Obrazy na stronie
PDF
ePub

Testimonia
I. er S. Begula, II. er decretis et documentis
S. Ecclesiae, III. er Sanctorum et Doctorum
scriptis deprompta.

[blocks in formation]

S. Regula. IN Abbatis ordinatione illa semper consideretur ratio, ut I hic constituatur, quem sibi ommis concors Congregatio, secundum timorem Dei, sive etiam pars quamvis parva Congregationis saniori consilio elegerit. Vitae autem merito, et sapientiae doctrinâ eligatur, qui ordinandus est, etiam si ultimus fuerit in ordine Congregationis. Domui Dei dignum constituant dispensatorem, scientes, pro hoc se recepturos mercedem bonam, si illud caste et zelo Dei faciant, sicut e contrario peccatum, si negligant (c. 64).

Abbas, quia vices Christi agere videtur, Domnus et Abbas vocetur, non suâ assumptione, sed honore et amore Christi. Ipse autem cogitet et sic se exhibeat, ut dignus sit tali honore (c. 63).

Abbas, qui praeesse dignus est monasterio, semper meminisse debet, quod dicitur, et nomen Majoris factis implere. Christi enim agere vices in monasterio creditur, quando Ipsius vocatur praenomine, dicente Apostolo : « Accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba, pater >> (C. 2).

Meminisse debet semper Abbas, quod est, meminisse quod dicitur, et scire, quia cui plus committitur, plus ab eo exigitur ; sciatque quam difficilem et arduam rem suscepit, regere animas et multorum servire moribus (c. 2). — Ordinatus Abbas cogitet semper, quale onus suscepit, et cui redditurus est rationem villicationis suae; sciatque sibi oportere prodesse magis quam praeesse (c. 64).

Abbas cum timore Dei et observatione Regulae omnia

Qualis esse debeat Abbas.

In timore Dei agat omnia.

faciat, sciens se procul dubio de omnibus judiciis suis aequissimo judici Deo rationem redditurum (c. 3).

Abbas non conturbet gregem sibi commissum, nec quasi liberá utens potestate injuste disponat aliquid ; sed cogitet semper, quia de omnibus judiciis et operibus suis redditurus est Deo rationem (c. 63).

Cogitet Abbas, se de omnibus judiciis Deo redditurum rationem, ne forte invidiae aut zeli flamma urat animam (c. 65).

Abbas in omnibus judiciis suis Dei retributionem cogitet (c. 55).

Ad Abbatem respicit, quidquid a discipulis delinquitur (c. 36).

Memor sit semper Abbas, quia doctrinae suae vel discipulorum obedientiae, utrarumque rerum, in tremendo judicio Dei facienda erit discussio, sciatque Abbas culpae pastoris incumbere, quidquid in ovibus paterfamilias utilitatis minus potuerit invenire (c. 2).

Sciatque, quia, qui suscipit animas regendas, praeparet se ad rationem reddendam. Et quantum sub curâ suâ fratrum se habere scierit numerum, agnoscat pro certo, quia in die judicii ipsarum omnium animarum est redditurus Domino rationem, sine dubio additâ et suae animae. Et ita timens semper futuram discussionem pastoris de creditis ovibus, cum de alienis ratiociniis cavet, redditur de suis sollicitus. Et cum de admonitionibus suis emendationem aliis subministrat, ipse efficitur a vitiis emendatus (c. 2).

Abbas Regulam in omnibus conservet, ut, dum bene ministraverit, audiat a Domino, quod « servus bonus, qui erogavit triticum conservis suis in tempore suo : « Amen, dico vobis, » ait, « super omnia bona sua constituet eum ) (6.64).

Abbas pium Patris ostendat affectum. Non ab eo persona in monasterio discernatur. Non unus plus ametur, quam alius, nisi quem in bonis actibus aut obedientiâ invenerit meliorem.... Sive servus sive liber, omnes in Christo unum sumus et sub uno Domino aequalem servitutis militiam bajulamus : « Quia non est personarum acceptio apud

Abbas humilis servus Dei.

Pius 16hatis amor in filios.

Curam gerat animarum piissimam.

Deum. » Solummodo in hâc parte apud Ipsum discernimur, si meliores aliis in operibus bonis et humiles inveniamur. Ergo aequalis sit omnibus ab eo caritas, una praebeatur omnibus secundum merita disciplina (c. 2).

(Oportet eum esse) castum, sobrium, misericordem ; et semper superexaltet misericordiam judicio, ut idem ipse consequatur. Oderit vitia, diligat fratres. Studeat plus amari quam timeri (c. 64).

Vita S. Benedicti : Exemplo sit pietas SS. Patriarchae, qui, quum ei destructio monasterii praediceretur, petiit, ut sibi saltem ex eo loco discipulorum animae concederentur ; et in consolatione vitam omnium, qui eum comitabantur, accepit (c. 17).

Omni sollicitudine curam gerat Abbas circa delinquentes fratres, quia « non est opus sanis medicus, sed male habentibus. » Et ideo uti debet omni modo ut sapiens medicus: immittere quasi occultos consolatores Sympaectas, id est seniores sapientes fratres, qui quasi secrete consolentur fratrem fluctuantem et provocent eum ad humilitatis satisfactionem et consolentur eum, ne abundantiori tristitiâ absorbeatur; sed sicut ait Apostolus : « Confirmetur in eo caritas et oretur pro eo ab omnibus. » Magnopere enim debet sollicitudinem gerere Abbas circa delinquentes fratres et omni sagacitate et industriâ curare, ne aliquam de ovibus sibi creditis perdat. Noverit enim se infirmarum curam suscepisse animarum, non super sanas tyrannidem ; et metuat Prophetae comminationem, per quem dicit Deus : « Quod crassum videbatis, `assumebatis ; et quod debile erat, projiciebatis. » Et Pastoris boni pium imitetur exemplum, qui, relictis nonaginta novem ovibus in montibus, abiit unam ovem, quae erraverat, quaerere, cujus infirmitati in tantum compassus est, ut eam in sacris humeris suis dignaretur imponere et sic reportare ad gregem (c. 27).

Ante omnia, ne dissimulans aut parvipendens salutem animarum sibi commissarum, plus gerat sollicitudinem de rebus transitoriis et terrenis atque caducis, sed semper cogi

[ocr errors]
[ocr errors]

Paterna sit correctio.

tet, quia animas suscepit regendas, de quibus et rationem redditurus est. Et, ne causetur forte de minori substantiâ, meminerit scriptum : « Primum quaerite regnum Dei et justitiam Ejus, et haec omnia adjicientur vobis.» Et iterum : «Nihil deest timentibus Eum» (c. 2).

Si viderit (Abbas, in delinquente fratre) nihil suam praevalere industriam, adhibeat etiam (quod majus est) suam et omnium fratrum pro eo orationem, ut Dominus, qui omnia potest, operetur salutem circa infirmum fratrem. Quod si nec isto modo sanatus fuerit, tunc jam utatur Abbas ferro abscissionis, ut ait Apostolus : « Auferte malum ex vobis. ) Et iterum : « Infidelis si discedit, discedat : » ne una ovis morbida omnem gregem contaminet (c. 28).

In correctione prudenter agat, et ne quid nimis ; ne dum nimis eradere cupit aeruginem, frangatur vas ; suâque fragilitate semper suspectus sit, memineritque calamum quassatum non conterendum. In quibus non dicimus, ut permittat nutriri vitia, sed prudenter et cum caritate ea amputet, prout viderit cuique expedire (c. 64).

Alium quidem blandimentis, alium vero increpationibus, alium suasionibus, et secundum uniuscujusque qualitatem vel intelligentiam, ita se omnibus conformet et aptet, ut non solum detrimenta gregis sibi commissi non patiatur, verum etiam in augmentatione boni gregis gaudeat (c. 2).

Vita S. Benedicti : Exemplo sit correptio monachi, qui ad orationem stare non poterat (c. 4) ; – fratris, qui mappulas acceperat (c. 19); — monachi superbe cogitantis, dum lucernam tenebat (c. 20).

Ibid. : Quum vir Dei in eodem monasterio regularis vitae custodiam teneret, nulli per actus illicitos in dexteram laevamque partem deflectere a conversationis itinere licebat (c. 3).

Oportet Abbatem doctum esse in lege divinâ, ut sciat, unde proferat nova et vetera (c. 64).

Abbas nihil extra praeceptum Domini (quod absit) debet aut docere aut constituere vel jubere ; sed jussio ejus tel

Abbatis | doctrina.

doctrina ferinentuin divinae justitiae in discipulorum mentibus conspergatur (c. 2).

Ergo si aliquis suscipit nomen Abbatis, duplici debet doctrinâ suis praeesse discipulis : id est, omnia bona et sancta factis amplius, quam verbis ostendere, ut capacibus discipulis mandata Domini verbis proponat, duris vero corde et simplicioribus factis suis divina praecepta demonstret. Omnia vero, quae discipulis docuerit esse contraria, in suis factis indicet non agenda, ne aliis praedicans ipse reprobus inveniatur. Ne quando illi dicat Deus peccanti : « Quare tu enarras justitias Meas et assumis testamentum Meum per os tuum ? Tu vero odisti disciplinam et projecisti sermones Meos post te.» Et : « Qui in fratris tui oculo festucam videbas, in tuo trabem non vidisti? » (c. 2).

In doctrinâ namque suâ Abbas Apostolicam debet illam semper formam servare, in quâ dicitur : « Argue, obsecra, increpa. >> Id est miscens temporibus tempora, terroribus blandimenta, dirum magistri, pium patris ostendat affectum : id est, indisciplinatos et inquietos debet durius arguere ; obedientes autem et mites et patientes, ut melius proficiant obsecrare; negligentes autem et contemnentes, ut increpet et corripiat, admonemus. Neque dissimulet peccata delinquentium, sed mox, ut coeperint oriri, radicitus ea, ut praevalet, amputet, memor periculi Heli sacerdotis de Silo. Et honestiores quidem atque intelligibiles animos primâ vel secundâ admonitione verbis corripiat (c. 2).

In imperiis suis (Abbas) sit providus et consideratus, sive secundum Deum sive secundum saeculum sint. Opera, quae injungit, discernet ac temperet, cogitans discretionem sancti Jacob dicentis : « Si greges meos plus in ambulando fecero laborare, morientur cuncti unâ die. » Haec ergo aliaque testimonia discretionis, matris virtutum sumens, sic omnia temperet, ut sit, quod et fortes cupiant et infirmi non refugiant (c. 64).

Abbatis esse, dispensare in S. Regulå patet ex hoc, quod jubente illo licet loqui post Completorium (C. 42), cibum ante

Prudentia et discretio.

« PoprzedniaDalej »