Obrazy na stronie
PDF
ePub

Septimum Elementum.

Regimen seu ratio monasterium in spiritu

s. Regulae ordinandi.

constitutio

Consi

Dei est familia

[ocr errors]

Divina s. Ecclesiae milis monasterii forma Abbas familiae Pater Ejus electio et nomen Perpetuitas sive stabilitas Abbatis Pietas paterna et filialis—Paternum munus : Educatio filiorum generatio vel novitiatus Gubernatio Qualis esse debeat Abbas Ejus timor Domini, humilitas, dilectio Dei, amor in filios, doctrina, prudentia, discretio, patientia Perfecta Patris monarchia Officiales Prior, Magister novitiorum, Cellerarius, alii - Annua officiorum absolutio Duplex consilium, Seniorum et Conventús Con- Integritas constitutionis monasterii gregatio Abbatia-mater et filiae Congregationis nerale.

Caput

Visitatio — Capitulum ge

[ocr errors]

Declaratio.

Jam ad extremum venimus Ordinis monastici elementum, nempe ad formam illius vel constitutionem. Quae quantum in se momenti habeat ac ponderis, ex eo apparet, quod ipsam, quam ordinat stabilitque, societatis vitam integram servat ac tuetur. Haec quidem causa est, cur Dominus s. Ecclesiae constitutionem

Constitutio sive for

ma mona

sticae fami

liae.

Consimi

lis Ecclesiae et monasti

ci Ordinis constitutio.

Monastica

familia.

Suâ Ipsius auctoritate sic componere voluerit, ut aeque firma esset divinitusque fundata atque veritas ejus et gratiae dispensatio. Neque scio, an pertinacius hostes Ecclesiae constitutionem, quam doctrinam moliti sint destruere vel saltem labefactare (1), pro certo habentes, se cum illâ ipsam simul Ecclesiam eversuros. Quibus etiam hoc adjungas, quod Spiritus Sanctus procedente tempore, ut doctrinam, ita constitutionem illam magis et magis firmaverit atque in luce posuerit (ut Summi electionem Pontificis, creationem Episcoporum, infallibilitatem cathedrae S. Petri).

Jam vero quum Ordo monasticus omnino vitam sequatur rationemque Ecclesiae, conjecturâ facile augurari licet, constitutionem alteram alterius simillimam esse maximeque geminam. Quod ut pateat, diligenter, quaenam sit monasterii forma seu gubernatio, inquiramus. Nam SS. Patriarcha singulare spectat coenobium, quod sic ordinat legibusque componit, ut in se integram complectatur Ordinis monastici vitam et constitutionem. Quid igitur est Monasterium e Legislatoris mente ac sententiâ? Nihil aliud quam parvum quoddam exemplum Ecclesiae, cujus omnino speciem proponit. Est enim familia Dei. Insignem hanc coenobii notam S. Regula sole clarius in medio ponit.

(1) Exemplo sunt: Byzantinismus, Gallicanismus, Josephinismus, Liberalismus.

Itaque monasterium coetus est filiorum summo Regi sub Patre spirituali famulantium. Nec sine divino nutu atque intimo concursu paternum locum et honorem hic Pater inire videtur. Nimirum Dei gratiâ aspirante jam multo antea in animis monachorum quasi praestituitur, qui eum prae ceteris paterno munere dignum agnoscunt, filialemque anticipant amantissimi animi observantiam ac pietatem. Latum dein filiorum suffragium Ecclesia solemni benedictione tanquam coelesti signat sancitque sigillo, datâque jurisdictione atque auctoritate, divinae Paternitatis partem aliquam societatemque monachorum Patri communicat. Hoc quidem modo firmissimum, quo monastica nititur familia, fundamentum jactum est roburque datum et disciplinae et caritati. Primum enim istinc venerabile illud sanctumque manat coenobitici Patris nomen, qui Abbas vocatur (1). Quae quidem appellatio tanti est ponderis apud SS. Patriarcham, ut subinde moneat Abbatem, ne, quid nominetur, e memoriâ deponat. Etenim indicare vult SS. Pater, voce illâ summam contineri et caput monastici statûs, ita ut Abbas, si quidem Pater sit monachorum, plane suis partibus sufficiat.

(1) Abbatis nomen vere est sanctum. Nam vocabulum Abba" inter pauca illa locum habet, quae in Evangelio ex ipso sacratissimo Jesu ore deprompta eâdem formâ eodemque sono, quo prodierunt, nobis conservata reperiuntur. cf. Marc. 14, 36.

Abbas familiae pa ter creatur.

Abbatis

nomen.

Abbas ad totam vitam constitutus.

Abbatis Paternitas coelitus defertur.

Inde et hoc sequitur, Abbatem ad totam vitam constitutum esse, perpetuâ auctoritate ac jurisdictione praeditum. Ipsa enim naturalis paternitas ejusmodi est, ut non ad tempus maneat, sed sempiternum jungat cognationis ac necessitudinis vinculum, patrisque ac filii partes omnino nunquam mutentur. Haec quidem universalis lex eo plus habere momenti in Paternitate spirituali videtur, quod non in corpore, sed in ipsâ fundata est animâ, quae illam quasi in immortalitatis suae societatem accipit. Quamobrem non modo fidelium Patres, sc. Papa, quem “totus colit praedicatque orbis"; deinde Episcopi, parochi, verum etiam Abbates, Patres monachorum, ne monastica familia proprio suo careat firmamento, optimo jure sunt perpetui. Quae quidem Abbatis perpetuitas haud incommode vocatur ejusdem stabilitas. Oportet enim tam Patrem quam filium stabilem (1) esse, ut nihil prorsus, nisi sola mors, sanctam illam arctissimamque, quae inter utrumque ac monasterium intercedit, conjunctionem dirumpere queat. Quae quidem stabilitas si alterutri, sive Patri sive filio, deest, fieri omnino nequit, ut Dei familia salva permaneat, quippe quae ne radices

1. SS. P. Benedictus stabilitatem tanti habet, ut eam voto proprio a filiis suis confirmari velit. Quod quidem votum a principio ad ipsum pertinere monasterium sive ad familiam claustralem, quam SS. Pater congregationem" nuncupat, satis compertum est. (Cf. c. 4 in fine et in c. 58 s. Reg.)

"

[ocr errors]
[ocr errors]

quidem mittere neu efflorescere possit in tam mobili fluxoque solo. Monastica igitur, de quâ agimus, Abbatis Paternitas profecto ut reliqua, quae in Ecclesiâ exstant, charismata, "datum optimum et donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio" (Jac. 1, 17). Una cum omnibus, quibus pollet, juribus officiisque Paternitas illa quodammodo coelitus defertur, indelebiliter quasi stilo gratiae mentibus et monachorum et Abbatis inscripta tanquam spirituale monumentum, quod fidei lumen collustrat.

[ocr errors]

Hinc est quod mutua illa, quae tantum ad perfectam valet caritatem consequendam, pietas, tam paterna quam filialis, enascitur, in dies crescens usque ad sanctam fortissimi amoris maturitatem. Ex eodem fonte divina illa redundat virtus, quae mirum in modum vitae religiosae officia sublevat coelestemque animi pacem, fiduciam teneritudinemque et progenerat et perficit, quae sunt monachi propriae. Hoc denique potissimum est, quod quum exitiosam honorum cupiditatem coërcet plurimaque concordiae tranquillitatisque aufert pericula (1), tum Abbati necessariam pastoris

[ocr errors]

1. Cf. Suarez (tract. 8 de Religione 1. 2 c. 7 n. 8): "Ubi praelaturae per electiones "conferendae sunt, moraliter loquendo consultius est, ut sint vel perpetuae vel admodum diuturnae... propter damna et pericula electionum, quae tam intrinseca 'videntur suppositâ hominum fragilitate et experientiâ, ut difficilius videatur illa vitare, quam quae sequi solent ex perpetuitate.

Hinc pietas paterna et filialis.

« PoprzedniaDalej »