Obrazy na stronie
PDF
ePub

religiosam varietatem, quâ potius ostenditur gratiae Dei ubertas captandisque animis effusa abundantius charismata; aut inutilem esse vitam contemplationi addictam et poenitentiae, quam tamen Angelicus Doctor ideo maxime ait esse activa potiorem, quia vita contemplativa est secundum divina, vita autem activa secundum humana (II. 2. qu. 182. art. 1). (Tit. 1. c. 10).

Concil. Rhemense, (a. 1849): Vitae religiosae excellentiam testantur et antiquissima illius origo, ad primam Ecclesiae aetatem referenda, et mira Ecclesiae fecunditas, quae omnibus fere saeculis sacram hujusmodi prolem aut genuit, aut amplificavit ; testantur innumera opera meritaque sanctarum societatum, quae precibus, mortificatione, doctrinâ, sudoribus ipsâque sui sanguinis effusione ad extremas usque orbis partes JESU CHRISTI nomen et imperium portaverunt, nostroque etiam tempore de die in diem propagant ; testatur denique numerosissimus ille Beatorum chorus, qui, religiosae vitae parentes aut filii, praeclarissimis virtutibus. aeternam gloriae coronam obtinuerunt. Nihil proinde veneratione magis dignum habemus, quam eximios virorum illorum aut mulierum coetus, suae institutionis spiritum aut integre custodientes aut fervide renovantes, quorum pietas caritasque tantam populo christiano aedificationem et Pastoribus consolationem afferunt (Tit. 16. c. 1).

Pius Pp. IX: Nemo ignorat vel ignorare potest, Religiosas familias vel a primâ earum institutione innumeris paene claruisse viris, qui omnigenae doctrinae atque eruditionis copia insignes omnium virtutum ornatu et sanctitatis gloriâ fulgentes amplissimis quoque dignitatibus illustres atque ardenti in Deum et homines amore flagrantes et spectaculum facti mundo, Angelis et hominibus, nihil aliud in deliciis habuere, quam omni curâ, studio, contentione in divinarum meditatione dies noctesque haerere, mortificationem JESU in corpore suo circumferre, catholicam fidem ac doctrinam a solis ortu usque ad occasum propagare ac pro ea fortiter pugnare et cujuscumque generis

Mira

Religionis

ubertas.

Perfectionis summa est caritas.

acerbitates, tormenta, supplicia alacriter perpeti ac vitam ipsam profundere, rudes barbarosque populos ab errorum tenebris, morum feritate, vitiorum coeno ad Evangelicae veritatis lucem omnemque virtutis et civilis societatis cultum traducere, literas, disciplinas, artes excolere, tueri atque ab interitu vindicare, teneras juvenum mentes et cerea corda ad pietatem et honestatem mature fingere sanisque doctrinis imbuere, errantes ad salutis tramitem revocare. Neque id satis; namque induti viscera misericordiae, nullum est heroicae caritatis genus, quod cum propriae etiam vitae discrimine ipsi non exercuerint, ut captivis, carcere inclusis, aegrotantibus, morientibus cunctisque miseris, egenis, periclitantibus opportuna quaeque christianae beneficentiae et providentiae subsidia amanter praebere, eorumque dolorem lenire, lacrymas detergere, ac necessitatibus omni ope et operâ consulere possent (Const. "Ubi primum" a. 1847).

Sancti et Doctores.

S. Bernardus, Abb. Claraevallens. Doct. Eccl. (1153) Vide, quo modo, imo quam sine modo a nobis Deus amari meruerit; qui prior et Ipse dilexit nos, tantus et tantum et gratis, tantillos et tales. En, quod dixi, modum esse diligendi Deum, sine modo diligere. Denique cum dilectio, quae tendit in Deum, tendat in immensum, tendat in infinitum (nam et infinitus Deus est et immensus); quinam, quaeso, debeat finis esse nostri vel modus amoris? Quid quod amor ipse noster non jam gratuitus impenditur, sed rependitur debitus? Amat ergo immensitas, amat aeternitas, amat supereminens scientiae caritas; amat Deus, cujus « magnitudinis non est finis » (Ps. 144, 3), cujus « sapientiae non est numerus (Ps. 146, 5), cujus « pax exsuperat omnem intellectum » (Phil. 4, 7): et vicem rependimus cum mensura? « Diligam te, Domine, fortitudo mea, firmamentum meum et liberator meus » (Ps. 17, 2, 3), et meum denique, quidquid optabile atque amabile dici potest. Deus meus, adjutor meus,

diligam Te pro dono Tuo et modo meo, minus quidem justo, sed plane non minus posse meo; qui etsi quantum debeo non possum, non possum tamen ultra, quam possum. Potero vero plus, cum plus donare dignaberis; nunquam tamen prout dignum haberis. « Imperfectum meum viderunt oculi tui; sed tamen « in libro tuo omnes scribentur » (Ps. 138, 16), qui quod possunt faciunt, etsi quod debent non possunt. Satis, quantum reor, apparet, et quonam modo Deus diligendus sit, et quo merito suo. Quo, inquam, merito suo; nam quanto, cui sane appareat? quis dicat? quis sapiat? (L. de diligendo Deum c. 6. P. L. 182, 983).

Petrus Blesens. (de Blois), Cancellar. et Archidiac. Bath. in Anglia (c. 1200): De hâc ineffabili unione, de quâ Filius dicit: « Ego et Pater unum sumus » (Joan. 10), emanavit quaedam communio amoris in Angelos, in quâ per Filium et Spiritum firmati sunt, sicut scriptum est : « Verbo Domini coeli firmati sunt, et Spiritu oris Ejus omnis virtus eorum (Ps. 32). Propterea in eis est idem velle, idem nolle; ideo amantur singuli a singulis et a singulis universi. Ad instar communionis Angelicae « diffusa est Dei caritas in hominum cordibus per Spiritum S. » (Rom. 5). Sic enim Dominus per Joëlem quandoque promisit : « Effundam, inquit, de Spiritu Meo super omnem carnem » (Joël. 2). Hujus Spiritus communicatio procedit in hominum corda, ut, quae propria sunt unius, fiant aliis ex caritate communia. Quod B. Petrus insinuans ait : « Unusquisque sicut accepistis gratiam ad alterutrum administrantes» (1 Petr. 4); si quis loquitur, sicut sermones Dei; si quis ministrat, sicut ex virtute quam admi. nistrat Deus, ut in omnibus honorificetur Deus.» Ab hoc ineffabili fonte Summae et Individuae Trinitatis derivationem accepit ista communio, et in unitate Spiritus, fidei et baptismi Ecclesia primitiva fundata est, sicut Apostolus breviter tangens: « Unus, inquit, Spiritus, una fides, una anima, unum baptisma» (Ephes. 4). In hâc autem communicatione Spiritus, fidei et baptismi « erat multitudinis credentium cor unum et anima una. » Ecce intima unio cordium et identitas

[blocks in formation]
[blocks in formation]

voluntatum; « nec quisquam eorum, quae possidebat, aliquid suum esse dicebat, sed erant eis omnia communia; dividebatur autem singulis, prout unicuique opus erat » (Act. 4). (Opusc. de car. Dei et prox. c. 35. P. L. 207, 933).

Joan. Trithemius, Abb. Spanheimens. (1516) : Nihil adeo monacho prodest ut caritas Dei; quam si habuerit, felix erit, si vera fuerit et perseverans... Caritas in adversitatibus tolerat, in prosperitatibus temperat, in duris passionibus fortis est, in temporalibus ditissima, in hospitalitate latissima, inter bonos fratres laetissima, inter falsos patientissima. In Abel per sacrificium laeta, in Noe per diluvium secura, in Abrahae peregrinatione fidelissima, in Moyse inter injurias laetissima, in David tribulationibus mitissima. In tribus pueris blandos ignes innocenter spectat, in Machabaeis saevos ignes tolerat, casta in Susanna super virum, in Annâ post virum, in Maria praeter virum. Libera in Paulo ad arguendum, humilis in Petro ad obediendum, humana in Christianis ad confitendum, diurna in Christo ad ignoscendum. Quid dicam de caritate? « Si linguis hominum loquar et Angelorum, caritatem autem non habeo, nihil sum. Ipsa enim est anima litterarum, philosophiae virtus, sacramentorum salus, scientiae stabilimentum, fidei fructus, divitiae pauperum, vita morientium. « Deus caritas est, et qui manet in caritate in Deo manet et Deus in eo. » Salus, pax cordium, laetitia mentium, virtus animorum, tranquillitas conscientiarum, vestis electorum, decus monachorum est ipsa caritas, quae Deus est. Nulla religio subsistere potest, nulla virtus Deo placet, nullum opus bonum judicatur, si in caritate non solidatur. Radix ergo omnium bonorum est caritas, et ideo merito in numero mandatorum Dei ponitur prima (Comment. in c. 4. Reg. S. Bened.).

S. Gregorius M. (604): Sunt nonnulli, qui tantâ Dei ac proximi dilectione pleni sunt, ut « Cherubim » jure nominentur. Quia enim Cherubim «plenitudo scientiae» dicitur, et Paulo dicente didicimus, quia «plenitudo legis est

caritas, » omnes, qui Dei et proximi caritate ceteris amplius pleni sunt, meritorum suorum sortem inter Cherubim numeros perceperunt. Et sunt nonnulli, qui supernae contemplationis facibus accensi, in solo Conditoris sui desiderio anhelant, nihil jam in hoc mundo cupiunt, solo aeternitatis amore pascuntur, terrena quaeque abjiciunt, temporalia cuncta mente transcendunt, amant et ardent atque in ipso ardore requiescunt; amando ardent, loquendo et alios accendunt, et quos verbo tangunt, ardere protinus in Dei amore faciunt; hi inter Seraphim numerum sortem suae vocationis acceperunt (Hom. 34. in Evang. n. 11. P. L. 76, 1253). Tunc ad alta caritas admirabiliter surgit, cum ad ima proximorum se misericorditer attrahit; et quo benigne descendit ad infima, valenter recurrit ad summa (Regula past. p. 2. c. 5. P. L. 77, 33).

[ocr errors]
[ocr errors]

Nemo, cum quempiam diligit, habere se protinus caritatem putet, nisi prius ipsam vim suae dilectionis examinet. Nam si quis quemlibet amat, sed propter Deum non amat, caritatem non habet, sed habere se putat (Hom. 38 in Evang. n. 11. P. L. 76, 1289).

S. Basilius M., Ep. Caesar. Capp. (379): Qui Dominum amat, consequens est, ut proximum quoque diligat. « Qui enim diligit Me,» inquit Dominus, « mandata Mea servabit (Joan. 15, 23). Ait autem: «Hoc est praeceptum Meum, ut diligatis invicem, sicut Ego dilexi vos » (Joan. 15, 12). Ac rursus, qui amat proximum, ei ipsi, quae Deo debetur, caritati satisfacit, cum Ipse recipiat in se hanc beneficentiam. Quâpropter fidelis Dei servus Moyses tantum erga fratres ostendit amorem, ut etiam ex Dei libro, in quo fuerat inscriptus, deleri voluerit, si peccati venia populo non concederetur. Paulus vero pro fratribus suis cognatis secundum carnem anathema esse a Christo optare ausus fuit, quippe qui Domini exemplo fieri se salutis omnium pretium cuperet, simulque nosset, fieri non posse, ut a Deo abalienaretur, qui ob Ejus amorem gratiam Dei abjecisset, servandi maximi mandati causa, imo ob id multa plura, quam quae dedisset, recepturum esse (Reg. fus. 37. n. 2. P. Gr. 31, 918).

« PoprzedniaDalej »