Obrazy na stronie
PDF
ePub

causa caput Congregationis Archiabbatem

vocemus.

Cujus quaenam sint jura et officia, obscurum vix est nec tam difficile ad explicandum, quam intuenti primo videtur. Clarissimam enim lucem quaestioni huic afferunt quum statuta Congregationis Cluniacensis, tum praecipue immortalis illa, quam S. Stephanus, Cistercii Abbas, conscripsit "Charta Caritatis." Quae quidem adeo diligenter, subtiliter ac discrete justissimam coenobiticae vitae rationem explicat, ut, quae inter praecipua monasticae traditionis documenta censeatur, merito digna sit. At etiam plus habere auctoritatis videri potest. Etenim tam s. Concilia velut Lateran. IV. et Tridentinum, quam summi Pontifices, imprimis Innocentius III. et Gregorius IX., ad illius potissimum normam (“ juxta morem Cisterciensis Ordinis ") dirigenda Cluniacensium aliorumque Monachorum generalia capitula, declararunt ('). Unde forte argumentari licet, totam illius constitutionis indolem ad veram monasticae Congregationis ideam ex mente Ecclesiae propius accedere.

Itaque animo primum teneatur, Archiabbatem esse Patrem quidem totius Congregationis, sed tantum proprii, cui praeest, metrocoenobii

I. Lateran. IV. ann. 1215. cap. XI. Trident. sess. XXV. cap. VIII. - Greg. IX. Constit: "Behemoth ann. 1233.

"

"Charta Caritatis monasticae Congregationis quasi

norma.

Archiabbas sui tantum coenо

bii guber

nator.

Metrocoe

nobium normam prae

beat totius vitae monasticae.

gubernatorem. Ex quo sequitur, a suo Abbate unumquodque monasterium sic regi, ut penes eum universa sit administratio illius ac dispositio tam in rebus temporalibus quam in spiritualibus. Quisquis coenobio praeest ut Abbas, perfectus propriusque filiorum suorum Pater est et caput. Unde, si quis forte monachus ob salutem vel totius Congregationis vel propriae familiae e coenobio suo ad aliud aliquamdiu transferendus videtur, Archiabbati hoc edicere non licet nisi consentientibus ipsis, de quorum familiis agitur, Abbatibus. Nimirum Archiabbas Abbatum potius Pater est, quorum filii illum non tam ut Patrem, quam ut patriarchale colunt Congregationis caput. Quamquam, ne prorsus irrita evadat capitis dignitas, hoc asserendum nobis videtur, jurisdictione et auctoritate paternâ Archiabbatem in totâ Congregatione uti oportere. Hinc duo in eum privilegia jure redundant, quorum primum quidem e principatu Abbatiae-matris profluit, quae filiarum, ut quodammodo cor sic norma est. Ad illius igitur regulam totam ubilibet vitam monasticam exaequari decet, ita ut et s. Regulae sensum definiat (') et ordinem ritumque

"

1. Cf. Charta Caritatis cap. I n. 1: Nunc ergo volumus illisque (Abbatibus et monachis) praecipimus, ut Regulam B. Benedicti per omnia observent, sicut in Novo-monasterio observatur. Non alium inducant sensum in lectionem s. Regulae; sed sicut antecessores nostri Patres, monachi videlicet Novi-monasterii, intellexerunt et tenuerunt et nos hodie intelligimus et tenemus, ita et isti intelligant et teneant. (P. L. 166, 1379)

[ocr errors]

s. Liturgiae una cum quibusdam usibus magis generalibus, quorum conservat librum, statuat ('). Porro alterum, quod proprium est Archiabbatis, jus in eo consistit, ut paternâ cum sollicitudine atque auctoritate regulari invigilet totius Congregationis observantiae (2), legitimus quasi custos, conservator ac vindex s. Regulae et propriae, quae Congregationem distinguit, disciplinae monasticae.

Unde duplex illi gravissimi momenti munus enascitur. Ad Archiabbatem enim pertinet, frequenter (singulis plerumque annis, cf. Trid. Conc. Sess. 25, c. 20) Congregationis Abbatias visitare (3). Cujus quum sit Pater, pio temperare animo non potest, quin domos dilectorum perlustret filiorum, Abbatum dico, earumque prosperitate gaudeat. Ubi omnem impendet operam curamque, ut non solum pietatis caritatisque vinculum, quo cum Abbatia-matre conjuncta est filia, arctius astringatur, verum

Duplex ratio invigilandi regulari observantiae: 1.) Visita

tio,

1. Cf. Charta Caritatis cap. I n. 2: "Quia omnes monachos (reliquorum Abbatum) ad nos venientes in claustro nostro recipimus et ipsi similiter nostros in claustris suis recipiunt, ideo nobis opportunum videtur et hoc etiam volumus, ut mores et cantum et libros omnes, ad omnes horas diurnas et nocturnas et ad Missas necessarios, secundum formam morum et librorum Novi-monasterii (Cistercii) possideant, quatenus in actibus nostris nulla sit discordia, sed unâ caritate, unâ Regulâ similibusque vivamus moribus.

"

2. Cf. Charta Caritatis cap. I: "Curam animarum illorum (sc. Abbatum et monachorum omnium) gratiâ caritatis retinere volumus, ut, si quando a proposito et observantiâ s. Regulae, quod absit, declinare tentaverint, per nostram sollicitudinem ad rectitudinem vitae redire possint.

3. Cf. Charta Caritatis (Cap. II n. 8): Semel per annum visitet Abbas Majoris Ecclesiae per se vel per aliquem de coabbatibus suis omnia coenobia, quae ipse fundaverit. Et si fratres amplius visitaverit, inde magis gaudeant (P. L. 166, 1380).

etiam monachorum studium, quo amantissime proprium complectuntur Abbatem, augeatur ac magis inflammetur. Archiabbas Monasterium aliquod ingressus laete excipitur, eique proprius Abbas omnibus in exercitiis et praesidendi et benedicendi honorem filiali cedit pietate(1). Neque minus ille benignis sapientibusque monitis, consiliis, deliberationibus Abbatem juvat, et si quem monachum aliquâ afflictum difficultate aut delinquentem invenerit, sancte eum sublevat vel per Abbatem suum corrigit. Quaecunque enim in coenobio emendanda, sananda, restauranda censet, ea auctore Patrefamilias potius, quam suâ sponte ad meliorem revocare conditionem studet (2). Jam vero ut pio animo Pater invisere filios cupit, ita filii desiderant, almam Matrem Patremque salutatum ad metrocoenobium venire. Nimirum sancto quodam animi fervore feruntur, ut Abbatiam-matrem honore, Archiabbatem filiali prosequantur amore, cultu atque obsequio. Vere igitur suavissimi sunt et festivissimi dies,

1. Cf. Charta Caritatis (Cap. II. n. 4) : Cum Abbas Novi-monasterii ad aliquod horum coenobiorum visitandi gratia venerit, Abbas illius loci, ut Ecclesiam Novimonasterii suae Ecclesiae matrem esse recognoscat, cedat ei in omnibus locis sui monasterii, et ipse Abbas adveniens locum illius Abbatis, quamdiu ibi manserit,

teneat.

[ocr errors]

2. Cf. Charta Caritatis (Cap. II n. 6) : Abbas Novi-monasterii caveat, ne quidquam praesumat tractare aut ordinare aut contingere de rebus illius loci, ad quem venerit, contra Abbatis vel fratrum voluntatem. N. 7.: Si autem praecepta Regulae vel nostri Ordinis instituta intellexerit in eodem loco praevaricari, cum consilio praesentis Abbatis caritative studeat fratres corrigere. Si vero Abbas loci non affuerit, nihilominus corrigat, quod sinistrum invenerit.'

[ocr errors]

quos quasi in sinu matris Pater filiique sancte peragunt et quibus certatim mutuum sibi amoris ac boni zeli impendunt studium,

His verbis significatum a nobis est salutare institutum Capituli generalis, quod certis temporibus, monente s. Ecclesiâ celebrari solet ('). Atqui Archiabbatis est, solemnia haec Congregationis comitia convocare eorumque moderatorem esse. Profecto tum vere Pater est in medio filiorum. Exponitur autem, qui familiarum sit status quaeque spes, enarranturque fortunae vicissitudines, labores, difficultates. Si aliqua vel rei familiaris vel personarum angustiis premitur, subsidium petitur fratrum, qui maximo caritatis studio ad propulsandam necessitatem concurrunt. Omnes sibi invicem tanquam unius familiae membra manum porrigunt, opem ferunt, praesto sunt (2). Porro in deliberationem vocantur res prosperitasque totius Congregationis, bonum pacis et concordiae, disciplinae vigor regularisque observantiae. Unde fieri omnino non potest, quin mutuae Patris filiorumque cohortationes mirifice renovent atque inflamment non solum

[ocr errors]

1. Cf. Charta Caritatis (Cap. III n. 13): Omnes Abbates de Ordine nostro singulis annis ad Cisterciense Capitulum generale, omni postpositâ occasione, convenient, illis solis exceptis, quos corporis infirmitas retinuerit.

2. Cf. Charta Caritatis (Cap. III n. 17): “Si aliqua Ecclesia pauperiem intolerabilem incurrerit, Abbas loci illius omni Capitulo hanc causam intimare studeat, et tunc singuli Abbates, maximo caritatis igne succensi, illius Ecclesiae penuriam de rebus a Deo sibi collatis, prout habuerint, sustentare festinent.

2.) Capitulum generale.

Abbatum mutua in

ter se subsidia, hortamina, incitamenta.

« PoprzedniaDalej »