orationes divino auxilio, ad id omnibus viribus intendant, ut talis Abbas eligatur, quem S. Pater in suâ s. Regulâ requirit, qui Dei honorem, Ordinis, monasterii, fratrumque bonum zelet (Distinct. 2).

Congr. Argentinensis : Quia non expedit monastcria destituta Abbatibus manere, curabit Prior et Capitulum, ut electio novi Abbatis primo, quo commode fieri potest, tempore instituatur. - Qui electioni novi Abbatis praeest, capitulares efficaciter hortatur, ut sepositis quibusvis privatis affectibus, suae obligationis memores, in praesenti electionis actu, a quo tota paene salus monasterii dependet, Dei gloriam et communem monasterii utilitatem prae oculis habentes eum eligere satagant, quem secundum Deum in spiritualibus et temporalibus monasterio utiliorem atque digniorem judicaverint (Declar.ad.c. 64. S. Reg.).

Abbas habet Patris nomen.

Congr. Hispanica : Cum Abbas Patris officio fungatur, par est, ut titulo paternitatis afficiatur ac Pater noster appelletur (Ceremoniale p. 2. distinct. 1. c. 1).

Abbatis paternitas coelitus defertur.

Congr. Argentinens. : Electioni Abbatis pridie praemittatur abstinentia et jejunium. Ipso die electionis sacrosanctum Missae Sacrificium devote celebrent omnes eligentes et pro felici successu tanti negotii gratiam et Spiritus Sancti assistentiam ardentissimis precibus implorent (Declar, ad c. 64. s. Reg.).

Congr. Suevica : Id quisque quotidianis precibus et sacrosanctis Sacrificiis aliisque pietatis operibus a Deo obtinere nitatur, ut talem obtineant Abbatem, qualem describit et desiderat S. P. N. c. 64 suae Regulae.

Quod attinet ad electionem Abbatis per inspirationem vel quasi inspirationem, ad eam alia forma aut solemnitas non requiritur, sed

« PoprzedniaDalej »