Obrazy na stronie
PDF
ePub

Praedi

candi mu

nus.

praesertim et festivis diebus magnus soleat esse confiteri volentium accursus, Abbas praeter confessarios pro suo conventu designatos aliquos constituet, qui... ob majus Dei obsequium et proximorum salutem et aedificationem in tam salutare opus se totos impendant, et vocati ad Ecclesiam quam primum se conferant, ut citius expediri ac praesertim de longe venientes cum gaudio et solatio ad sua remeare possint (P. 3. c. 3).

Concilium Prov. Coloniens. (1860): Gravissimum sane et plane eximium sacri oratoris est munus. Originem enim si attendis, Prophetarum, Apostolorum ipsiusque Christi premit vestigia; si finem, Dei omnipotentis gloriam et animarum provehit salutem; si res quas enuntiat, divina pandit mysteria; si illos, ad quos loquitur, animae immortales et Christi sanguine redemptae vocem ejus auscultant; si adversarios, contra quos nitendum est, portae inferi validissimas objiciunt acies; si auxilia, quibus juvatur, Ecclesia opem divinam implorat, Spiritus Sancti gratia, Christus Ipse praesto est; si denique laborum praemium: « Fulgebunt... qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates » (Dan. 12, 3. Tit. 2. c. 21).

Concilium Prov. Viennense (a. 1858): S. Gregorius Nazianzenus insignem inter Ecclesiae Doctores locum tenens verbi Dominici dispensatores admonet : « Mihi quidem res minime vulgaris parvique spiritus esse videtur, verbi perinde ac tritici mensuram tempestive cuique dare et dogmatum nostrorum veritatem cum judicio dispensare; praesertim apud multitudinem, quae ex variis aetatibus animique affectionibus conflata est ac in modum musici cujusdam instrumenti multitudinis constantis variis pulsibus opus habet, difficile est ejusmodi orationem invenire, quae omnes concinnare ac scientiae lumine collustrare possit » (Orat. 2. [ alias 1 ]. n. 35, 39)... In sancto hoc et salutari ministerio non de auctoris gloriâ quaerendâ, sed de grege Christi pascendo agitur, et laudem merentur, qui fidelibus profutura formicarum ad instar undique comportant (Tit. 4. c. 4).

Concilium Prov. Colocense (a. 1863): Omnino necesse est,sacerdotes fundatâ et solidâ rerum divinarum cognitione esse subactos et expeditos ad docendum et arguendum et erudiendum omnes, propter quos missi sunt, ut haereditatem capiant salutis... Oportet namque illos, quos Deus misit in mundum universum praedicare Evangelium omni creaturae, et instare ministerio verbi opportune et importune, formam habere sanorum verborum, quae audierunt in fide (II Tim. 1, 13), et sapientiam omnium Sanctorum exquirere, ac meminisse praepositorum suorum, qui locuti sunt verbum Dei (Ad Hebr. 13, 7), obarmatos scuto fidei, in quo et ignea tela nequissimi possint exstinguere et arguere, increpare, obsecrare et in omni doctrinâ refellere eos, qui pro luce, ut ait S. Bernardus, tenebras effundunt et pro melle venenum propinant, novum cudentes populis evangelium (Decr. tit. 4. c. 6).

Pius Pp. IX: Constans saeculorum historia, voce, argumentis omnibus potiore, docet, quomodo per monachos S. Benedicti diffusa fuerit christiana religio, et ejus ope barbarae gentes ad civilem ordinem compositae, cicurati mores, leges datae, propagatae litterae ac scientia, artes excultae, agricultura provecta, mutuae populorum amicitiae et commercia conciliata, ac innumera parta hominibus beneficia (Breve apost. missum ad Rssm Dom. Freppel, episc. Andegavens. die 10 april. 1876).

Missale Rom.: Deus, qui omnes homines vis salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire: mitte, quaesumus, operarios in messem Tuam, et da eis cum fiduciâ loqui verbum Tuum; ut sermo Tuus currat et clarificetur, et omnes gentes cognoscant Te solum Deum verum, et quem misisti JESUM CHRISTUM Filium Tuum Dominum nostrum (Or. Missae vot. pro Fidei propag.).

Leo XII: Quoniam Nobis maxime cordi est, ut ex hac novâ monachorum Ordinis S. Benedicti Congregatione (Brasiliensi) multa praesertim spiritualia commoda et utilitates

Conversio gentium.

Puerorum educatio.

Caritatis opera sint monacho convenientia.

Non repugnent claustrali vitae.

in universam Brasiliensem nationem queant promanare, in certam erigimur spem, quod ipsius Ordinis alumni, majorum suorum illustria sectantes exempla, humanarum divinarumque litterarum studiis diligentissime incumbendo, adolescentes sacris imprimis instruant disciplinis. Atque idcirco avide exoptamus, ac Nobis et huic S. Sedi gratissimum erit ac summopere commendabile, quod monasteriorum scholae pateant exteris quoque adolescentibus, ita ut ipsi pro addiscendis philosophicis et theologicis disciplinis ad coenobia in Brasileensi imperio existentia facile possint accedere, quemadmodum summo cum reipublicae commodo in pluribus Europae regionibus a Benedictinae familiae alumnis praestari semper in more positum fuit (Constit. « Inter gravissimas » 1827. § 8).

Consuetudines Cluniacenses: Saepenumero videns, quo studio pueri die noctuque custodiantur, dixi in corde meo, difficile fieri posse, ut ullius regis filius majori diligentiâ nutriatur in palatio, quam puer quilibet minimus in Cluniaco (L. 3. c. 8. P. L. 149, 747).

Concil. Prov. Pragense (a. 1860): Quaecunque necessitas saeculum premat, quaecunque indigentia operam fratris exoret, in claustris inveniat primos et paratissimos auxiliatores. Ne autem, quum ad omnia sese extendere vellet, insufficientior foret facultas virium, regulares probe discernant, in quâ potissimum parte secundum Ordinis sui institutum operam debeant collocare; huic vero impensissime se dedicent et tradant (Tit. 7. c. 4).

Benedictus XII. (de a. 1336): Ordinamus et volumus, Lateranensis Concilii « de Monachis singulis per villas vel oppida et parochiales ecclesias non ponendis, » et supradictam Clementis praedecessoris nostri editam in dicto Concilio Viennensi Constitutionem, ne ipsi singuli Monachi in singulis sibi commissis administrationibus vel Prioratibus habitare praesumant, firmiter observari. — (Contra ea) in Prioratibus seu administrationibus, cum Prioribus seu administratoribus

commorantes, in ecclesiâ horis congruis et locis cum dictis Prioribus seu administratoribus simul sint et canonicas horas dicant. Et in Missis celebrandis suas hebdomadas ordinare, ac tractim, non syncopando, humiliter et devote, horis competentibus et cum notâ, ubi fuerint tres vel quatuor vel plures, facere teneantur, et in talibus locis, ubi tres aut supra sunt, una per eos Missa ad minus cum notâ quâlibet die celebretur.... In domo insuper unâ Prior et Monachi vescantur. In vestitu, lectisterniis et tonsurâ a communi institutione vel debitâ observantiâ non recedant...... Soli quoque nunquam incedant, sed semper cum alio Monacho vel aliâ honestâ personâ. In villâ vero, in quâ fuerint Prioratus vel administrationes hujusmodi, comedere seu bibere vel domos ingredi non praesumant, nisi cum honestis personis, et hoc de sui Prioris vel administratoris licentiâ speciali (Constit. "Summi Magistri" ann. 1336, c. 25).

Concil. Prov. Ultrajectense (a. 1865): Illud urgendum atque inculcandum haec Synodus ducit, religiosos parochiali ministerio addictos ne praetereat unquam, se, quantum pro suscepto officio licet, non solum ad votorum, sed ad universae Regulae, quam professi sunt, observantiam ligatos constanter atque omnino esse, neque adeo ultra id, quod animarum cura requirit, posse se dispensatos reputare (Tit. 7. c. 3).

Concil. Prov. Avenionense (a. 1849): Quando quidem Regulares non modica subsidia Ecclesiae militanti jam a tanto tempore praestiterunt, et nunc etiam eadem atque plura alia religioni catholicae praestare possint, tum praebendo omnium virtutum exempla tum pro salute mundi preces effundendo tum suscipiendo et exsequendo omnis generis operas, sive ad misericordiae et caritatis exercitium pertineant, sive ad gloriam Dei, zelum animarum, et scientiarum cultum conducant, hortamur eos omnes, ut semper nobis, in agro Domini excolendo, pios auxiliatores et strenuos cooperatores sese exhibeant (Tit. 7. c. 1).

[blocks in formation]

Concil. Provinc. Colocense, (a. 1863) : Cum primis hisce luctuosis, in quae delapsi sumus, temporibus, ubi princeps hujus mundi regnum suum omnium virium contentione stabilire nititur, ad proelia Domini proelianda omni spiritualis militiae genere opus est, quae velut acies bene ordinata super muros Jerusalem dies ac noctes excubet et dum alii proelia cominus miscent, alii Moysis adinstar in monte sancto elevatis in coelum oculis et manibus pugnantium robur ab alto sustentent et victoriam crucis, quae vincat mundum, accelerent (Tit. 5. c. unicum).

Concil. Prov. Viennense, (a. 1858) Si Deus et Redemptor noster aliquem vocare dignetur, qui cum Marià, caritatis Mariae aemulus, ad pedes Ejus sedeat, optimam huic partem cessisse confitemur; imo deprecationibus et obsecrationibus Ecclesiae magis, quam alii frequentissimo ministerio, prodesse potest. Deus enim virum quaerit, qui interponat sepem et stet oppositus contra Ipsum pro terrà, ne dissipet eam, et utinam inveniat (Tit. 5. c. 3).

Concil. Prov. Burdigalense, (a. 1856): Testes sumus, tam societatis quam Ecclesiae bono, Ordinis monastici segetem inopinam succrevisse; gratumque fuisse aeque et proficuum totius Provinciae plebi, redivivos demum salutares Ordines, antiqua conspicere sacri habitus insignia, illudque claustralis observantiae perenne decus, quasi tacita obedientiae, paupertatis castitatisque hortamenta, quibus et sublimioribus potestatibus crescit auctoritas, et pauperrimac plebi praesto sunt exempla ac solatia, et ceteris omnibus inculcatur id, quod aegrotanti saeculo interque delicias diffluenti, sola medela est, Christo configi cruci. Novimus enimvero sive sodalitia recentia sive vetustissimos Ordines sic aequo bonoque animo fidelibus acceptos fuisse, ut promptius in haec saeculi praejudicia non descenderint, nempe : aut suum effluxisse tempus, locumve deesse Ordinibus antiquioribus, quippe qui e contra religionis et Ecclesiae testes eo locupletiores sunt, quo diutius et floruere; aut obstare bono

« PoprzedniaDalej »