Obrazy na stronie
PDF
ePub

Adhibendi ad consilium fra

tres.

Abbas mo

nachorum Ordinarius

narium, quo Abbas utitur, consilium est Conventus totius familiae. Peraequum enim est ac pii Patris proprium, quoties de gravioribus agitur rebus familiae, ipsum cunctos ejusdem convocare filios, sententias eorum in sanctâ et familiaritate et caritate exquisiturum. Atque illi, quum, quae ipsis videntur, filiali animo prorsus libero humilique exponant, magnopere cavebunt, ne quo modo discedant a verecundo, quod Patri debeatur, obsequio. Ita, quum et Patris imperium vere pium sit, omni destitutum libidine, et filiorum studium tale, quale sanctus zelus familiaeque hierarchicus ordo deposcunt, fieri omnino non potest, quin animi consiliorum etiam societate magis magisque conglutinentur in cor unum atque unam animam (1). Ex iis, quae de paternâ Abbatis auctoritate attulimus, hoc plane liquet, potestatem ejus non delegatam, sed ordinariam esse, optimoque jure Summo Pontifici immediate subjici.

Ecce jam sacra monastici regiminis forma adumbrata talis, qualis elucere nobis e S. Regulâ ejusque spiritu videtur. Eadem certe

1. Cf. egregium Cap. 3 s. Regulae. Et si canonicis postea decretis aliqua ab Abbatis arbitrio excepta atque assensui suffragiisque Conventûs subjecta sunt, tamen hujusmodi exceptiones regulam confirmant potius, quam attenuant, quoniam omnes fere praeter admissionem novitii ad s. vota hoc intendunt, ne monasterii res familiaris dissipetur. Tantum igitur abest, ut s. Ecclesia liberam Abbatis gubernationem coërceat, ut monasticam constitutionem a periculis atque abusibus sapientissime tueatur.

Regula, sicut jam dictum est, solum illustrare ac disponere coenobium instituit, quoniam hoc quidem suum perficit quasi orbem atque organismum, omnia prorsus in se complectens, quae ad vitae monasticae integritatem plenitudinemque pertinent, tam secundum substantiam illius, quam secundum formam (1).

Neque tamen eo jam absoluta ac plane perfecta est Ordinis monastici constitutio. Ipsa enim naturalis familia, cujus quodammodo exemplar ac supernaturalis forma coenobitica est familia, latius sese explicat, propagat atque disseminat. Nam membra paulatim emittit, familias condant novas, cum familiaquae matre conjunctas, unde gens sive cognationis communitas enascitur. Simili ratione coenobitica familia paulatim diffunditur et in monasticam, ut ita dicam, gentem seu prosapiam accrescit. Cujus quidem amplificationis speciem si quaeris, ad incunabula velim Ordinis monastici redeas. Nimirum Deus, quum B. Benedictum ad excelsum monastici Legislatoris munus instituisset, tot ipsi discipulos adduxit, brevi ut Sublacensis cella loco deficeret. Quamobrem vir Dei duodecim illorum misit, qui alterum conderent monasterium ibi

1. Quae quidem perfectio vel integritas ut etiam in exteriori Abbatiae dispositione appareat, SS. Patriarcha constituit, ut, quaecunque ad usum vitae necessaria sunt, quantum fieri posset, intra ipsum compararentur monasterium. Cf. s. Reg. c. 66 et c. 57.

Singula monasteria in se perfe

cta.

Monasterium in

Congregati

onem accrescit.

Prima Congregationis species.

Congrega

tionis ratio.

que vitae disciplinam incunabulis aequalem instituerent. Simul unum ipsis Patrem praefecit, cui omnia detulit Abbatis et jura et officia. Idque SS. Pater duodecies repetiit. En illustre Congregationis monasticae exemplar atque archetypum. Abbatiam-matrem cernimus et filiarum coronam; deinde novos Abbates eorumque communem Patrem seu Patriarcham SS. Benedictum. Hic enim nequaquam abalienatus ab illis separatusque est, imo vero pius eorum Pater permansit. Amantissimo enim filios, praecipue Abbates, corde amplectens, pro illis vigilabat, orabat, curabat, semper ad eos juvandos, docendos, admonendos vel etiam, si opus esset, arguendos paratus. Ex quâ quidem primariâ monasticae Congregationis formâ haud difficile videtur, normam, quam sequi debeant coenobia, designare. Ante omnia constat, illam e verâ sanctae familiae ratione proficisci et patriarchalem omnino, neque vero, ut mos habet hujus aetatis, constitutionalem prae se ferre indolem ac naturam. Ut spem fructuosae afferat vitae, Congregationem necesse est modo spiritualis generationis (vel certe regenerationis) (1) effici. Coenobium igitur recens natum spiritualem filiationis necessitudinem jungit cum Abbatiâ, ex quâ

1. Regenerationem dicimus, si monasterium, ut ad strictiorem reducatur disciplinam, sese talem observanti Abbatiae-matri adjungit eoque tanquam ejusdem filia quasi iterum generatur ad novam sanctimoniae vitam.

prodiit, ita ut haec ipsius Mater sit (metropolis sive metrocoenobium, gallice "moutiermère"). Hanc vero matrem quâdam filiali et pietate et observantiâ esse colendam, quis infitiabitur? At alma Mater Sponsum habet mystice sibi conjunctum, qui principatus illius et consors et patronus est, Abbatem dico metrocoenobii. Qui quum ob mysticum illud connubium vere sit Congregationis caput, Patris dignitate atque auctoritate praeditus, quis est, quin convenire hoc putet, paterno etiam nomine ipsum salutari? Inspiciamus omnis spiritualis ordinis speculum atque exemplar, sanctam Ecclesiam. Ibi enim summus quidem omnium Episcopus et Pater Papa est, provinciarum autem capita Metropolitae vel Archiepiscopi, qui non modo Ecclesiae ipsorum metropolitanae, sed etiam suffraganorum Antistitum Patres exsistunt. Atque hoc quidem in ipsâ nititur ratione originis provinciarum ecclesiasticarum. Episcopus enim a summo Pontifice missus fidei lumen latius latiusque disseminat ac, prouti opus est, novas condit sedes Episcopales. Quarum sedium Episcopi ita ab illo pendent, ut hic sit ipsorum Archiepiscopus ejusque Ecclesia Metropolis vel Ecclesia-mater illarum (1), in quas ut in filias quibusdam maternae auctoritatis juribus utitur. Jam vero

1. Cf. Catech. Rom. P. II. cap. 7. de ordinis sacram. n. 26.

Metro

coenobium alma filia

rum mater.

Quo nomine Pater Congrega tionis sit appellandus

simili modo atque haec Provincia Ecclesiastica nascitur coenobitica Provincia seu Congregatio, ita ut in hâc quoque re vita monastici Ordinis aptissime respondeat S. Ecclesiae vitae. Quodsi igitur Episcopis comparandi sunt in monastico Ordine Abbates, nonne consentaneum videtur, Congregationis Patrem, instar Archiepiscopi, nuncupari Archiabbatem (1)? Accedit, quod "Archiabbatis nomen haud obscure videtur paternam Congregationis (2) formam (Abbas, id est, pater) conservare. Denique eadem denominatio ne traditioni quidem monasticae repugnat, ut exemplum docet Archiabbatis S. Martini in Pannoniâ, qui caput est venerabilis Congregationis Hungaricae. Decernat hac de re summus Pontifex et Abbatum Abbas, penes quem omnis est et ecclesiastica et monastica potestas. Hoc certe vix quisquam negabit, appellationes nuper in usum rece

[ocr errors]

ptas vel "Praesidentis vel " Generalis Superioris " vel Abbatis Generalis" discrepare a familiâ ac simplicitate monasticâ in eamque extrinsecus sese insinuasse. Nobis autem benigne permittatur, ut brevitatis

1. Ut is, qui in Ecclesia valet, usus clariori ponatur in luce, citare etiam archipresbyteros et archidiaconos juvat.

2. Nequaquam enim per naturam monastici instituti licet, cuncta ejusdem monasteria in unum corpus sub unius capitis gubernatione conjungere; juvat potius secundum Metropolium rationem compluria coenobia ad amplioris familiae societatem coalescere.

« PoprzedniaDalej »